Quæstio 2
Præterea quæritur hic, An diligere proximum sit magis meritorium quam diligere Deum.
Quæ quæstio videtur superflua; nec ad ejus solutionem curo responsiones quorumdam inducere, sed breviter dico, quod nec amicorum, nec inimicorum, nec amborum simul sumpta dilectio, tanti est meriti sicut dilectio Dei, non obstante quod supergloriosissimum Deum diligere perfacile dulcissimumque consistat. Nempe quum Deus naturaliter et incircumscriptibiliter bonus sit, propriumque et formale caritatis objectum, dilectio ejus incomparabilem dignitatem ex parte sui objecti sortitur super omnem aliam dilectionem, et ex sua natura intensior, connaturalior, rationabilior, justior, salubriorque consistit. Unde et crimen ei oppositum, utpote odium Dei, gravissimum est peccatum. Rursus, dilectio Dei est causa ac ratio dilectionis proximorum. Essentiale quoque præmium dilectioni correspondet divinæ.
Chapter 165 of 201