Quæstio 5
Quæritur consequenter, Utrum fides, spes, scientia, evacuabuntur in patria magis quam caritas.
Videtur quod non. Primo, quoniam fides et spes sunt virtutes theologicæ; virtutes autem theologicæ nobiliores sunt ceteris cunctis virtutibus, imo et donis, ut communiter dicitur; sed quædam virtutes morales, ut latria, prudentia, justitia, humilitas, manent in patria: ergo plus fides et spes. Similiter dona manent ibidem, nec evacuantur: ergo nec fides et spes. — Secundo, fides et spes sicut sunt præclaræ et supernaturales virtutes, ita sunt præcipua ornamenta et supernaturalia lumina mentis humanæ: ergo manent in patria, saltem quantum ad habitum, ad decorandum sua subjecta. — Tertio, scientia est donum Spiritus Sancti, sicut sapientia: ergo manet in patria sicut et cetera dona. — Quarto, accidens non corrumpitur nisi corruptione sui subjecti, vel actione sui contrarii, vel cessatione conservationis suæ causæ; potentiæ autem quæ sunt harum virtutum subjecta, sunt incorruptibiles; vitia quoque virtutibus istis contraria, in electis et justis dum ad patriam assumuntur, non sunt, nec conservatio bonitatis divinæ subtrahitur eis. — Quinto, sicut altior et eminentior modus diligendi est in regno cœlesti quam in isto exsilio, ita altior atque sublimior modus sciendi ac cognoscendi: ergo scientia non magis evacuatur quam caritas; imo utraque manere videtur secundum essentiam, et evacuari solum quantum ad modum agendi, ita quod imperfectio auferatur, et quod manet perficiatur.
Ad hæc respondet Albertus: In fide sunt duo ex ea parte qua est cognitio, et tertium quod est affectio. Primum in cognitione est genus, videlicet visio: est namque fides visio quædam veritatis divinæ. Secundum est forma informans hanc visionem seu cognitionem ad fidei speciem. Hoc autem est speculum et ænigma veritatis non apparentis: quibus sublatis, non est nec permanet fides, sed potest esse visio faciei sive alterius scientiæ. Tertium est affectio, quod non assentit propter aliquid nisi propter primam veritatem absolute: quia etsi rationem haberet, non crederet propter eam. Dici igitur potest, quod fides evacuatur quoad secundum, quod est forma modusque visionis, non quoad primum ac tertium: imo illa magis perficiuntur, succeditque fidei visio, quæ est tota merces, quum sit visio amati et possessi seu habiti pascens.
Insuper, de spei evacuatione dicendum, quod habitus spei seu spes ipsa et actus ejus evacuantur, sed non totaliter destruuntur. Quocirca notandum, quod in transitu gratiæ ad gloriam quatuor oportet observare. Quædam enim manent in actu et habitu substantialiter atque formaliter, sed mutantur quoad modum quem habent non ex se, sed ex eo quod sunt in tali statu subjecti sui: et sic caritas mutatur ac transit. Quædam manent in habitu substantialiter ac formaliter, non in actu, ut cardinales virtutes, ut infra dicetur. Quædam manent secundum substantiam, non secundum formam et actum, ut fides. Quædam nec quoad substantiam, nec quantum ad formam aut actum, sed in communi juxta modum proportionis tantummodo manent, ut spes. Quinto modo se habet id quod non est virtus, ut scientia viæ, quæ meo judicio tota destruetur, sicut patebit. Porro habitus spei habet exspectationem gloriæ et protensionem in eam. Et exspectatio ostendit id quod materialiter est, protensio vero ostendit formale spei, quo distinguitur ab aliis virtutibus quibus convenit exspectare: quorum utrumque aufertur. Verum, quoniam omnis sperans, secundum quod sperat, rei speratæ proportionatur; ideo illa proporitio manet dum rem speratam consequitur: sicque intelligo verba doctorum dicentium, quod in transitu spei in gloriam non manet nisi commune secundum proportionem. Transeunt ergo fides et spes potius quam virtutes cardinales eis inferiores: quia quod eis informibus ac formatis essentiale est, imperfectum et incompetens est statui beatitudinis.
Præterea, de evacuatione scientiæ sunt duæ opiniones. Una, quod scientia destruetur quoad modum addiscendi et inquirendi, non quoad substantiam habitus. Quibus objicitur, quia secundum hoc clericus in philosophicis ac theologicis litteratus, caritatem habens minorem, quoad aliquid majorem haberet beatitudinem quam vetula caritatis majoris; aut si non, scientia destruetur. Item, inutiliter videtur manere habitus scibilium, quum tunc per alium modum cognoscamus in Verbo. Ad quod illi respondent, quod remanet ad decorem atque ad modum alium cognoscendi. Ego autem melius puto consentire Magistro in littera asserenti, quod scientia destruetur omnino: quia nos post mortem, sive boni sive mali fuerimus, necessario alium modum habebimus cognoscendi res in propria natura, quem dæmones habent et angeli a Creatore. Et puto quod ille modus cognoscendi tunc dabitur nobis per species, quæ sunt similitudines ordinis universi causarum mundi: qui modus cognoscendi nobilior est isto quem nunc habemus. Hinc sentio quod scientia ita acquisita, destruetur omnino. Non enim video, si ponatur tunc esse scientia sicut modo, quin sequatur alterum duorum inconvenientium, utpote: quod vel erit superflua, quando habebimus illam quæ data est angelis; aut ignorabimus multa per naturam, oportebitque ibi discere ac studere, et deficiemus a potestate scientiæ angelorum: quæ ambo reor absurda.
C At vero de caritate perhibeo, quod manet eadem numero in via et patria quantum ad subjectum, et eadem specie ex parte objecti. Verumtamen Magister dicit, quod perficitur et augetur: quod non intelligo quantum ad substantiam caritatis, quæ in patria non crescit nec proficit, sed quoad modum quem accipit a subjecto, quod tunc per impedimenta carnis ac mundi non retrahetur a contemplatione. — Hæc Albertus, de cujus dictis quid videatur, infra tangetur.
D Amplius, Thomas ad ista respondens: In fide, inquit, est cognitio quædam et modus cognoscendi, quia cognoscit in speculo atque ænigmate: qui modus imperfectionis est et obscuritatem importat. Quumque gloria omnem talem imperfectionem obscuritatemque tollat, tollet modum fidei quantum ad modum cognoscendi, sed remanebit cognitio eorum quorum est fides, non ænigmatica, sed clara. Ideo, quamvis visio illa beata non sit contraria fidei quantum ad id quod fides habet de cogni-
1 Cor. xiii, 12. tione, est tamen ei contraria quantum ad id quod habet de ænigmate; et ex hac parte visio illa fidem expellit. — Si autem objiciatur, quod in eodem simul sunt scientia atque opinio, ergo fides et visio simul stant: respondendum, quod quamvis scientia et opinio sint de eodem, non tamen secundum medium idem, sed secundum diversa; ideo possunt simul inesse. Fides autem et visio patriæ sunt de eodem secundum medium idem, quoniam fides assentit primæ veritati propter se; similiter visio illa.
Denique de spei evacuatione sciendum, quod de habitibus oportet ex eorum actibus judicium sumere. Duplex autem est actus: unus est actus imperfecti ut talis, sicut motus; alter est actus perfecti ut talis, sicut operatio consequens formam. Contingit vero quandoque actum perfecti inveniri in imperfecto, secundum quod imperfectum participat aliquid de perfectione: quemadmodum aliquid de actu albi est in pallido. Dum itaque imperfectum ad perfectionem pertingit, actus qui est ejus in quantum habet aliquid de perfectione in quam tendebat, manet quantum ad id quod est de substantia actus, sed tollitur quantum ad id quod erat de imperfectione: sicut loquela balbutientis pueri tollitur dum ad perfectam venit ætatem, quantum ad id quod imperfectionis erat in ipsa, et manet quoad id quod perfectionis fuit in ea. Motus vero, qui est actus imperfecti, quando pervenit ad terminum motus, non manet quantum ad aliquid substantiæ actus, sed quantum ad radicem secundum quam inerat motus, quæ fuit propotione, est tamen ei contraria quantum ad id quod habet de ænigmate; et ex hac parte visio illa fidem expellit. — Si autem objiciatur, quod in eodem simul sunt scientia atque opinio, ergo fides et visio simul stant: respondendum, quod quamvis scientia et opinio sint de eodem, non tamen secundum medium idem, sed secundum diversa; ideo possunt simul inesse. Fides autem et visio patriæ sunt de eodem secundum medium idem, quoniam fides assentit primæ veritati propter se; similiter visio illa. venerit, non manet id quod est exspectationis, sed hoc tantum in quo exspectatio hæc radicabatur, videlicet ordo et propotio hominis ad illa jam habita. Idcirco non ponitur aliud speciale succedens spei, sed tentio seu comprehensio beatitudinis, quæ ordinem dicit hominis ad Deum jam habitum. Unde ordo iste communis est utrobique; et quantum ad hunc ordinem spes manet, sed quantum ad naturam sui actus transit. Insuper ad id, utrum aliquid de substantia seu essentia fidei et spei manet in patria idem numero, respondet: Ablatio alicujus quod est de substantia rei, inducit rei illius corruptionem, non autem ablatio alicujus accidentaliter se habentis. Imperfectio autem quam tollit beatifica visio a fide, est de substantia fidei atque ad ejus pertinens speciem: quod patet ex hoc quia accipitur secundum rationem objecti, a quo fides recipit speciem. Obscuritas quippe quam ænigma designat, ad cognitionis pertinet genus. Hinc hac imperfectione remota, species et essentia fidei de necessitate destruuntur, velut si ab homine rationabilitas auferatur. Quumque fides sit forma, non composita ex forma et materia, ideo ipsa destructa non remanet aliquid fidei idem numero, sed genere idem. Similiter nihil manet de spe: quod de spe clarius est. — Hæc Thomas in Scripto; et concordant scripta ejus in secunda secundæ. Idem Petrus et Richardus. Insuper de hoc, an scientia evacuetur, respondet: In scientia hujus vitæ tria considerantur, videlicet, habitus et actus ac modus agendi. Qui modus est, intelligere intuendo phantasmata; actus vero est, cognoscere conclusiones, resolvendo eas ad prima principia; habitus autem est qualitas intellectus habilitans ad hunc actum. Intelligere vero cum phantasmate, convenit animæ ex sua cum corpore unione: ideo separata potest sine phantasmate intelligere, ex habitu scientiæ antea habitæ. In actu quoque scientiæ duo pensantur, videlicet, inquisitio seu rationis discursus, et terminus inquisitionis, qui est certa cognitio: quorum primum, puta inquisitio, est imperfectionis; secundum vero, perfectionis. Idcirco actus scientiæ manet in anima separata, quantum ad secundum, non quoad primum. Sed post resurrectionem poterit anima intelligere sine phantasmate, quia plene dominabitur corpori. De damnatis vero probabile est, quod discurrendo intelligunt. Sic ergo intelligendum est quod ait Apostolus, Scientia destruetur, videlicet quoad modum;1 et actus ipse mutabitur, habitusque manebit. Nec ob hoc anima litterati qui minoris est caritatis, plus habet de gaudio præmii essentialis quam anima idiotæ caritatis majoris. Nec superfluit scientia ista in patria, ubi omnia cognoscuntur in Verbo: quia jucundum est unum et idem pluribus modis ac mediis cognoscere, sicut et angeli res cognoscunt in Verbo, et per species inditas ac infusas scientias.
Porro caritas non evacuabitur: quia dilectio ex ratione propriæ speciei non dicit aliquid imperfectionis, sed magis perfectionem, utpote terminationem affectionis in dilecto, ac quamdam transformationem in rem amatam: idcirco in patria caritas ipsa et actus ejus perficiuntur, quemadmodum cognitio tunc perfectior erit. — Et si objiciatur, quod caritas seu dilectio sit quidam motus voluntatis in Deum, qui motus cessat adepto jam termino: dicendum, quod dilectio est unio cum Deo, et quietatio ac terminatio quædam in ipso; nec dicitur motus nisi prout motus vocatur actus perfecti, quemadmodum sentire et intelligere nominantur motus tertio de Anima. Quod autem caritas viæ nequit ad perfectionem caritatis patriæ in hac vita pertingere, est propter diversum statum distinctumque ordinem viatorum et comprehensorum; sicut nec gratia ad perfectionem gloriæ. — Hæc Thomas in Scripto, et concordat in Summa. Concordant Petrus et Richardus.
Qui Richardus narrat opinionem quorumdam, dicentium quod scientia non manet in anima separata, quantum ad actum, sed quantum ad habitum, quoniam species intelligibiles non manent in intellectu, actuali intellectione cessante, ut asserit Avicenna: quod super secundum est reprobatum. In Evangelio quoque describitur, quod anima divitis epulonis in inferno recordabatur rerum quas vidit in sæculo isto:2 quod non fuit nisi per intelligibiles species, quia in anima separata non manent phantasmata, sicut nec vires organicæ sensitivæ. — Ista responsa procedunt secundum phantasmaticorum imaginationem, dicentium hominem non posse intelligere nisi speculando phantasmata: cujus oppositum ostensum est super secundum et alibi sæpe.3
Cf. t. XV, p. 25 A, 282 A; XVI, 489 A; XXI, 412 B', 525 B'.
Insuper, Bonaventura concordat præhabitis de evacuatione fidei, spei atque scientiæ. Imo de evacuatione scientiæ tres narrat opiniones: unam ex Alberto inductam; secundam, quod scientia manebit quantum ad habitum, in animæ ornamentum (contra quam objicit Thomas, quod habitus ordinatur ad actum, estque habilitas ad agendum: ideo frustra poneretur, nisi posset in actum procedere); tertiam jam ex Thoma recitatam, quam approbat. Nec specialia superaddit.
Præterea, Durandus hic sequitur opinionem quam præallegati venerabiles solidique doctores narrant et reprobant, puta quod fides manet in patria secundum suam essentiam, in decorem. Et circa hoc primo probat, quod opinio ista non exstet hæretica, quia non est contra Scripturam canonicam. Et quamvis non oporteat dicere eam esse hæreticam, tamen qui vellet hoc dicere, affirmaret esse eam contra Scripturam, quum Apostolus ad Corinthios clarissime doceat fidem evacuari, scientiam destrui, caritatem vero nunquam excidere.4 — Deinde probare conatur, quod opinio sua sit vera. Quod probando, multa absurda concedit, et multa evidenter vera negat. Etenim negat, quod de ratione et essentia fidei sit imperfectio, quum tamen ob hoc dicatur in Christo non fuisse fides, et ipse Apostolus propter imperfectionem notitiæ fidei testetur :5 Videmus nunc per speculum in ænigmate; et, Nunc cognosco (inquit) ex parte. — Iterum, dicit quod de ratione fidei non est inevidentia seu obscura notitia. Cujus contrarium unusquisque experitur in se, quum ea quæ de superbeatissima Trinitate et de exsistentia Christi in Sacramento altaris credimus, prorsus omnem evidentiam excludant, et obscuritatem includant. Et ita fit similis negantibus prima principia. Et hæc apertissime sunt contra Augustinum in multis locis, ut Bonaventura declarat, et contra B. Leonem Papam in suis sermonibus. Et utique si præhabita recte inspiciantur, evacuari clarissimum est fidem et spem essentialiter, nec posse simul stare actum cognitivum et fruitivum beatificum, ac fidem et spem quantum ad actus suos.
Postremo, Scotus compendiose comprobat istud : Auctoritas (inquiens) Apostoli ad propositum est expresse. Etenim nullus habitus ponendus est in patria frustra manere. Frustra autem esset habitus cujus inclinatio tunc esset impossibilis ad effectum seu adimpletionem. Fides autem ex sua ratione inclinat tantum in bonum seu verum non apparens et latens, secundum illud Apostoli : Fides est argumentum non apparentium.6 Spes quoque tantum inclinat in bonum absens, commodum ad concupiscendum, juxta illud ad Romanos, Spes quæ videtur, non est spes;7 sumendo spem pro re sperata. Inclinationes autem illæ non poterunt haberi in patria, ubi erit patens verum et præsens ac habitum bonum. Non ergo manebunt habitus isti, quoniam essent superflui. Hæc Scotus. muni, estque ostensum qualiter caritas sit p. 486 B' et s. ordinata in patria. Sed Magister tangit specialiter hic de Christo.
Et circa hæc loquitur Thomas : Inimici (inquit) Christi intelligi possunt dupliciter. Primo, quantum ad finalem exitum seu damnationem æternam : sicut damnati jam actu vel in prævisione sapientiæ Dei. Secundo, quantum ad statum præsentem tantum : sicut Saulus fuit, dum Stephanum lapidavit. Quantum ad primos inimicos, est eadem ratio dilectionis in Christo quæ in nobis ad illos quos scimus esse damnatos : quia naturam ipsorum diligimus, et considerata tantum eorum natura, vitam eis æternam vellemus, si essent capaces; sed considerata divina justitia atque ipsorum demeritis, hoc non volumus, quia plus diligimus divinam justitiam quam illorum naturam. Et prima voluntas est voluntas antecedens, secunda consequens. Ita et Christus inimicos damnatos et damnandos dilexit, volendo eis bonum voluntate antecedente, quæ non semper impletur; non voluntate sequente, quæ semper impletur. Idem dicendum de cunctis Beatis quoad condemnatos jam actu; de damnandis vero forte non sciunt de omnibus qui sint. Inimicos autem secundo modo dictos dilexit, et bonum operabatur ad eos, in tantum quod pro eis subiit mortem. Hæc Thomas.
Quid autem dicendum sit de ordine caritatis in patria quantum ad se et proximum, et propinquos et extraneos, respondet sanctus Doctor : Quidam affirmant, quod quia in patria Deus erit et est omnia in omnibus, in quo Beati plene quiescunt ac totam dilectionis suæ causam et rationem habent bonitatem ipsius, ideo Deum super omnia diligunt, et alios tanto plus quanto sunt Deo proximiores, et alios meliores se plus quam se ipsos. Quod non videtur rationabiliter dictum : quoniam unusquisque tantum amabit Deo frui, quantum amabit Deum; ideo sicut Deum super omnia diliget, sic super omnia amabit ipso frui. Unde plus amabit sibi ipsi Deo frui
Footnotes
Chapter 169 of 201