Skip to the text

Quæstio 4

DISTINCTIONIS TRICESIMÆ PRIMÆ

IN hac distinctione tractat Magister de permanentia et stabilitate inevacuabili caritatis, et cur ipsa potius nunquam excidere quam fides, spes atque scientia, affirmetur. Et quærit, an et qualiter queat amitti, allegando ad partem utramque varias auctoritates Sanctorum; deinde solvit et eas exponit. Et breviter, tota ista materia in primo libro, distinctione septimadecima, tractata est et discussa: ideo superfluum reor hic immorari. Unde quod primo hic quæritur, utrum caritas semel habita possit amitti, expeditum est ibi.1 Similiter quod secundo hic quæritur, an aliquis possit deleri de libro vitæ, discussum est libro primo.2 Quod item hic tertio quæritur, utrum minima caritas possit cuilibet tentationi resistere, pertractatum est libro secundo.3

Quarto hic quæritur, An homo caritate peccando privatus, possit pœnitendo in majori vel æquali caritate resurgere.

Videtur quod non, quoniam quo majora gratiæ dona quis habuit, eo peccando gravius Deum offendit, ingratitudinemque majorem illabitur: ergo non valet subito ad pristinæ gratiæ æqualitatem redire, sed paulatim proficiendo revertitur unde exciderat. — Præterea, super illud Amos, Virgo Israel cecidit, asserit Glossa: Non negat quin resurgat, sed quod resurgere virgo possit, quia semel oberrans, etsi humeris reportetur pastoris, non habet gloriam tantam quantam qui nunquam abierat. Gloria autem caritati commensuratur. Ergo post peccatum pœnitens nequit ad pristinæ caritatis ac gratiæ æqualitatem redire. — Insuper, peccator post recidivum pœnitens, Amos v, 2. incipit esse in statu incipientium : ergo non potest in statu caritatis proficientium aut perfectorum resurgere.

In oppositum est quod ait Apostolus : Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia; atque quod a Malachia scriptum est :4 Placebit Domino sacrificium Juda et sacrificium Jerusalem, sicut dies sæculi et sicut anni antiqui.5 Caritas autem facit sacrificia nostra Deo accepta esse. — Denique constat, quod Petrus post negationem, et Paulus post Stephani lapidationem, David quoque post gravia crimina, ampliorem quam ante adepti sunt gratiam.

Ad hoc Bonaventura respondet : Possibile est hominem in caritate æquali resurgere. Sive enim dicamus donum gratiæ mensurari secundum largitatem divinam, sive secundum suscipientis idoneitatem, sequitur quod gratia in qua quis resurgit, potest esse æqualis caritati a qua cecidit. Ex parte etenim largitatis divinæ hoc planum est, quæ quantum in se est, semper parata est dare prout se homo disponit. Idem ex parte hominis patet, quia possibile est quod homo post lapsum, amplius detestetur peccatum atque abhorreat vitia quam prius : quemadmodum multi corrupti plus detestantur vitia carnis, quam virgines. Ideo glossa illa super Amos quinto, de gloria præmii accidentalis, non de gloria præmii essentialis verificatur.

Si autem quæratur, an homo queat resurgere in caritate minori; dicendum, quod quorumdam fuit opinio, quod necesse sit hominem resurgere in caritate æquali aut majori. Ad quod dicendum moti fuerunt, tum ex consideratione divinæ dispositionis seu prædestinationis, tum ex consideratione divinæ retributionis, tum ex consideratione nostræ præparationis. Ex consideratione divinæ prædestinationis, quoniam scriptum est :6 Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, etc. Unde apparet quod divinæ prædestinationis immutabilitas non sinat prædestinationum a caritate cadere, nisi ex lapsu illo videatur aliquid melius secuturum. Ex parte quoque retributionis rationem sumpserunt, quoniam Deus remunerat opera secundum magnitudinem caritatis ex qua sunt facta. Si ergo caritas in qua homo resurgit, vivificat opera prius facta et mortificata, faciens ea remuneratione condigna; quum remuneratio adæquetur caritati ex qua opera prodierunt, nec possit quantitatem excedere caritatis in qua quis resurgit, concludunt quod impossibile sit minorem caritatem esse in resurgente, quam fuerit in cadente. Ex parte item nostræ præparationis sic arguunt : Quanto homo est magis ineptus ad gratiam, tanto majori eget præparatione ad ejus susceptionem; sed quanto a majori gratia corruit, tanto plus peccavit atque ineptior ad gratiam factus est : quantitas ergo præparationis adæquanda seu proportionanda est quantitati caritatis a qua ruit. Ad quod allegant et illud Isaiæ, Convertimini, filii Israel, sicut in profundum recessistis.7 — Verum ista opinio est contra rationem et experimentum, nec habet stabile fundamentum.

Nam contra rationem est, dicere quod perfectus cadens a caritate perfecta, resurgere non valeat nisi in caritate perfecta : imo de multis ita cadentibus satis apparet, quod non resurgunt in tanta perfectione. Nec habet stabile fundamentum. Divinæ namque prædestinationis dispositio non requirit quod homo semper procedat et crescat in caritate, sed quod sit finaliter bonus. Retributio etiam Dei non concernit caritatem initialem, quantum ad efficaciam meriti, sed caritatem finalem. Nostra quoque præparatio ad gratiam, potest esse major in eo qui minus peccavit, et minor in eo qui magis peccavit. Denique verba illa prophetica, et consimilia, intelliguntur non de quacumque præparatione, sed de præparatione perfecta et pœnitentia consummata, qua omnia restituuntur ablata. Hinc communis opinio est, quod homo potest resurgere in caritate æquali, et minori, atque majori. Homo namque est liberi arbitrii, et magis ac magis intense se ad gratiam potest disponere. — Hæc Bonaventura. Idem Albertus.

Concordat Thomas: Mensura, inquiens, caritati præfigitur a Deo secundum suam voluntatem, et aliquo modo commensuratur ad conatum ejus qui gratiam caritatemque recipit. Idcirco, quum homo post culpam possit multum et parum conari ad recipiendum caritatem, nec divinæ liberalitati terminus præfigatur per culpam, oportet dicere sicut communiter dicitur, quod homo post peccatum potest et in minori et in majori et in æquali resurgere caritate ac gratia. Nam et minima contritio sufficit ad deletionem omnium peccatorum quantum ad culpam. Quamvis demum loquendo de una et eadem caritate, verum sit quod caritas incipiens minor sit quam proficiens aut perfecta, tamen gratia incipiens unius potest esse major quam gratia proficiens alterius. Imo et ille qui non habet caritatem, plus potest conari pro ea, quam conatur pro gratiæ incremento qui gratiam habet, sicque ille plus gratiæ sortietur quam sit gratia hujus. Hæc Thomas in Scripto. — Idem Petrus, Richardus, Durandus. Responsio quoque Bonaventuræ in Summa Antisiodorensis continetur, libro tertio.

Footnotes

  1. quæst. 9. ↩

  2. Cf. t.XX, p. 526 D et s. ↩

  3. Cf. dist. xxviii, q. 1. ↩

  4. Rom. v, 20. ↩

  5. Malach. iii, 4. ↩

  6. Rom. viii, 28. ↩

  7. Is. xxxi, 6. ↩

Chapter 168 of 201