Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur, An præter virtutes theologicas oporteat ponere virtutes cardinales; ac de sufficientia ac distinctione earum.

A Porro circa hanc distinctionem diversi diversas ac plurimas depromunt quæstiones, et quasi ab exordio tractant de virtutibus moralibus, quid sint, qualiter insint, quomodo distinguantur ac numerentur, et plura hujusmodi introducunt, de quibus in textu nulla est mentio, nec huic loco videntur pertinentia: idcirco de illis pertranseo, præsertim quia communia sunt, et de eis quasi innumerabiles tractatus sunt editi, et quia de vitiis et virtutibus speciale compilavi opusculum; idcirco hic pauca perstringam.

Itaque de his scribit Antisiodorensis in Summa sua, tertio libro: Præcepta juris naturalis sunt origo et quasi semina politicarum moraliumque virtutum, inter quas sunt quatuor virtutes cardinales, de quibus in libro Sapientiæ legitur: Sapientia docet Sobrietatem, id est temperantiam, et prudentiam et justitiam, et virtutem, id est fortitudinem, quibus nihil utilius est in vita hominibus.1 Quæ quatuor virtutes habilitant homines ad theologicas virtutes, id est ad actus promptos theologicarum virtutum, atque per exteriora opera faciunt hominem similem Deo. Nempe, per hoc quod homo reddit unicuique quod suum est, assimilatur divinæ justitiæ, quæ unicuique secundum merita sua retribuit. Abstinendo quoque per temperantiam a delectationibus carnis, conformatur homo sanctitati ac puritati mentis divinæ. Per fortitudinem vero prævalendo periculis mortis, et patientiam in adversis conservans, fit aliqualiter similis omnipotentiæ Dei. Per prudentiam quoque in cunctis ordinate et discrete procedens, imitatur Altissimum, qui omnia in numero, pondere et mensura constituit, et universa in sapientia fecit.2 Itaque in conversatione exteriori et vita humana, nihil utilius est hominibus quatuor istis virtutibus, præsertim secundum quod informatæ sunt caritate. Virtutes vero theologicæ regunt et dirigunt hominem in vita divina, id est actionibus et conversationibus quæ immediate circa Deum versantur.

Præterea, de prudentia quæri potest, an sit idem quod scientia. Quocirca sciendum, quod judicium duplex est. Primum est judicium rationis quod est judicium discretivum, quod est ipsa discretio qua ratio judicat aliquid esse agendum vel non faciendum. Et talis informis discretio non est virtus, sed directiva virtutis, dicente B. Bernardo : Discretio auriga virtutum est magis quam virtus. Circa tale judicium scientia est, non virtus : multi quippe sciunt quid faciendum est, qui tamen non faciunt. Secundum est judicium definitivum, quo ratio imperat aliquid fieri aut vitari, et hoc ultimum est virtutis, et ad prudentiam pertinet. Sic itaque differt prudentia a morali scientia, quia moralis scientia monstrat quid faciendum, et quid non; prudentia vero definit et imperat aliquid fieri, et non fieri. Et ipsa est prima virtus cardinalis, quam sequitur temperantia, quæ domat carnis rebellionem, et cohibet motus ejus illicitos. Cujus duæ sunt species, puta sobrietas et continentia. Sobrietas est abstinentia in cibo et potu, et cohibet motus carnis illicitos pertinentes ad gustum. Continentia est abstinentia a concupiscentiis, delectationibus actibusque venereis. Porro justitia dupliciter sumitur, utpote large et stricte. Large justitia dicitur virtus qua redditur unicuique quod suum est, et quia suum, simpliciter et sine reduplicatione. Stricte autem dicitur virtus qua redditur unicuique quod suum est in quantum suum est, et ita cum reduplicatione. Fortitudo vero est considerata periculorum susceptio, ac laborum perpessio. — Hæc Antisiodorensis. De quibus jam plenius est tangendum.

At vero de necessitate ponendi cardinales virtutes scribens Bonaventura : Generalis (inquit) necessitas virtutum est ad rectificandum potentias animæ contra obliquitatem vitiorum, atque ad vigorandum contra difficultatem ad bona : virtus namque facit potentiam rectam ac vigorosam. Quumque oporteat hominem ordinari ad Deum et ad proximum et ad se ipsum, circa quos etiam potest obliquari et impediri seu retardari : idcirco non solum indiget virtutibus theologicis, quibus recte tendat ad Deum, sed item virtutibus quibus reguletur et ordinetur circa se ipsum et proximum; et hæ sunt virtutes cardinales. Hinc sicut præter tria præcepta primæ tabulæ, quæ ordinant hominem circa Deum, oportuit ponere alia tabulæ secundæ præcepta, quæ ordinant ad proximum; sic præter tres virtutes theologicas necessariæ sunt virtutes hæ cardinales, quarum privationes et opposita vitia trahunt in mortem. — Denique, hæ virtutes non sunt realiter una virtus, sed quatuor. De quibus loqui dupliciter possumus : primo, per comparationem ad formam earum qua sunt gratuitæ, meritoriæ et formatæ; secundo, quantum ad formam qua sunt ad speciales actus deputatæ. Prima forma est gratia gratum faciens, quæ quamvis sit una in se, attamen gratam reddit Deo animam cum universis potentiis et habitibus suis: et in hac forma, virtutes istæ sunt unum. Sic etiam comparantur ad caritatem, qua meritoriæ sunt et quasi unico pondere ad unum finem ultimum inclinantur, tanquam ad proprium locum. Loquendo autem de virtutibus istis quantum ad formam earum qua ad speciales actus ordinantur, sic essentialiter atque formaliter distinguuntur. Diversitas quoque earum ex quinque pensatur: primo, ex diversitate potentiarum quas perficiunt et informant; secundo, ex diversitate actuum quos eliciunt; tertio, ex diversitate objectorum ad quæ ordinantur et circa quæ versantur; quarto, ex diversitate vitiorum oppositorum quæ expugnant; quinto, per medietates secundum quas attenduntur. Prudentia quippe dirigit vim rationalem, temperantia concupiscibilem, fortitudo irascibilem, justitia voluntatem.

Insuper, si quæratur distinctius de harum virtutum subjectis; dicendum, quia ut docet Philosophus primo Ethicorum, rationale dupliciter dicitur. Primo, quod rationem participat, ita quod vere rationale est et intellectivæ naturæ; secundo, quod rationi obedit. Si ergo large sumatur pars rationalis, certum est omnes virtutes esse in parte rationali, sive sint theologicæ, sive cardinales, sive intellectuales, sive consuetudinales. Si autem rationale proprie appelletur quod participat rationem, sic quidam dixerunt duas virtutes cardinales esse in parte rationali seu intellectiva, puta prudentiam in intellectu, justitiam in voluntate; alias vero in parte sensitiva quæ rationi obedit, videlicet temperantiam in appetitu sensitivo concupiscibili, fortitudinem in irascibili. Quæ positio quamvis secundum morales philosophos exstet probabilis, tamen secundum theologum non videtur rationabilis, quum cunctæ cardinales virtutes æquales sint quantum ad meriti dignitatem, omnes quoque principia sint merendi. Quumque meritum radicaliter circa liberum consistat arbitrium, in solis illis potentiis consistunt virtutes, sive theologicæ sive cardinales, in quibus libertas consistit arbitrii. Ex quo sequitur, quod in solis superioribus viribus sint ponendæ: quod etiam earum exigit dignitas, quum oriantur ex gratia, sintque perfectiones animæ, magis quam scientia, quæ tamen in intellectu est subjective. Quod etiam probatur per Augustinum, in Soliloquiis protestantem: Virtus est ratio recta perducens in finem. Tullius etiam asserit, quod virtus est de genere boni honesti. Bonum autem honestum et ejus oppositum, non sunt nisi rationalis virtutis: sensitivæ namque potentiæ non feruntur nisi ad bonum utile aut delectabile. Nunc demum sub nomine rationalis inclusa est superior vis affectiva. Irascibilis quoque et concupiscibilis, prout in eis ponuntur temperantia et fortitudo, ad intellectivum pertinent appetitum, ut supra expositum est.3

Insuper de numero harum virtutum et sufficientia est advertendum, quod sufficientia earum assignatur primo penes diversitatem subjectorum. Subjecta enim proxima et immediata virtutum sunt potentiæ animæ, quæ sunt tres, utpote rationalis, concupiscibilis et irascibilis: ita quod fortitudo est in irascibili, temperantia in concupiscibili, justitia et prudentia in rationali, secundum quod rationalis dupliciter sumitur, puta in ratione consiliantis, sicque in ea exstat prudentia, vel in ratione sententiantis, et ita in ea est justitia; sive secundum quod consideratur in se, et sic perficitur prudentia, vel secundum quod habet alias vires gubernare, et ita perficitur virtute justitiæ.—Secundo accipitur sufficientia ista penes diversitatem actuum intrinsecorum. Tres quippe sunt actus qui concurrunt necessario ad virtutem, utpote: scire, velle, et impermutabiliter operari. Scire autem quid sit agendum, est prudentiæ; velle bonum, est justitiæ; impermutabiliter operari, fortitudinis et temperantiæ: fortitudinis in adversis, temperantiæ in prosperis.—Tertio assignatur sufficientia ista per respectum ad quatuor mala opposita, quæ sunt quatuor vulnera nobis per originale peccatum inficta: quæ sunt ignorantia, concupiscentia, infirmitas, malitia. Nam contra ignorantiam est prudentia, contra concupiscentiam temperantia, contra infirmitatem fortitudo, contra malitiam justitia. Estque sufficientia ista rationalis, tamen a posteriori est sumpta. Non enim virtutes per vitia, sed vitia per virtutum merita distinguuntur. — Quarto sumitur ex parte objectorum: quæ assignatio rationabilior est, quoniam habitus per actus, et actus per objecta diversificantur. Et hic modus quadruplicatur: quia virtutes aut sunt circa passiones, aut circa actiones. Si circa passiones: aut circa illatas, et ita est fortitudo; aut circa innatas, et ita est temperantia. Si circa actiones: aut circa intrinsecas quæ consistunt in eligendo, et sic consistit prudentia; aut circa extrinsecas, et sic exstat justitia, ad quam spectat unicuique attribuere sua jura. Secundo sic sumitur ex parte objecti. Virtus namque negotiatur circa bonum agendum, aut circa malum vitandum. Si circa malum: aut est innatum, et ita est temperantia; aut illatum, et contra illud est fortitudo. Si circa bonum: aut in ratione utilis et convenientis, et sic est prudentia; aut sub ratione honesti et laudabilis, et sic est justitia. Tertio sumitur sic: Virtus cardinalis aut ordinat ad proximum, aut ad se ipsum. Si ad se ipsum: aut in eligendis, et sic est prudentia; aut in respuendis, et sic est temperantia. Si ad proximum: aut hoc est in reddendis, et ita est justitia; aut in sustinendis, et sic est fortitudo.

Verumtamen omnes sufficientiæ istæ patiuntur instantiam, nec videntur usquequaque pertingere ad propriam rationem. Ideo restat adhuc assignatio alia, quæ ceteris aptior reputatur. Nempe quum virtus cardinalis vocetur, quoniam ordinat hominem circa ea quæ sunt ad finem, videlicet circa creaturam; quum homo comparetur aut ad se, aut ad alterum, hinc virtus cardinalis aut est regulativa actuum hominis respectu sui, aut respectu proximi. Si respectu sui, hoc potest esse tripliciter, secundum actum principalem triplicis potentiæ, scilicet: rationalis, in qua est prudentia; concupiscibilis, in qua temperantia; irascibilis, in qua est fortitudo. Si vero ordinet ad alterum, sic est una virtus, quæ appellatur justitia, quia una est ratio secundum quam ad alterum ordinat, utpote ratio debiti. Quæ ratio potest attendi secundum actum cujuslibet potentiæ: hinc justitia circuire dicitur omnes animæ vires, ut quinto dicitur Ethicorum.

Amplius quærit, an istæ virtutes nobis insint ex consuetudine, vel ex dono gratiæ Dei. Respondet: Virtutes cardinales uno modo dicuntur virtutes, quia habilitant ad moralia opera; secundo, quia ultra hoc etiam elevant ad meritorios actus. Et hoc secundo modo ortum habent ex gratia: sic enim gratuitæ sunt, et meritoriæ fiunt. Sed primo modo politicæ sunt, et sunt radicaliter a natura, completive vero ex operationum frequentia aut perseverantia, seu ab influentia gratiæ, vel ex utraque causa. A natura, inquam, sunt radicaliter, quia plantatam habemus in nostra natura rectitudinem, per quam apti sumus, licet imperfecte, ad opera virtutis et honestatis. Dum vero assuescimus eis, fit nobis paulatim perfacile quod prius fuit difficile. Unde ad Eugenium sanctus ait Bernardus: Nihil est ita difficile quod consuetudo non faciat facile. Nec solum assuefactione habilitas illa semiplena ad complementum perducitur, sed etiam adjutorio gratiæ. Ex utroque virtus politica potest suscipere complementum, videlicet quando concurrit divinæ gratiæ subsidium ac bonæ assuefactionis exercitium.

Postremo hic sciscitatur, an virtutes cardinales manent in patria. Ad quod respondet: Virtus dicitur manere in patria variis modis. Primo, quantum ad præmium ita quod ipsamet sibi est præmium secundum status perfectionem: quemadmodum caritas, quæ secundum quod erat imperfecta in via, meriti erat principium; fit vero præmium sui secundum quod est consummata in patria. Secundo, quantum ad præmium ita quod nec ipsa sibi ipsi sit præmium, nec simul stare possit cum præmio suo, ut fides et spes, quæ evacuantur in patria. Tertio, quantum ad præmium et cum præmio; sic tamen ipsa non est sibi præmium, sed dispositio quædam ad præmium: et sic manet virtus cardinalis. Præmium namque essentiale virtutum est Deus, secundum quod clare videtur, fruitive diligitur, ac secure tenetur: penes quos tres actus, accipiuntur tres animæ dotes, ad quas per actus cardinalium virtutum disponimur. Nam et actus nostri gloriosi erunt fortes, casti, justi, prudentes: sicque justitia ibi excludit omnem culpæ obliquitatem, prudentia omnem errorem, fortitudo omnem molestiam, temperantia omnem libidinum repugnantiam. Hinc virtutes cardinales excellentiori modo manent in patria quam in via, et eminentiores actus habent ibidem. — Hæc Bonaventura.

Præterea, de his scribit Thomas prolixe, et primo de causa appellationis earum: Istæ (inquiens) quatuor virtutes dicuntur generales, et principales, ac cardinales. Quia enim principium cujuslibet rei est potissima pars ipsius, et plus quam dimidium ejus, ut primo dicitur Ethicorum; ideo id quod est potissimum in quolibet genere, dicitur principale in genere illo. Quumque habitus pensentur ex actibus, et actus ex objectis; ideo virtutes dicuntur principales, quæ versantur circa id quod potissimum est in virtutum materiis: sicut potissimum in his quæ ad vim concupiscibilem pertinent, sunt delectationes secundum tactum; unde temperantia quæ reprimit illas, virtus est principalis. Hinc quoque virtus principalis vocata est cardinalis, quoniam actus secundariæ virtutis super actum ejus fundatur, quemadmodum motus ostii super cardinem ejus. Nec dicuntur virtutes hæ generales per prædicationem, sed per participationem, quia virtutes secundariæ ipsis adjunctæ, ipsas participant: unde nec eis assignantur species, sed partes. — Præterea virtutes theologicæ non sunt dicendæ cardinales, quoniam virtutes cardinales appellantur ad similitudinem cardinis, in quo ostii motus firmatur. De ratione vero ostii est, quod per ipsum in interiora domus intretur: ideo id per quod non est motus in aliquid ulterius, non habet rationem ostii. Quumque virtutes theologicæ circa Deum immediate versentur, non habent aliquid ulterius ex parte objecti, in quod tendant: ideo cardinales non appellantur. Virtutes quoque intellectuales, quia perficiunt hominem in vita contemplativa, quæ non ordinatur ad aliam vitam (imo activa ordinatur ad ipsam), non vocantur cardinales. Virtutes vero morales, quia perficiunt in vita activa, et versantur non immediate circa finem, sed circa media, ex utraque parte convenit eis ratio ostii: ideo solæ virtutes morales, non omnes, sed quædam earum, cardinales nuncupantur.

Denique non sunt nisi quatuor cardinales virtutes: quoniam quum moralium virtutum materia seu objectum sint ea quæ spectant ad appetitum in quibus dirigit ratio, potest ista materia considerari dupliciter. Primo, ut habet rationem consiliabilis et eligibilis, secundum quod ratio circa eam operatur: et ita circa eam est prudentia, quæ inter virtutes morales et intellectuales est media. Secundo, prout habet rationem appetibilis. Ad appetitum vero pertinent duo, videlicet actio et passio; passio quoque in irascibili concupiscibilique consistit. Circa actiones ergo est justitia; circa passiones autem irascibilis est fortitudo; et circa passiones concupiscibilis temperantia: sicque quatuor sunt cardinales virtutes. — Si vero objiciatur, quia videtur quod mansuetudo potius sit vocanda virtus cardinalis, quia reprimit iram, a qua vis irascibilis nomen sortitur; dicendum, quod timor est circa maxima pericula, utpote circa pericula mortis: ideo circa illum timorem refrenandum, est virtus moralis præcipua, utpote fortitudo.

Denominatur tamen appetitus irascibilis ab ira, tanquam a passione magis nota ac ultima. — Hæc Thomas in Scripto.

Porro in prima secundæ, quæstione sexagesima septima interrogat, utrum virtutes cardinales maneant post hanc vitam. Respondet: Augustinus libro de Trinitate refert, quemadmodum Tullius dixit virtutes cardinales post hanc vitam non permanere, sed sola veritatis agnitione animas in alia vita esse beatas.4 Augustinus vero dicit oppositum de permansione illa virtutum. Itaque advertendum, quod in virtutibus cardinalibus est aliquid materiale ex parte objecti, prout sunt circa passiones seu operationes quæ in vita futura non erunt, ut sunt concupiscentiæ et timores, emptiones atque venditiones; et quoad hoc, non permanebunt virtutes istæ in patria. Aliud est in ipsis quasi formale, ordo videlicet rationis appetitum dirigentis; et quoad hoc, perfectissime erunt in patria, in qua ratio perfectissima erit, visque appetitus sensitiva imperium rationis in cunctis sine difficultate sequetur. Verumtamen fortitudo et temperantia non erunt perfecte in animabus, nisi resumptis corporibus; prudentia vero et justitia sunt perfecte in eis ante resurrectionem communem. Hæc Thomas in Summa.

Præterea de virtutibus moralibus et earum distinctione loquitur Petrus: Sicut scientia est rectitudo intellectus in ordine ad finem, qui est verum; sic virtus moralis est rectitudo appetitus in ordine ad finem suum, qui est bonum humanum. Rectitudo autem appetitus ex duobus consistit: appetitum namque præcedit cognitio, quam sequi et non sequi potest inclinatio voluntatis. Requiritur ergo aliquid regulans practicam rationem in dirigendo, et aliud appetitum seu voluntatem inclinans in exsequendo: quorum primum facit virtus intellectualis, præsertim prudentia; ad secundum pertinet virtus moralis, præsertim justitia. Quumque in omnibus actibus moralibus sit una ratio veri (videlicet verum contingens operabile per nos), sed ratio boni diversa; ideo ex parte rectæ rationis sufficit prudentia, sed ex parte appetitivæ diversi habitus requiruntur. Et prudentia quidem est in recta ratione per essentiam; aliæ in viribus quæ participant rationem. Recta etenim ratio moralem materiam ordinat tribus modis: primo, ordinando actiones et passiones in medio; secundo, ordinando subjectum ad medium illud, quatenus firmiter illi adhæreat; tertio, ordinando in comparatione ad aliud, ut æqualitatem conservet. Et hæc aliquo modo sunt in quolibet actu virtutis. Verum in quibusdam materiis bonum attenditur magis secundum rationem unius istorum quam aliorum, et secundum hoc est specialis virtus. Nempe in passionibus et actionibus delectabilibus, difficilius est modum tenere: ideo virtus quæ hoc principaliter facit, temperantia notatur. In actionibus quoque et passionibus tristabilibus, difficilius est firmiter stare: ideo virtus hoc faciens, fortitudo vocatur. In actionibus demum et passionibus ad alterum, difficilius est æqualitatem servare: ideo virtus hoc agens, appellatur justitia.

Præterea, de inexsistentia virtutum scendum, quod sicut quidam philosophi posuerunt formas naturales omnino ab extra, ut Plato ab ideis, Avicenna a datore formarum; quidam vero omnino ab intra, ut Anaxagoras; quidam partim ab intra et partim ab extra, ut Aristoteles: sic quidam (ut Plato) dixerunt scientias et virtutes nobis esse innatas, quidam vero omnino ab extrinseco advenientes. Verius autem est, quod sicut scientiarum principia aliquo modo naturaliter cognoscuntur, complementum vero scientiæ est ex aliorum doctrina seu propria inventione; sic virtutum moralium principia seu seminaria insunt a natura, id est a naturali cognitione atque amore boni, perfectio vero earum est ab exercitatione, assuefactioneque bona.

Denique, omnis virtus moralis consistit in medio, et est medietas quædam inter duo vitiosa extrema: quoniam omnes passiones et operationes humanæ, dirigendæ sunt ad regulam rationis. Æqualitas quoque est medium inter majus et minus. Unde oportet quod omnis virtus, quæ est rectitudo circa passiones et operationes humanas, sit in medio inter id quod abundat, et id quod deficit per comparationem ad rectam rationem. Virtus etiam intellectualis consistit in vero dicendo, sicut moralis in bono operando. Et sicut intellectuali virtuti opponitur falsum, sic morali malum seu vitium. Medium autem in vero dicendo accipitur inter extrema, quorum unum est. diminutum, puta negare quod inest, alterum vero superfluum, ut affirmare quod non inest. Virtus autem intellectualis dicit seu judicat de re quod ei inest, nec dicit inesse quod non inest: sicque consistit in medio. Sed virtus theologica est circa objectum pure bonum: ideo non oportet virtutes theologicas habere mensuram aliam ab objecto, videlicet Deo, qui omnium est mensura. — Et si objiciatur, quia ut ait Boetius, fides medium tenet inter errores hæresesque contrarias; dicendum, quod illud non est medium in formali fidei actu, qui est primæ veritati propter se assentire, sed in actu materiali, qui est cogitare: sic et spes medium tenet inter præsumptionem et desoperationem; sed medium illud non est ex parte objecti, quod nimis exspectari non potest, sed ex parte subjecti. Quod autem communiter dicitur, In omnibus tenendum est medium, verum est in his quæ habent medium.

Amplius, de evacuatione harum virtutum dicendum, quod quædam virtutes morales sunt infusæ, quædam acquisitæ. Virtutes acquisitæ dirigunt in vita civili, et habent bonum civile pro fine; et quia civilitas ista non manebit in patria, idcirco nec istæ virtutes, saltem secundum actum, quamvis forsitan ad decorem possint manere secundum habitum. Infusæ vero dirigunt in vita spirituali, secundum quam homo efficitur civis civitatis Dei; quumque maneat civilitas ista in patria, manebunt et ibi istæ virtutes. — Hoc quoque pensandum, quod quælibet virtus moralis duos habet actus: unum, quem exercet circa materiam propriam, ut pertingat in finem; alterum, quem habet dum pervenit in finem: quemadmodum fortis in periculo pugnæ exercet actum pugnandi, post victoriam vero gaudet de ipsa victoria, et gratias agit. Actus primus evacuatur in gloria, alius manet. — Hæc Petrus. Idem Richardus.

De evacuatione quoque harum virtutum Albertus non ponit nisi solutionem Magisteri. Insuper quærit, an definitiones harum virtutum, quas ponit Magister, sint aptæ. Ad quod bene respondet, quod Magister non intendit eas hic definire nisi secundum conformitatem ad Christum, in quo in summo statu fuerunt. Hinc quamvis generalior sit actus justitiæ qui est reddere unicuique quod suum est, non tamen est ita excellens in merito, nec ita conformat nos Christo, ut actus quem tangit Magister, dicendo, Justitia est in subveniendo miseris: quod tamen proprie ad misericordiam pertinet, quæ est pars justitiæ. — Et si objiciatur, quia quod aliis communicamus subveniendo eorum miseriis, nostrum est; justitiæ vero est unicuique reddere quod est suum: ergo miseriis subvenire, non est actus justitiæ. Dicendum, quod illud est et nostrum per possessionem atque dominium, et miserorum per rationem debiti juris naturalis, secundum quod omnia erant communia, et adhuc sunt, saltem in necessitate. Sic et prudentia in summo, consistit in præcavendis insidiis quæ insidiantur virtutibus. — Objiciatur item contra id quod ait Hieronymus: His virtutibus in hac vita bene vivitur, ut ad æternam beatitudinem perveniatur. Nam has virtutes habuerunt quidam philosophi. Respondetur, quod Sancti loquuntur de istis virtutibus secundum quod sunt infusæ sive formatæ: et ita in philosophis atque gentilibus non fuerunt.

Porro Durandus affirmat, cardinales virtutes non manere in patria quantum ad actum: imo temperantiam et fortitudinem non manere ibi quantum ad habitum, si ponantur in sensitivo appetitu, quum ille in anima non maneat separata. Quod autem nulla earum maneat ibi quantum ad actum, probat: quia versantur circa passiones aut circa distributiones et communicationes rerum quæ veniunt in usum vitæ præsentis. — Verum istud (ut patuit) est contra Augustinum et Magistrum, et contra multos insignes doctores; et sicut Albertus prosequitur, virtutes quæ sunt circa ea quæ ordinantur ad finem, alios habent actus quamdiu sunt in via et motu ad finem, et dum conjunctæ sunt fini.5

Præterea de subjecto virtutum moralium et cardinalium, specialis est difficultas ac diversa, multiplexque opinio.

Footnotes

  1. Sap. VIII, 7. ↩

  2. Sap. xi, 21. ↩

  3. Cf. p. 449 A, D'; 453 C, D' et s. ↩

  4. art. 1. ↩

  5. Cf. p. 522 D' et s., etc. ↩

Chapter 174 of 201