Skip to the text

Quæstio 2

Quæritur ergo, An omnes virtutes morales ac cardinales sint in superiori animæ parte, an potius aliquæ sint subjective in appetitu sensitivo.

Quum enim virtutes sint spirituales qualitates ac lumina quædam, maneantque in patria, non videntur posse realiter esse in subjecto materiali organico, quale est appetitus sensitivus et irascibilis.

De hoc non hic, sed alibi scribit Albertus diffuse, et interdum videtur sentire quod non sint realiter sensitivo in appetitu, sed solum per quamdam impressionem, ita quod superior portio animæ, ratio et voluntas, per virtutes morales ipsis inhærentes imprimunt in appetitum sensitivum, et sic regunt, refrenant atque rectificant eum. Nihilo minus frequenter fatetur temperantiam in concupiscibili, fortitudinem in irascibili consistere appetitu. Et si per concupiscibilem et irascibilem intelligit duplicem appetitum sensitivum, potest hoc verbum ejus intelligi de inexsistentia per impressionem; si vero appetitum intellectivum, qui per similitudinem quamdam concupiscibilis et irascibilis appellatur, posset intelligi quod subjective essent in illis. Porro rationi attribuit duos actus, videlicet, regere alias vires: et sic dicit in ea esse prudentiam; et ordinare homines ad invicem seu unum ad alium: et ita ponit in ea justitiam, quam philosophi et theologi communiter dicunt esse subjective in voluntate; sed tam hic, quam super quartum et circa librum Ethicorum, et super capitulum illud Proverbiorum, Mulierem fortem quis inveniet?1 sentit et scribit justitiam esse in ratione.

B Mulierem fortem quis inveniet? sentit et

Quibus consonare videtur, quod in Summa sua, libro sexto, affirmat Udalricus: Quum virtus operatioque virtutis sit hominis secundum quod homo est, et hoc habeat homo non per sensitivam naturam; patet quod proprium per se subjectum virtutis humanæ sit ratio, ita quod aliæ vires non sunt virtutum subjecta, nisi secundum quod formam participant rationis. — Hæc Udalricus. Quibus objici posset, quod caritatis subjectum proprium est voluntas, imo et spei, nisi forsitan de virtutibus moralibus illa sint dicta. Huic opinioni multi (ut patebit) consentiunt.

Verum in multis locis oppositum sentit et probat Thomas, dicendo: Substantia, quæ subjectum est omnium, quædam accidentia accipit mediantibus aliis, ut mediante superficie colorem; quædam immediate, ut quantitatem. Primo modo anima est subjectum virtutis, mediante sua potentia, quæ est immediatum virtutis subjectum. Præterea, virtutes humanæ sunt quibus opus hominis redditur bonum. In omni ergo potentia quæ principium est operis humani, oportet esse virtutem qua opus ejus bonum reddatur: alias homo non esset sufficienter per virtutem perfectus. Principium autem operis humani est omnis potentia in qua rationis aliquid invenitur. Quumque in concupiscibili et irascibili, quæ sunt partes potestativæ sensitivi appetitus, sit participative aliquid rationis, in quantum obedire rationi possunt, quod potentiis vegetativæ partis non convenit, oportet in concupiscibili et irascibili subjective esse virtutes quibus rationi faciliter obediant, passiones frenando, ne rationem perturbent. Hinc in illo qui vehementiores patitur passiones nec vincitur, est virtus in ratione, quæ tenet eam ne abducatur; non autem in viribus illis in quibus sunt passiones, ut patet in continente. Ideo continens non est perfecte virtuosus, sed temperatus: in quo non solum superior pars est perfecta, ne queat abduci, imo inferior quoque est moderata, ita ut passiones vehementes non insurgant in ea. Itaque in quacumque potentia est passio aliqua, in ea est virtus subjective qua passio illa rectificatur. Sic quoque in potentia illa potest esse peccatum mortale, quamvis omne peccatum mortale dicatur esse in ratione consummative, quoniam sine rationis consensu non completur. Porro vis apprehensiva sensitiva non ita participat rationem, ut in ea valeat esse virtus aut mortale peccatum. Siquidem vires apprehensivæ sensitivæ aliter servunt intellectui, quam appetitivæ sensitivæ rationi ac voluntati: quoniam apprehensiva sensitiva servit intellectui, repræsentando et ministrando ei suum objectum: ideo intellectus participat aliquid magis a sensu quam econtrario. Appetitiva autem sensitiva servit rationi et voluntati quasi moventi et imperanti, sicque aliquid rationis ab illis participat, et rationalis per participationem vocatur.

Justitia autem quum non versetur directe circa passiones, sed circa exteriores actiones quæ sunt ad alterum, idcirco subjective consistit in voluntate, ad quam pertinet exteriorum rerum usus in ordine ad alterum. Uti namque actus est voluntatis, non absolute prout voluntas est ipsius finis, sed prout supponit collationem rationis aliquid ad alterum ordinantis. In voluntate quippe ut est ipsius finis, non potest esse ulla virtus moralis: quia ad bonum hominis civile ac naturale, voluntas naturalem habet inclinationem tanquam in proprium objectum; sed prout voluntas est eorum quæ ordinantur ad finem, potest esse virtus moralis in voluntate, puta justitia. Aliqui vero asserunt justitiam esse in ratione. Quod esse nequit secundum quod ratio est potentia cognitiva, sed secundum quod comprehendit vim cognitivam et affectivam superiorem, secundum quod dicimus voluntatem esse in ratione. Alii dicunt, quod justitia est in tota anima: quod verificatur quoad hoc quod voluntas est universalis motor omnium virium animæ. Idem dicendum de virtutibus quæ non sunt circa passiones, sed circa operationes, ut liberalitas, magnificentia et hujusmodi.

Insuper, prudentia subjective est in ratione practica. Quemadmodum autem in voluntate non est aliqua virtus moralis, in quantum voluntas est ipsius finis, sic neque in ratione ex ea parte qua est de fine, quoniam finis est principium in operativis. Unde sicut in ratione speculativa sunt innata principia demonstrationum, ita in ratione practica innati sunt fines homini connaturales. Propterea circa illa non est habitus acquisitus neque infusus, sed naturalis, sicut synderesis: loco cujus Philosophus sexto Ethicorum, intellectum ponit in speculativis. Itaque prudentia est in ratione practica prout negotiatur de mediis ad finem. Verum quum naturalis inclinatio ad finem sit ex præstitutione instituentis naturam; ideo naturalis inclinatio voluntatis in finem non est ex ratione, nisi forsan secundum naturalem communicantiam, qua fit ut appetitus rationi conjunctus naturaliter tendat ad conformandum se rationi ut regulæ. Unde voluntas est naturaliter inclinata ad finem, qui naturaliter rationi est inditus. Negotiatio autem de his quæ sunt ad finem, præsupponit inclinationem appetitus in finem: quæ inclinatio est naturalis in appetitu superiori; in appetitu inferiori est ex assuefactione seu gratiæ dono, quantum ad suum complementum; attamen aliqua ejus inchoatio est a natura in quantum est naturaliter obaudibilis rationi. — Hæc Thomas in A Scripto.

Præterea in prima secundæ, quæstione quinquagesima sexta, loquens de subjecto virtutis in communi: Triplici (inquit) ratione ostenditur virtus esse in potentia, tanquam proximo in subjecto. Primo, quoniam virtus perfectio exstat potentiæ; perfectio autem inest perfectibili. Secundo, quia virtus est habitus operativus; operatio autem ad potentiam pertinet. Tertio, quoniam virtus disponit ad optimum, quod est finis; finis vero est operatio aut consequens eam, sicque ad potentiam pertinet. — Denique intellectus potest esse subjectum virtutum. Habitus namque ordinat hominem ad bonum dupliciter. Primo, dando sibi facultatem ad bene agendum, non tamen faciendo ut homo per eum jugiter recte agat. Sicque ars et scientia sunt habitus hominem ad bonum ordinantes: quamvis habens eas, multoties male agat. Hinc habitus isti non pertingunt ad rationem virtutis perfectam: etenim virtus bonum facit habentem; atque ex hoc quod quis potest bene agere, non est bonus simpliciter, sed secundum quid. Interdum tamen vocantur virtutes, sed Philosophus nominat eas virtutes intellectuales, quarum subjectum potest esse intellectus tam speculativus quam practicus. Alii habitus non solum præstant facultatem bene agendi, sed insuper faciunt hominem agere bene, ut justitia, fortitudo; et hi proprie sunt virtutes, quarum subjectum esse non valet nisi voluntas, vel aliæ potentiæ secundum quod a voluntate moventur, eo quod non sint determinatæ ad unum. Nempe quod aliquis actum virtuosum producat, non est nisi quoniam bonam voluntatem habet ad hoc. Bonum autem et malum primo ac maxime respiciunt voluntatem. Intellectus autem moveri potest a voluntate, sicut et ceteræ vires: nam aliquis considerat aliquid, et assentit quia vult. Hinc intellectus tam speculativus quam practicus est subjectum virtutis simpliciter dictæ, secundum ordinem ad voluntatem. art. 1. art. 3. art. 4. Richardus vero in quibusdam inde dissentit, protestans in appetitu sensitivo nullam esse virtutem proprie dictam, qua scilicet bene et laudabiliter vivitur; tamen fatetur, in parte sensitiva ex actibus virtuosis generari habitum quemdam imperfectum, per quem vis concupiscibilis et irascibilis obtemperant rationi facilius quam facerent sine illis habitibus. Fortitudinem autem et temperantiam, ut sunt virtutes morales proprie sumptæ, perhibet esse in voluntate, et per impressionem in appetitu inferiori. Hæc Richardus. — Durandus autem fatetur se valde dubitare de hoc, an in appetitu sensitivo sint subjective aliquæ virtutes.

Circa responsum vero Richardi posset inquiri, an virtutes illæ imperfectæ quas dicit esse in appetitu sensitivo, sint ejusdem speciei cum illis quæ ponuntur in appetitu superiori. Videtur quod sic, quia magis et minus perfectum in eadem natura non variant speciem, nec est ponenda pluralitas sine necessitate. Si dicatur quod imo, objicitur quoniam imperfectæ virtutes perfici possunt, et sic perfectæ virtutes essent in parte sensitiva.

Insuper Henricus quarto Quodlibeto prolixe scribit de ista materia, firmiter tenens, quod virtutes morales quæ circa passiones versantur, non sint vere realiter, sed tantum per impressionem et refulgentiam quamdam, in appetitu sensitivo. Improbat quoque quod ex Thoma inductum est, utpote in voluntate secundum quod est ipsius finis, non esse virtutem moralem quia voluntas naturalem habet inclinationem ad bonum civile. Nam quamvis naturaliter inclinetur ad illud, tamen adhuc manet indifferens et indeterminata ante electionem, in quantum ipsa voluntas est deliberativa: idcirco eget adhuc inclinatione per habitum virtuosum, ad rationem boni determinatam. Item appetitus sensitivus naturaliter sequitur et necessario determinationem voluntatis: ideo, sicut in voluntate non esset virtus ponenda, si naturaliter determinata esset ad sequendum rationis judicium, sic neque in appetitu sensitivo, propter determinationem quam habet a voluntate.

Insuper secundum Henricum, voluntas consideratur tripliciter: primo, ut natura; secundo, ut deliberativa; tertio, ut arbitrio libera. Primo modo naturaliter inclinatur in bonum simpliciter, quia bonum. Propter quod septimo super Genesim loquitur Augustinus: Naturale est nobis, velle vivere bene; male autem vivere, jam non est naturæ, sed voluntatis perversæ. Unde Damascenus loquens de voluntate ut natura, testatur quod malum est præter voluntatem et contra voluntatem. Voluntas vero ut deliberativa, præsentato bono sub ratione veri in cognitiva, naturalem retinet ac reprimit motum, differens prosecutionem illius boni, impellendo vim cognitivam ad perscrutandum de circumstantiis, an prosequendum sit, an non. Et hoc ex parte voluntatis vocatur deliberatio, ex parte rationis consiliatio. Et quia in tali deliberatione voluntas adhuc indeterminata est, ad utrumlibet habens se, ita quod etiam data sententia rationis, adhuc potest se tenere in sua indeterminatione, atque in sua electione præferre contrarium; idcirco ad consentiendum judicio rationis, multum indiget seu juvatur habitu inclinante ut illud velit. Nec sufficit ad hoc inclinatio naturalis, imo requiritur virtus cooperans in modum naturæ, juxta definitionem hanc Tullii: Virtus est habitus voluntarius, in modum naturæ rationi consentaneus. Sicque dicamus habitum naturalem, et virtutem moralem seu habitum deliberativum, differenter voluntatem movere et inclinare: quoniam habitus naturalis inclinat ad bonum simpliciter, et ad bonum conclusum a ratione in quantum in eo relucet bonum simpliciter; virtus vero inclinat et movet ad bonum in quantum hoc bonum, circa tale objectum; alia quoque et alia virtus ad aliud aliudque objectum. Et dicitur virtus movere in modum naturæ, quoniam sicut natura subito movet ac subrepticie, præveniendo deliberationem, sic movet et virtus jam generata seu perfecta et exercitata. Ideo sic moveri, est maximum signum habitus jam completi. Porro voluntas ut arbitrio libera, post plenam deliberationem, non obstante habitu naturali inclinante voluntatem ut natura est, nec habitu morali inclinante voluntatem ut deliberativa est, adhuc retinet motum utriusque, et differt libere sui ipsius determinationem qua aliquid velit. Quumque libere velit eligere, potest eligere contra rationis determinationem, et contra utramque inclinationem præfatam. Nec est aliquo habitu determinabilis ipsa voluntas in quantum arbitrio libera: quia hoc esset contra libertatis naturam. Si namque a sua libertate posset in modum naturæ inclinari circa aliud quam circa primum bonum nudum et apertum, posset contra suam naturalem libertatem necessitari. — Hæc Henricus.

Cujus hoc ultimum verbum habet instantiam, quia (ut Augustinus frequenter affirmat) voluntas beatitudinem in communi tam naturaliter appetit, ut oppositum non possit velle. Præterea appetitus sensitivus non tam naturaliter aut necessario sequitur determinationem voluntatis, quam frequenter contra voluntatis imperium et conatum feratur in sua objecta, præsertim in imperfectis.

Præterea, etiam Scotus in hac parte assentit opinioni Henrici, quantum ad hoc quod virtutes morales non ponit in appetitu sensitivo, nisi per impressionem et p. 528 D'. refulgentiam nunc prætactam. Ad hoc vero quod in oppositum allegatur auctoritas Aristotelis, asserentis virtutes quæ circa passiones versantur, esse in parte affectiva, quæ est rationalis per participationem; respondet, quod per partem illam designatur voluntas, quæ de se cæca est, et rationis est particeps.

Contra quod objici potest, quod Philosophus tertio Ethicorum ait, fortitudinem temperantiamque in sensitivo consistere appetitu. Primo quoque Ethicorum disseruit, quod sunt in irrationali animæ parte, per quam certum est eum intellexisse appetitum sensitivum, non intellectivum. Nam et Commentator ibi exponit, quod sunt in eo quod est medium inter plantativam seu vegetativam et rationalem; et hic est appetitus sensitivus, non voluntas. Amplius primo Politicorum, capitulo tertio loquitur, quod ratio dominatur appetitui sensitivo principatu politico, id est civili: ita quod appetitus ille inferior potest contra moveri. Ergo ad hoc quod delectabiliter moveatur a recta ratione, necesse est in eo ponere quasdam virtutes. Et breviter, ubicumque Philosophus loquitur de virtutibus moralibus, videtur concedere quod in parte sint sensitiva, et nunquam quod sint in parte intellectiva, excepta justitia, quam quinto Ethicorum ponit in parte intellectiva. Prudentiam vero inter habitus intellectuales connumerat. Unde et decimo Ethicorum negat eas esse in substantiis separatis; quod tamen non videretur negandum, si subjective atque realiter essent in parte intellectiva, ad quam pertinet voluntas, quam constat illis inesse substantiis. Insuper virtus moralis est medium inter passiones excessivas, rectificans eas; sed ubi extrema, ibi et medium: quum ergo passiones sint in appetitu sensitivo, videtur idem de virtutibus istis esse censendum. — Nihilo minus contra hæc quædam argumenta inducit Scotus, quæ et in scriptis continentur Henrici, ad quæ alterius opinionis defensores probabiliter satis respondent. Estque problema hoc pro utraque parte probabile. Sed quum virtutes sint spirituales qualitates et habitus electivi, ornamentaque intellectualis substantiæ, ac formæ quædam accidentales libere agentes, fateor me amplius inclinari ad positionem dicentium, quod subjective sint in parte animæ superiori, et in parte inferiori per impressionem et relucentiam quamdam. Cernimus enim etiam bruta quædam et corporalia membra per assuefactionem habilitari, prompta expeditaque fieri ad motus et actus ac aliquos gestus qui in rationalibus naturis ex virtutibus oriuntur. Ergo et appetitus sensitivus in homine potest præfato modo in homine ad laudabilia assuefieri per impressionem virtutum virium superiorum.

Footnotes

  1. Prov. xxxi, 10. ↩

Chapter 175 of 201