Skip to the text

Quæstio 3

A Mplius quæritur, An præter virtutes naturales morales acquisitas, oporteat ponere virtutes morales supernaturales infusas, realiter ab illis distinctas.

Videtur quod non. Primo, quia virtutes naturales acquisitæ, per fidem ordinari possunt, ac ordinari in finem supernaturalem, et ita sufficiunt ad salutem; nec sine necessitate est ponenda pluralitas. — Secundo, juxta definitionem Augustini, virtus est bona qualitas mentis. Virtutes autem morales, quæ circa passiones refrenandas et rectificandas versantur, secundum Philosophum sunt in parte irrationali organica, quæ non est portio mentis. Ergo eis non convenit ratio virtutis infusæ.

In oppositum est, quod in pueris baptizatis, et in adultis de novo contritis, sunt omnes virtutes, quæ et concatenatæ et connexæ dicuntur, et constat quod non sint in eis per exercitium acquisitæ.

Ad hæc Thomas: Quidam (inquit) philosophi, quos sequitur Avicenna, dixerunt quod omnes formæ sint a datore formarum, ita quod agens naturale non confert nisi dispositionem ad formas. Sic quoque scientiam et virtutes animarum dixit Avicenna esse a creatore earum, atque per studium et exercitium disponi animas ad recipiendum influxum illorum habituum. Hæc autem positio tollit naturalem virtutem quæ cuilibet naturali inest principio ad procreandum simile sibi, secundum quod materia in quam agit, est suæ similudinis receptiva. Quod et necessarium est, quoniam omne quod agit, agit ex hoc quod est in actu; unde oportet quod omne quod est in actu aliquid, aliquo modo possit esse activum illius. Et ita etiam ex generalibus seminariis scientiarum et virtutum naturaliter inditis, valemus per exercitium, informationem ac studium, distinctos et completos virtutum et scientiarum habitus adipisci. Quod experientia quoque testatur, quia per consuetudinem fit facile ac delectabile quod prius erat difficile. Propterea, secundum Philosophum, delectatio operationi annexa, est signum habitus generati. Virtutes autem et scientiæ tales ad naturalem finem ordinantur ac ducunt. Sed quoniam ex divina liberalitate ad supernaturalem beatitudinem homo est conditus, non possunt ex seminariis illis causari et obtineri virtutes ad supernaturalem beatitudinem perductivæ, proportionatæque fini illi. Hinc oportet illas virtutes nobis infundi a Deo, a quo ad finem illum ordinamur et inclinamur.

Denique virtutes infusæ et acquisitæ differunt ab invicem specie, utpote, fortitudo a fortitudine, temperantia a temperantia, sicque de aliis: quoniam fines in operabilibus sunt sicut principia in speculabilibus. Si autem esset aliqua scientia quæ reduci non posset ad prima principia naturaliter cognita, non esset ejusdem rationis cum scientiis aliis, neque univoce scientia diceretur. Quumque fines virtutum infusarum non præexsistant in seminariis naturalibus virtutum, sed naturam excedant humanam; oportet quod virtutes infusæ differant specie a virtutibus acquisitis procedentibus ex seminariis illis. Propter quod in alio genere vitæ perficiunt hominem: nam acquisitæ perficiunt hominem in vita civili; infusæ, in vita spirituali, quæ ex gratia est, secundum quam homo virtuosus est membrum Ecclesiæ.

Si autem objiciatur, quod diversitas agentis non diversificat speciem, quum agens sit contrariorum: ergo virtus a Deo infusa, et naturaliter acquisita, non differunt specie. Rursus, habitus diversificantur ex actibus et objectis; sed idem est actus et idem objectum temperantiæ infusæ et temperantiæ acquisitæ, et ita in aliis. Dicendum ad primum, quod effectus proportionatus agenti differt specie secundum diversitatem agentis. Unde animalia generata ex semine, et generata ex putrefactione, differunt specie. Quum ergo aliqui sint effectus soli Deo possibiles, differunt ab his qui ab aliis queunt causis produci. Ad secundum, quod quamvis sit utriusque temperantiæ idem actus materialiter, non tamen formaliter, quia ad fines referuntur distinctos. Porro rectitudo actus est ex proportione ad finem. Ad diversos autem fines diversimode sumitur proporitio actus: propter quod alius actus est rectus, proportionatus bono civili, qui non est rectus et proportionatus gloriæ æternali; unde oportet quod aliæ sint virtutes infusæ, quæ faciunt actus rectos ex proportione ad ultimum finem. Virtutes quoque infusæ quæ ponuntur in appetitu sensitivo, sunt aliquo modo qualitates mentis: quoniam appetitus sensitivus non est subjectum virtutis, nisi in quantum participat aliquid rationis ac libertatis. — Hæc Thomas in Scripto.

At vero in prima secundæ, quæstione sexagesima tertia: Virtutes (inquit) morales infusæ et acquisitæ, distinctæ sunt specie.1 Primo, secundum formalem rationem objecti. Objectum enim est circa quod ratio medium ponit, ut in concupiscentiis tactus constituit ratio medium, per temperantiam moderando concupiscentiam. Modus vero in objectis virtutum moralium a ratione positus, est alterius rationis a modo quem statuit lex divina : sicut in sumptione cibi ac potus, ratio humana hanc ponit mensuram, ut corporis sanitati non noceat, nec actum impediat rationis; lex autem divina instituit, ut etiam caro castigetur, atque in servitutem spiritus redigatur. Secundo differunt virtutes, eo quod ad diversas naturas seu fines ordinentur. Unde virtutes infusæ, per quas homo ordinatur ad hoc quod sit civis Sanctorum et domesticus Dei, sunt aliæ ab acquisitis virtutibus, per quas bene se habet in rebus humanis, præsertim quum primo Politicorum dicat Philosophus, quod virtutes politicæ sunt diversæ, secundum quod diversas politias concernunt.2 Hæc idem in Summa. — Idem Petrus. Richardus quoque concordat, eadem scribens et tenens, et de his parum diffusius loquens.

Præterea Bonaventura sentire videtur, quod virtus cardinalis ac moralis acquisita, perficitur gratia et formatur : sicque meritoria redditur, ita quod non oportet virtutem infusam supervenire, aut ab illa realiter distingui.

Henricus vero Quodlibeto sexto præhabitam Thomæ positionem cum suis motivis enarrat, et tenet contrarium : Quia (inquiens) ut sexto Ethicorum ait Philosophus, prudentia non est sine moralibus virtutibus, nec econtra. Nam virtus moralis determinat finem; prudentia vero, modum ac medium in actione ad finem. Finem ergo habet virtus moralis ex se, sed modum rationemque medii in actione quæ est ad finem, habet a prudentia. Virtutum autem distinctio non est nisi a forma quam habent ex se. Moralis differentia quoque nullo modo habet sumi nisi a formali ratione finis, et nullo modo a ratione formali medii circa actionem quæ est ad finem : imo talis differentia potius distingueret diversas prudentias in unaquaque specie virtutis moralis, non diversas virtutes morales, quarum una sit acquisita, altera infusa. Quum ergo super fines proprios virtutum moralium non sit nisi finis supernaturalis, sufficit caritas ad referendum eas et actiones earum ad finem supernaturalem : et sic facit eas gratuitas, et actus earum meritorios. — Hæc Henricus. Sed prima positio subtilior veriorque videtur, et virtutes quæ in Baptismo et Pœnitentia infunduntur, ita a virtutibus acquisitis videntur distingui, ut prima illa ponit positio.

Footnotes

  1. art. 4. ↩

  2. Ephes. n, 19. ↩

Chapter 176 of 201