Skip to the text

Distinctio 30

Si melius est diligere amicos quam inimicos, vel econverso.

HIC solet quæri, quid potius sit plurisque meriti, diligere amicos, an diligere inimicos. Sed hæc comparatio implicita est. Si enim conferatur dilectio amicorum tantum, dilectioni amicorum et etiam inimicorum, perspicua est solutio. Sed si in aliquo uno homine qui diligit simul amicum et inimicum, quid horum potius sit quæratur, obscura est responsio: quia de motu mentis agitur, de quo non est nobis facile judicium, an unus et idem motus sit erga amicum et inimicum, sed erga amicum intensior; an duo, unus erga inimicum, qui dicitur difficilior, alter erga amicum, qui videtur ferventior. Nec incongrue putatur melior qui est ferventior; vel si unus idemque est, idem potior ubi est ardentior, non improbe æstimatur. — Augustinus tamen sentire videtur, majus esse diligere inimicum quam amicum: quia perfectorum esse dicit diligere inimicos et benefacere eis; neque hoc a tanta multitudine impleri, quanta exauditur in Oratione dominica, quum dicitur: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Illam enim sponsionem dicit a multis impleri qui nondum diligunt inimicos. Ait enim sic: Magnum est erga eum qui tibi nihil mali fecerit, esse benevolum et beneficum; illud multo grandius et magnificentissimæ bonitatis est, ut tuum quoque inimicum diligas, et ei qui tibi malum vult, et si potest facit, tu semper bonum velis faciasque quod possis, audiens dicentem Jesum: Diligite inimicos vestros, et benefacite his qui odiunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Sed quoniam perfectorum filiorum Dei est istud, quo quidem se debet omnis fidelis extendere, et humanum animum ad hunc affectum, orando Deum, secumque agendo luctandoque, perducere; tamen quia hoc tam magnum bonum tantæ multitudinis non est, quantam credimus exaudiri, quum dicitur in Oratione, Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, procul dubio verba sponsionis hujus implentur, si homo qui nondum ita profecit ut etiam diligat inimicum, tamen quando rogatur ab homine qui peccavit in eum, ut ei dimittat, dimittit ex corde; qui etiam sibi roganti vult dimitti, quum orat et dicit, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Quicumque vero rogat hominem in quem peccavit, si peccato suo movetur ut roget, non est adhuc deputandus inimicus, ut eum diligere sit difficile sicut erat quando inimicitias exercebat. Quisquis vero roganti et pœnitenti non dimittit, non æstimet a Domino sua peccata dimitti, quia mentiri Veritas non potest, quæ quum docuisset orationem hanc, in ea positam sententiam commendavit, dicens: Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester; si vero non dimiseritis, nec Pater vester dimittet vobis pec-

Matth. vi, 12.

Aug. Enchirid. c. 73.

Matth. v, 44.

Aug.op.cit. c. 74.

Matth. vi, 14, 15. cata vestra. — Ecce hinc haberi videtur quod et prætaxavimus, scilicet majoris virtutis esse diligere inimicum et benefacere ei, quam illum qui nihil mali fecit nobis, vel amicum. Quod si quis concedere simpliciter noluerit, dicens, Intensius diligitur amicus quam inimicus, et ideo illud potius isto; determinet ista secundum præmissam intelligentiam, dicens ibi comparationem factam inter dilectionem qua diligitur tantum amicus, et illam qua amicus et inimicus diligitur. — Illud vero quod sequitur, magis nos movet, quod scilicet dicit, non esse tantæ multitudinis diligere inimicos, quanta exauditur quum dicitur, Dimitte nobis debita nostra, etc.; ubi dat intelligi, quod alicui a Deo dimittantur peccata non diligenti inimicum, si tamen fratri roganti qui in se peccavit, dimittit. Sed quum peccata non dimittantur alicui adulto nisi caritatem habeat, sequitur ut caritatem habeat qui non diligit inimicum. Quomodo ergo nomine proximi omnis homo intelligitur in illo mandato, Diliges proximum tuum sicut te ipsum? Si enim omnis homo proximus est, tunc et inimicus.1 Præcipimur ergo et inimicos diligere. Et quia illud præceptum generale est, omnibus præcipitur omnes homines diligere, etiam inimicos. Quidam quod hic dicitur simpliciter tenere volentes, illud præceptum determinant dicentes, illic perfectis dari in præceptum diligere omnem hominem, etiam inimicum, minoribus vero in consilium; in præceptum vero eos diligere qui nihil mali fecerunt eis, et inimicos non odire. Sed melius est ut intelligatur omnibus illo mandato præcipi cunctos diligere, etiam inimicos: cui sensui attestantur superius positæ auctoritates, et aliæ multæ. Illud vero Augustini novissime positum, de perfecta caritate dictum intelligitur, quæ tantum est perfectorum, qui non solum amicos, sed etiam inimicos perfecte diligunt, eisque benefaciunt: quæ perfectio dilectionis non est tantæ multitudinis, quanta exauditur in Oratione dominica. Et hoc revera grande est et eximiæ bonitatis, scilicet perfecte diligere inimicum. Ita et quum dicit, impleri verba illius sponsionis ab homine qui non ita profecit ut diligat inimicum, de dilectione perfecta accipiendum est.

SUMMA

DISTINCTIONIS TRICESIMÆ

COMPLETA distinctione de ordine caritatis, jam inducitur quæstio circa præhabita, quid melius sit magisque meritorium, diligere ex caritate amicos, an ex caritate diligere inimicos. Quocirca declarat duplicem esse intellectum hujus quæsiti. Insuper circa hæc sciscitatur, an idem sit motus seu actus caritatis quo amicum et inimicum diligimus. Deinde inquirit, an inimicos diligere cadat sub præcepto quantum ad omnes credentes. Et circa hoc argumentative procedit. Interrogat quoque, quid horum sit amplius arduum atque difficile, ac tandem circa hæc determinat veritatem.

Footnotes

  1. Matth. xxii, 39. ↩

Chapter 163 of 201