Quæstio 1
Hic quæritur, An inimicos diligere in effectu et amicitiæ signis, sit de necessitate salutis.
In qua quæstione supponitur, quod inimicos diligere teneamur, et quæritur, an etiam caritatis effectum seu actum ac signa ipsis ostendere sit præceptum.
Quod autem inimicos diligere consilium sit, non præceptum, Magister in littera persuadere videtur auctoritatibus Augustini. — Probatur quoque, quia hoc videtur contra rationem, contra naturam, et contra justitiam. Ratio enim dictat, ut unicuique fiat sicut promeruit, et influatur secundum capacitatem ipsius, et corruptivis et læsionibus resistatur, quoniam unumquodque naturaliter appetit sui ipsius conservationem: adversariis ergo et injuriantibus est repugnandum. — Insuper, Christus non venit legem solvere, sed implere. Ipse autem in Evangelio loquitur: Audistis quia dictum est antiquis, Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum.12 Ergo Christus hoc adimplevit.
Insuper, quod signa amicitiæ exhibere adversariis sit præceptum, apparet, quia per hoc scandala evitantur, offensus placatur, caritas reparatur, et homo assuescit frangere semetipsum. — Christus quoque videtur hoc præcepisse, dicendo:3 Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos.4
Hic respondet Antisiodorensis tertio Summæ suæ libro: Si sumatur dilectio pro affectu diligendi tantum, tunc verum est quod quicumque diligit ex caritate amicum, diligit inimicum, et econtrario. Attamen melius est diligere amicum quam inimicum, quoniam aliis paribus, dilectio amici semper exstat intensior atque ferventior quam dilectio inimici, si fiat comparatio motus ad motum. Si autem conferatur affectus diligendi amicum ad affectum diligendi inimicum simpliciter, non prout est ex caritate, sic melius est inimicum diligere quam amicum: quia inimicum diligere caritatem importat, non autem diligere amicum. — Istud Antisiodorensis obscure prosequitur, nec videtur resoluta responsio.
Albertus vero suum sentire exprimit clare, et deinde responsionem prætactam enarrat; Simpliciter (inquiens) et absolute melius est diligere inimicum, quam amicum diligere, quia Matthæi quinto ait Glossa, cumulum esse perfectionis inimicos diligere. Super illud quoque in Psalmo, Considerabo mirabilia de lege tua, asserit Glossa:5 In operibus Dei nihil mirabilius, quam inimicum diligere. Rursus, S. Bernardus super illud, Majorem caritatem nemo habet, addit:6 Tu, Domine, habuisti majorem, qui etiam pro inimicis tuam animam posuisti. Unde et Apostolus ad Romanos: Commendat caritatem suam in nobis Deus, quoniam quum adhuc inimici essemus, Christus pro nobis mortuus est.7 Amplius, super illud Matthæi, Diligite inimicos vestros, Glossa effatur: Ecce ad quantam perfectionem nos provehit. Item secundum Philosophum, virtus est ultimum potentiæ in re. Majoris autem potentiæ est caritas quæ diligit inimicum. Et sicut fortior est ignis qui calefaciendo ad remota pertingit, sic caritas quæ diligendo usque ad inimicos extenditur.
Aliqui tamen dicunt, quod in his duobus potest fieri comparatio status ad statum, vel actus ad actum, vel habitus ad habitum; et hæc omnia vel in eodem homine, aut in diversis. Si fiat comparatio status ad statum in diversis hominibus, dicunt quod melius sit diligere inimicum, quia hoc indicat statum perfectionis, aliud autem non. Si vero in eodem homine, adhuc istud est melius: quia sic diligere inimicum præsupponit amicorum dilectionem, non econtrario. Quod si fiat comparatio habitus ad habitum in eodem homine, comparatio nulla est: quoniam in eodem homine non est nisi unus habitus caritatis, sed in diversis habent se sicut excedentia et excessa. Si autem fiat comparatio actus ad actum: quoniam actus diversi sunt tam in homine uno quam in pluribus, dicunt quod unus actus est melior secundum quid, et alius secundum quid. Quum enim æquales sint habitus, ut supponit comparatio, tunc propter dulcedinem et fervorem plus valet amici dilectio ad beatitudinis cumulum; dilectio vero inimici plus valet ad peccati dimissionem, et ad hoc redit fere omnium solutio magistrorum. — Verum mihi videtur, quod Christus intendit docere, quod inimici dilectio absolute sit melior: quia fortioris est caritatis, et magis super naturam. Insuper mihi apparet, non esse de necessitate præcepti ostendere inimicis signa dilectionis. Nec omnes ad hoc tenentur nisi in casu, ut si videant inimicum in necessitudine positum, aut si veniam postulet non irridens; et si salutet, resalutandus est, quum probabile æstimetur quod ex irrisione id non agat. Perfecti demum propter scandalum evitandum, præcipue coram his qui sciunt ipsos esse offensos, tenentur signa dilectionis offerre. — Hæc Albertus.
At vero Thomas: Inimicos, ait, tenemur diligere, quia beatitudinis sunt capaces, et intellectuali natura nobiscum communicant, secundum quam communicare queunt nobiscum in vita divina, quamdiu sunt viatores. Diligere autem inimicos quantum ad ostensionem signorum benevolentiæ, perfectionis est, nec ad hoc omnes tenentur; sed optare eis gratiam ac salutem, hoc necessitatis est. In veteri quoque lege homines tenebantur ad inimicorum dilectionem, quum scriptum sit:8 Non quæres ultionem, nec memor eris injuriæ cic vium tuorum.9 Atque alibi:10 Si ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas. Idcirco quod Christus ait, Audistis quia dictum est antiquis, Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum:11 quantum ad hanc ultimam clausulam, nusquam invenitur in littera legis, sed additum est ex intellectu Judæorum erroneo, qui hoc concludebant ex eo quod jussum fuit, Diliges amicum tuum. In Evangelio vero est additum consilium de ostensione benevolentiæ ad inimicum.
Quocirca sciendum, quod effectus caritatis debet correspondere ejus affectui: ideo prout quis tenetur ad affectum caritatis circa inimicum, ita tenetur ad ipsum ostendere caritatis officium. Caritas autem respicit bona gratiæ ac gloriæ, cunctis fidelibus communia actu vel potentia: idcirco communior latiorque consistit omni amicitia alia. Quod autem commune est, vehementius est adhærens, quod vero est proprium, plura includit actu; et perfectio ipsius communis, est in hoc quod se extendit ad omnia illa quæ complectitur proprium: quemadmodum esse vehementius inhæret quam vivere, quod tamen aliud includit ultra esse. Ita caritas vehementius appetit aliis charismata gratiæ, quam aliqua amicitia alia optet bona correspondentia amicitiæ illi; non tamen est de necessitate caritatis, sed de ejus perfectione, quod se ad bona illa extendat. Itaque ex caritate tenemur odientibus bona æterna optare, et quæ eis necessaria sunt ad illa. Quumque remotio mali præcedat ordine generationis adeptionem boni, idcirco affectus nulli optat bonum cui optat malum oppositum secundum quod malum. Hinc quamvis sit de perfectione caritatis optare inimicis temporalia bona, tamen de necessitate salutis est, non optare eis mala ut talia, nisi per accidens, prout eis expediunt. Sic et cooperari inimicis debemus ad vitam beatam, loco et tempore opportuno, saltem pro ipsis orando in generali, seu a communi oratione eos non excludendo; et ultra hoc benefacere eis, est perfectionis, nisi incumbat necessitas.
Nunc considerandum, quid majoris sit meriti, diligere inimicum aut amicum. Ad quod dicendum, quod comparatio dilectionum istarum intelligi potest dupliciter, utpote, quantum ad actum, et quantum ad habitum. Si quantum ad actus, sciendum quod dum quæritur de duobus actibus quis sit melior magisque meritorius, intelligitur de actibus illis per se loquendo secundum genus suum. Contingit namque quod id quod secundum genus suum est minus bonum, aliquo adveniente fiat melius: sicut parvum opus ex magna caritate factum, magis est meritorium quam magnum ex parva. Bonitas autem actus ad duo mensuratur, ex quibus recipit bonitatem, puta: ex termino seu objecto, et ex principio, quod est voluntas. Et ex termino habet speciem bonitatis; ex voluntate autem, rationem merendi: quia secundum hoc est in potestate facientis quod ex voluntate procedit. Si ergo comparemus dilectionem amici et inimici quantum ad terminos seu objecta, quum objectum magis competens dilectioni sit amicus quam inimicus, sic melius est diligere amicum quam inimicum. Si vero comparemus dilectiones amici et inimici ad principium, quod est voluntas, sic ubi est major voluntatis conatus, ibi est meritum majus: quia quo major est voluntatis conatus, tanto est ferventior voluntas de fine, propter quem attentat illud quod secundum se magis sibi repugnat, quamvis sit magis remissa quandoque circa illud ad quod magis conatur. Meritum autem consurgit ex hoc quod voluntas circa finem afficitur. Idcirco si ita comparemus istas dilectiones, dilectio inimici magis est meritoria in quantum hujusmodi: quia ut talis, majorem requirit conatum et majorem fervorem circa finem, quamvis amici dilectio sit magis intensa circa objectum; sed amici dilectio est melior quantum ad bonitatem essentialem quæ consequitur speciem actus, quia actus specificatur ex objecto. Si autem comparentur istæ dilectiones quantum ad habitus, sic oportet ut vel intelligatur de dilectione inimicorum quæ est necessitatis: et sic nulla est comparatio, quoniam idem est habitus et æqualis respectu utriusque; vel de dilectione inimicorum quæ est perfectionis: sicque dilectio inimicorum dilectionem amicorum includit, non econtrario. Ideo talis inimicorum dilectio est melior. Porro, quod ait Salvator, Si dilexeritis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis?12 intelligitur de dilectione qua solum amici diliguntur cum exclusione dilectionis inimicorum: quæ dilectio non procedit ex gratia, nec meritoria est. — Hæc Thomas in Scripto.
Insuper in secunda secundæ, quæstione vicesima quinta: De inimico, ait, tripliciter possumus loqui. Primo, secundum quod inimicus est: et ita non est diligendus, quia hoc esset inimicitiam et vitium ejus diligere. Secundo, quoad ejus naturam, tamen in universali, in quantum est homo: sicque dilectio inimici est de necessitate salutis, quoniam a generali dilectione qua Deus proximusque diligi jubentur, excludendus non est. Tertio, ut singularis persona: et sic inimicorum dilectio non est absolute de necessitate salutis: quoniam non tenemur in speciali motum dilectionis ad inimicum habere, sicut neque ad amicos, quum impossibile sit singulos homines sigillatim diligere. Verumtamen talis dilectio inimici necessaria est quantum ad animi præparationem, ut paratus sit corde subvenire, si articulus necessitatis occurreret. Alias hoc facere perfectionis est: nempe dum homo Deum perfectissime diligit, tunc homines universos tanto plus amat, quanto plus diligit Deum. Et quantum ad hoc, verificatur quod Augustinus in Enchiridio protestatur: Hoc tantum bonum, ut inimicos diligere, non est multitudinis tantæ, quantam credimus exaudiri in oratione qua dicitur, Dimitte nobis debita nostra. Præterea, eo modo quo tenemur inimicos diligere, tenemur eis effectum dilectionis impendere, et signa dilectionis ostendere. Hæc ibi.13
Cf. p. 493.
Matth. vi, 12. art. 9.
In eadem denique Summa, quæstione vicesima septima, respondens ad istud, quid sit magis meritorium, diligere inimicum vel amicum: Quum (inquit) dilectio possit referri ad diligentem et ad Deum, qui est causa et ratio diligendi proximum, dilectio amici præminet dilectioni inimici ex parte subjecti amantis, quia amicus est melior atque conjunctior, et per consequens aptior materia diligendi. Propter quod actus dilectionis transiens super eum, est melior, oppositumque ipsius est pejus. Etenim gravius peccatum est odire amicum art. 7. quam inimicum. Quantum vero ad id quod est ratio diligendi proximum, quod est Deus, dilectio inimici præeminet dilectioni amici : primo, quoniam hujus dilectionis solus Deus est causa, amicus vero ob alias potest diligi causas; secundo, quia ex amore inimici ostenditur fortior esse dilectio Dei in eo qui propter Deum tam difficilem exsequitur actum. Nihilo minus amici dilectio secundum se ferventior meliorque consistit, et magis meritoria existit. Ad rationem quippe virtutis et meriti, plus confert bonum quam difficile. Propterea, quamvis inimici dilectio sit difficilior, non tamen sequitur, quod melior et magis meritoria sit. Porro si amicus diligatur eo tantum intuitu quia amicus est, et non propter Deum, tunc dilectio præponderat inimici. Ideo dicit Salvator : Si eos diligitis qui vos diligunt, quam mercedem habebitis ?14 Signum demum quod amicus propter se, non propter Deum ametur, est, quum ita diligitur, quod inimicus oditur. Hæc Thomas in Summa.
Præterea Petrus compendiose quæsita dissolvens : Affectus (inquit) dilectionis est duplex : primus innocentiæ, secundus beneficentiæ. Primo affectu tenemur omnes diligere, etiam inimicos, ne optemus eis mala in quantum mala. Possumus tamen per accidens eis optare mala pœnalia, in quantum credimus ea ipsis aut rei publicæ expedientia. Affectus autem beneficentiæ duplex est. Unus est principalis, quem caritas primo et per se elicit, ut optare dilecto dona spiritualia gratiæ ac salutis. Alter secundarius, quem secundum quosdam caritas imperat, non elicit; secundum alios vero elicit, non tamen primo et per se ac principaliter, sed per accidens (idcirco nec semper, quia non semper expedit dilecto), ut optare ei temporalia bona. Primo modo tenemur hoc affectu diligere inimicos, non secundo modo : imo et minus inimicos Ecclesiæ quam personæ, quoniam inimicis Ecclesiæ optare temporalem prosperitatem, imperfectionis est magis quam perfectionis, nisi per accidens; inimicis autem propriæ personæ optare temporalia bona, est perfectionis, nisi per accidens occurrat obstaculum, ut si evidenter obvient eorum saluti aut aliorum. — Insuper si quæratur, an inimicis veniam petentibus tenemur dimittere, respondendum : Ex injuria seu damno illato alicui, solet in eo generari rancor in corde, signum rancoris in effectu, et actio contra injuriantem. Primum tenetur homo remittere, id est nunquam in corde suo tenere. Secundum tenetur remittere veniam veraciter postulanti, id est parato emendare pro posse. Tertium non tenetur remittere. Hæc Petrus.
Idem Richardus. Qui respondendo ad istud, utrum majoris meriti sit diligere inimicum quam amicum, affirmat : Ad videndum quis duorum actuum diligendi ex caritate, sit magis meritorius, est respiciendum ad quatuor : primo, ad formam, quæ est caritas; secundo, ad conatum voluntatis ipsius amantis; tertio, ad convenientiam objecti; quarto, ad relationem ad finem. Si enim unus actus excedit alium in aliquo horum, et sint pares in aliis tribus, ille qui excedit, est magis meritorius. Unde si duo actus sint ex caritate æquali, et ex æquali voluntatis conatu, atque respectu objectorum æque convenientium, et unus referatur nobiliori modo in ultimum finem quam alter; ille qui nobiliori modo in ultimum finem referitur, magis meritorius est. Conformiter dici potest de qualibet aliarum conditionum, aliis manentibus paribus. Dico ergo, quod si actus diligendi ex caritate inimicum, et actus diligendi ex caritate amicum, sint ex eodem habitu caritatis, et ex æquali conatu voluntatis, et æque nobili modo referantur in ultimum finem, quod magis meritorius est ille qui est respectu amici, quam qui respectu inimici : quia excedit quantum ad convenientiam objecti, quia amicus est convenientius objectum dilectionis quam inimicus. Sciendum quoque, quod actus dilectionis qui est respectu amici, quum sit ex æquali conatu voluntatis cum illo qui est respectu inimici, exstat intensior: quia ad diligendum inimicum non ita juvatur diligens a naturali inclinatione, neque a passione, sicut juvatur in dilectione amici. Porro si dilectio inimici sit ex majori voluntatis conatu quam amici dilectio (quod semper contingit, quando dilectio amici non consistit intensior illa), tunc inimici dilectio magis est meritoria quam dilectio amici, si conatus voluntatis tantum excedat in dilectione inimici conatum voluntatis in dilectione amici, quod plus faciat ad actus bonitatem, quam major convenientia objecti in dilectione amici. Itaque constat ex dictis non esse universaliter verum, quod actus bonus tanto plus sit meritorius, quanto difficilior: quia ut patuit, magnitudo et efficacia ex aliis quoque causis pensantur. Hæc Richardus.
Denique, Bonaventura multa circa hæc sciscitatur. Primo, an homo ex quacumque caritate possit quantæcumque tentationi resistere. De qua re dictum est super secundum.15 — Secundo, an homo in quantulacumque positus caritate, teneatur mortem pro Christo subire. Ad quod respondet: Subire mortem intentione placendi Deo, potest esse tripliciter. Primo, dum adest necessitas deserendi justitiam aut amittendi vitam corporalem. Secundo, dum se offert opportunitas manifestandi gloriam Dei et ædificandi Ecclesiam. Tertio, solum ex odio propriæ vitæ. Primum est æquitatis et necessitatis; secundum, perfectionis et supererogationis; tertium est impietatis et crudelitatis, ut in his qui se ipsos occidunt. — Tertio quærit, an habens caritatem perfectam, teneatur ea quæ perfectionis sunt adimplere. Respondet: Multiplex est genus perfectionis, multiplex quoque est ratio obligandi. Una quippe est perfectio sufficientiæ, utpote adimpletio præceptorum Dei, secundum illud:16 Estote perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est. Secunda est perfectio religionis, quæ consistit in adimpletione consiliorum, de qua dicitur: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quæ habes, et da pauperibus. Matth. xix, 21.
Tertia est perfectio prælationis, quæ consistit in regimine subditorum, de qua ait
Salvator: Perfectus omnis erit, si sit sicut magister ejus. Quarta, operationis, quæ consistit in ostensione exemplorum bonorum, de qua in Genesi: Noe vir justus atque perfectus. Quinta, tranquillitatis, quæ consistit in consummatione difficillimorum optimorumque operum, de qua scriptum est: Perfecta caritas foras mittit timorem. I Joann. iv, 18.
B Philosophus quoque fatetur, quod perfecta virtus optimorum est operativa. Similiter intelligendum est, quod quinque modis aliquis obligatur ad aliquid: primo, obligatione mandati; secundo, ex voto; tertio, ex suscepto officio; quarto, ut scandalum evitetur; quinto, ex conscientiæ judicio, ne lædatur. Itaque exsistens in caritate perfecta, tenetur ad opera perfectionis primo modo acceptæ, non autem ad opera aliarum perfectionum, nisi aliud superveniat vinculum, ipsum ad specialia ac majora adstringens. — Hæc Bonaventura, qui ultra hæc quærit hic quæ et alii, in quorum solutione concordat præhabitis.
At vero Durandus in responsione hujus quæsiti, utrum diligere inimicum sit magis meritorium quam amicum diligere, concordat præinductæ responsioni Alberti. Quod probat, quia etiam ex parte operis major conatus est in diligendo inimicum quam amicum.17 — Ad quod ex dictis Richardi respondetur, quod quamvis hoc ita sit, tamen ex alia parte aliud obstat, videlicet, quod amici dilectio super convenientiorem fertur materiam. Denique ordo caritatis est, ut amicus plus diligatur quam inimicus: ergo oppositum hujus videtur inordinatum.
Scotus quoque quærit hoc ipsum, nec videtur ad quæstionem formaliter respondere; sed circa hoc versatur præcipue, an liceat velle mortem inimicorum. Ad quod tamen ex dictis Sanctorum satis plana habetur responsio. Nam et judex juste ac meritorie potest reo mortem inferre, inimicorumque fidei ac boni communis mortem licet appetere, et ad eorum occisionem in bello hortari atque cooperari, si ab impugnatione Ecclesiæ ac rei publicæ non desistant, et obstinati ac incorrigibiles videantur. Tunc namque appetitur mors eorum ut terminus tantarum impietatum ipsorum, et ne Deum tam dire ultra offendant, et ne graviorem incurrant damnationem: imo totum ex caritate et æquitate optatur.
Footnotes
Chapter 164 of 201