Distinctio 31
A. Si caritas semel habita amittatur.
Hugo, de Sacram. lib. II, p. XIII, c. 11. I Cor. XIII, 8. Aug. de Salut. docum. c. 7; in ps. 103 sermo 1, n. 9. Matth. VII, 23. Prov. V, 16, 17, juxta LXX. Aug. in I Joann. tract. 8, n. 9. Gregor. Moral. lib. X, n. 39. Cant. VIII, 6. Aug. in I Joann. tract. 3, n. 12. Beda, in Joann. I, 33. Joann. I, 32. Gregor. in Ezech. lib. I, hom. 5, n. 11. Ambrosiast. in II Cor. VI, 6.
ILLUD quoque non est prætereundum quod quidam asserunt, caritatem semel habitam ab aliquo non posse excidere, nullumque damnandum hanc aliquando habere: qui hanc traditionem subditis muniunt testimoniis. Apostolus ait: Caritas nunquam excidit. Augustinus etiam inquit: Caritas quæ deseri potest, nunquam vera fuit; item, Caritas est fons proprius et singularis bonorum, cui non communicat alienus. Alieni sunt omnes qui audituri sunt, Non novi vos. De hoc fonte Scriptura ait: Fons aquæ vivæ sit tibi proprius, et nemo alienus communicet tibi. Si autem alieni sunt qui audituri sunt illam vocem, non ergo huic fonti communicant damnandi. Item Augustinus super epistolam Joannis: Radicata est caritas; securus esto, nihil mali procedere potest. Item Gregorius in Moralibus: Valida est ut mors dilectio. Virtuti enim mortis dilectio comparatur, quia nimirum mentem quam semel ceperit, a dilectione mundi funditus occidit. Item Augustinus super epistolam Joannis: Unctio invisibilis caritas est, quæ in quocumque fuerit, radix illi erit, quæ ardente sole arescere non potest; nutritur calore solis, non arescit. Item Beda super Joannem: Quærendum est, quomodo speciale Filii Dei agnoscendi signum fuerit, quod super eum descenderit et manserit Spiritus. Quid magni est Filio Dei, quod in ipso manere Spiritus adstruatur? Notandumque, quia semper in Domino manserit Spiritus, in Sanctis vero quamdiu mortale corpus gestaverint, partim semper maneat, partim rediturus secedat. Manet autem apud eos, ut bonis insistant actibus; recedit vero ad tempus, ne semper infirmos curandi, mortuos suscitandi, dæmones ejiciendi, vel etiam prophetizandi habeant facultatem. Manet ergo semper, ut possint habere virtutes, ut mirabiliter ipsi vivant; venit ad tempus, ut etiam aliis per miraculorum signa, quales sint intus, effulgeant. Item Gregorius: In Sanctorum cordibus secundum quasdam virtutes semper manet Spiritus, secundum quasdam recessurus venit, et venturus recedit. In his virtutibus sine quibus ad vitam non pervenitur, in electorum suorum cordibus permanet; in his vero per quas sanctitatis virtus ostenditur, ut in exhibitione miraculorum, aliquando adest, aliquando se subtrahit. Item Ambrosius: Ficta caritas est, quæ in adversitate deserit. — Hæc innuere videntur, quod caritas semel habita non amittatur. Ideo quidam in prætaxatam prosilierunt audaciam, dicentes caritatem a damnandis non haberi, nec a quoquam habitam posse amitti: quos ratio vincit et auctoritas. Quidam enim ad tempus sunt boni, qui postea fiunt mali, et econverso. Unde quorumdam nomina Christus dicit scripta in libro vitæ, qui tamen postea abierunt retro.1 Sed scripta dicit, non secundum præscientiam, sed secundum præsentem justitiam cui deserviebant:2 quia digni erant tunc illo bono quod habituri sunt præscripti secundum præscientiam. Unde Ambrosius: Quibusdam gratia data est in usu, ut Sauli et Judæ, et illis discipulis quibus Dominus dixit, Ecce nomina vestra scripta sunt in cœlis; et post abierunt retro. Sed hoc dixit propter justitiam cui deserviebant, quia boni erant. Frequenter enim ante sunt mali qui futuri sunt boni, et aliquoties prius sunt boni qui futuri sunt et permansuri mali: propter quod dicuntur scribi in libro vitæ et deleri.
Ambrosiast. in Rom. ix, 11-13.
B. Determinatio auctoritatum prædictarum.
Quod vero Apostolus ait, Caritas nunquam excidit, nullatenus pro illis facit.3 Dignitatem enim caritatis ostendens, dicit eam non excidere, quia hic et in futuro erit; sed fides et spes evacuabuntur et scientia. Item, quod dicitur caritas nunquam fuisse vera quæ deseri potest, non ad essentiam caritatis refertur, sed ad efficientiam: quia non efficit caritas quæ deseritur, hominem vere beatum, nec perducit ad verum bonum. Huic etiam fonti alieni, id est damnandi, non communicant, scilicet in fine, quia non perseverant. Potest tamen hoc et cetera quæ de caritate dicta sunt, de perfecta intelligi, quam soli perfecti habent, quæ semel habita non amittitur. Exordia vero caritatis aliquando crescunt, aliquando deficiunt. Sunt enim virtutis exordia et profectus et perfectio, quos gradus ille discernit qui parabolam illam intelligit: Sic est regnum Dei, quemadmodum si jactet homo semen in terram et dormiat, et exsurgat semen et germinet et crescat, etc.4 Si ergo perfecta caritas sic radicata est ut amitti nequeat, incipiens tamen et provecta amitti potest, et sæpe amittitur; sed dum habetur, non sinit habentem criminaliter peccare. Quod Augustinus ostendit, inquiens: Quia radix omnium malorum est cupiditas, et radix omnium bonorum est caritas, simul ambæ esse non possunt:5 nisi una radicitus evulsa fuerit, alia plantari non potest. Sine causa conatur aliquis ramos incidere, si radicem non contendit evellere.
Gregor. in Ezech. lib. ii, hom. 3, n. 4, 5.
Aug. Sermo 270, n. 1, in append.
C. Quare fides et spes et scientia dicuntur evacuari, et non caritas, quum et ea ex parte sit.
Advertendum etiam est, quomodo fides, spes et scientia dicantur evacuari, quia ex parte sunt, et non caritas, quum et ipsa ex parte sit. Ex parte enim, id est imperfecte, diligimus, sicut ex parte scimus, ut ait Hesychius super Leviticum. Quum ergo omne quod ex parte est evacuetur, cur caritas excipitur, quæ dicitur nunquam excidere? Caritas quidem etiam ex parte est, ut sæpe Sancti docent, quia ex parte
Hesych. in Lev. lib. i, c. 2. diligimus nunc: et ideo ipsa evacuabitur in quantum ex parte est, quia tolletur imperfectio, et addetur perfectio; remanebitque ipsa aucta, et actus ejus et modus diligendi, ut diligas Deum propter se ex toto corde, et proximum tuum sicut te ipsum, sed imperfectionis modus eliminabitur. Fides vero et spes penitus evacuabuntur; scientia vero secundum actum et modum suum qui nunc est, non secundum sui essentiam, tolletur: ipsa enim virtus scientiæ remanebit, sed alium tenebit usum et modum.
D. Si Christus ordinem caritatis præscriptum habuerit.
Nunc jam superest investigare, si Christus secundum quod homo, ordinem diligendi præscriptum servaverit. Quod si est, omnem hominem sicut se ipsum dilexit. I Tim. u, 4. Omnibus ergo vitam optavit, omnesque salvos fieri voluit; sed non omnes salvi sunt: et ita non est factum quod optavit. Sed non est ignorandum, in eo fuisse caritatem juxta modum patriæ, non viæ, eumque ordinem diligendi implesse qui servatur in patria, non in via. Qui enim in patria sunt, id est, jam beatificati sunt, adeo justitiæ Dei addicti sunt, ut nihil eis placeat nisi quod Deo placet; ac per hoc illorum tantum salutem diligunt et volunt quos Deus salvari vult, eosque solos sicut se diligunt. Ita et Christus electos tantum sicut se dilexit, eorumque salutem optavit.
SUMMA
Footnotes
Chapter 167 of 201