Quæstio 3
Amplius quæritur hic, An virtus ac radix merendi in caritate consistat.
Ad quod sanctus Doctor respondet: Meritum proprie dicitur, quod aliquis exhibet ad hoc quod faciat aliquid suum, quod est meriti præmium. Hinc ad meritum duo principaliter requiruntur. Unum, quod sit sponte exhibitum, non extortum. Quumque nil valeat exhiberi nisi quod in potestate est exhibentis, idcirco requiritur quod sit voluntarium, quia voluntas nos facit dominos actuum nostrorum. Aliud est, ut id quod exhibetur, sit sufficiens ad faciendum suum illud propter quod exhibetur. Et ex utraque parte principalitas promerendi est ex caritate. Ipsa namque est in voluntate ut in subjecto, ipsam perficiens quantum ad primum actum ejus ac principalem; et iterum quum sit amor Dei, facit amatum ipsum, quod est præmium objectale, esse suum, in quantum unitur ei. Hinc principalitas meriti est in caritate; in aliis autem virtutibus, secundum quod caritate informantur.
Verumtamen objici potest, quia ut ait Scriptura, justus ex fide vivit, et fides justificat ipsum.1 Difficilius quoque est credere ea quæ fidei sunt et rationem prorsus transcendunt, quam Deum diligere. Gratia item gratum faciens, ut ex suo nomine patet, videtur esse primum præcipuumque merendi principium. — Et respondendum, quod nec fides nec alia virtus justificat aut spiritualiter vivere facit, nisi in quantum caritate informatur. Fidei quoque justificatio adscribitur quoniam ipsa est fundamentum virtutum, et oculus rationis, ac primum per quod fidelis ab infideli, justus ab injusto discernitur. Difficultati vero non correspondet præmium principale, sed magis majori et affectuosiori voluntatis conatui, qui est secundum inclinationem voluntatis majorem, quæ ex Dei amore præsertim causatur. — Hæc Thomas in Scripto.
Porro de hac re Bonaventura duplicem narrat positionem, apparenter invicem repugnantem, quas et concordat, dicendo: Quidam dixerunt, meritum primo principaliterque consistere circa fidei motum sive actum, quum ipsa sit prima virtutum, et ejus actus principium sit aliorum virtuosorum actuum. Alii dixerunt, quod actus caritatis primo ac principaliter meritorius sit, quum ipsa, secundum Gregorium atque Ambrosium, caput et radix sit omnium bonorum. Et utramque harum opinionum magni clerici defenderunt : qui si sane intelligantur, non invicem contradicunt. Dupliciter quippe dicitur unum altero prius, puta : origine, secundum viam generationis; et complemento seu definitione, id est secundum viam perfectionis. Et primo modo ratio promerendi primo consistit in fidei actu, quum aliorum actuum bonorum exstet principium; et dum a virtute procedit formata, meritorius est. Secundo autem modo efficacia promerendi per prius attribuenda est actui caritatis, quum ipsa omnium completissima sit virtutum, et in ejus actu omne meritum consummetur. Nam et ipsa nos potissime efficit deiformes, tum ratione liberalis exhibitionis, tum ratione unionis conformis, tum ratione quietationis finalis. Ratione, inquam, liberalis exhibitionis : quoniam sicut Deus ex amore omnia sua dona largitur, sic caritas liberaliter cuncta obsequia et præcepta exsequitur. Ratione quoque conformis unionis : quoniam sicut Pater et Filius nectuntur nexu amoris, sic homo per caritatem adhærendo Deo efficitur unus spiritus, juxta illud Joannis : Ut sint consummati in unum, sicut et nos unum sumus.2 Item ratione quietationis finalis :3 quia quum amor, secundum Augustinum, sit pondus, facit mentem in Deum tendere et in ipso quiescere, quemadmodum corporalia per pondera sua suis in locis situantur atque stabiliuntur. His ergo de causis, efficitur homo Deo præsertim conformis per caritatem, in triplici genere causæ secundum quod creatura ad Creatorem refertur, videlicet: secundum rationem principii moventis, secundum rationem formæ exemplaris, et secundum rationem finis quietantis. Hinc caritas inter virtutes primatum sortitur, prout ad Corinthios
Apostolus contestatur. Hæc Bonaventura.
A Denique his Petrus concordans : Quemadmodum, ait, in oculo corporali primum ac remotum videndi principium est anima; principium vero propinquum, sed non immediatum, est visiva potentia; principium proximum bona dispositio organi, seu lux : ita in anima primum et remotum merendi principium est gratia, quæ ponit animam in esse spirituali et statu merendi; principium vero propinquum, non immediatum, est quælibet virtus; sed proximum et immediatum principium est caritas, tam ratione subjecti, quoniam forma est atque perfectio voluntatis, in qua principium totius est meriti, quam ratione objecti, quia objectum ejus est ultimus finis, ex cujus intentione perfectio totius meriti oritur ac dependet. Difficultas autem operis per se non facit ad meritum, nisi dimissionis pœnæ per modum commutationis; caritas vero facit majorem inclinationem voluntatis, propterea auget meritum per se, augendo conatum. Hæc Petrus.
B Richardus quoque : Proprie (inquit) loquendo de merito, prout consistit in actu recto remunerabili de condigno in vita æterna, sic omne meritum aut est caritativa Dei dilectio, aut causatum (quantum ad id quod in ipso formale est) per caritativam Dei dilectionem. Nempe, per hoc quod voluntas per caritatem diligit Deum propter ipsum Deum et super omnia, vult ceteros actus suos rectos esse, ac fieri propter illum cui propter se et super cuncta adhæret : quod est ipsos debito modo referri in ultimum finem. Et sicut rectitudo est in actu ex sui conformitate ad regulam suam, quæ in naturalibus est natura, in artificialibus ars, in moralibus ratio recta seu lex divina; sic illud quod est formale in merito, hoc est remunerabilitas, est in ipso ex debita relatione sui in ultimum finem, atque ex consequenti, ratio remunerabilitatis quæ in merito est formalis, ex caritativa dilectione Dei causata. Hæc Richardus.
C Richardus quoque : Proprie (inquit) loquendo de merito, prout consistit in actu recto remunerabili de condigno in vita æterna, sic omne meritum aut est caritativa Dei dilectio, aut causatum (quantum ad id quod in ipso formale est) per caritativam Dei dilectionem. Nempe, per hoc quod voluntas per caritatem diligit Deum propter ipsum Deum et super omnia, vult ceteros actus suos rectos esse, ac fieri propter illum cui propter se et super cuncta adhæret : quod est ipsos debito modo referri in ultimum finem. Et sicut rectitudo est in actu ex sui conformitate ad regulam suam, quæ in naturalibus est natura, in artificialibus ars, in moralibus ratio recta seu lex divina; sic illud quod est formale in merito, hoc est remunerabilitas, est in ipso ex debita relatione sui in ultimum finem, atque ex consequenti, ratio remunerabilitatis quæ in merito est formalis, ex caritativa dilectione Dei causata.4 Hæc Richardus.
Antisiodorensis autem in Summa sua, tertio libro, affirmat : Meritum plus consistit in fide quam caritate, quia difficilius autem Antisiodorensis in opinionibus suis Rom. 1, 17. est credere quam diligere, et justus ex fide vivit, ipsaque fides est prima virtutum. p. 500 C'. — Sed hujus contrarium patuit modo. Est frequenter singularis et multum extremus: nam et proprium corpus dicit esse plus diligendum quam proximum.
Footnotes
Chapter 166 of 201