Quæstio 1
Hic quæritur primo, Utrum realiter idem sit virtus et donum.
Videtur quod imo. Primo, per definitiones virtutis. Ait quippe Philosophus: Virtus est quæ habentem perficit, et opus ejus bonum reddit. Quod utique convenit donis, utpote pietati, timori, etc. Augustinus quoque inquit: Virtus est bona qualitas mentis qua recte vivitur, qua nullus male utitur, quam Deus in nobis sine nobis operatur. Et hoc rursus competit donis, quæ (sicut patebit) sunt habitus supernaturales infusi. — Secundo, quia de fide, quam constat esse virtutem, ait Apostolus: Donum Dei est. Similiter pietas et fortitudo virtutes sunt morales, et tamen inter dona computantur.1 — Tertio, quoniam primo Moralium B. Gregorius septem dona appellat virtutes. — Quarto, super
Jacob, I, 17. illud Jacobi, Omne datum optimum, et
Omne donum perfectum desursum est, asserit Glossa: Per donum perfectum intelliguntur bona gratuita. Virtutes autem bona gratuita perhibentur. — Quinto, Philosophus sexto Ethicorum, sapientiam et intellectum et scientiam dicit esse intellectuales virtutes. — Sexto, si dona a virtutibus realiter distinguuntur, aut sunt altiora virtutibus, aut inferiora. Non altiora: quoniam virtutibus theologicis, præsertim caritate, nihil præstantius est in habitibus animæ. Nec sunt inferiora virtutibus, quum sapientia sit virtutibus quæ circa passiones versantur, sublimior. Macrobius quoque Platonicus, ex verbis Platonis ponit quatuor gradus virtutum, videlicet: virtutes politicas, purgativas, purgati animi, et exemplares. Virtutibus autem purgati animi non possunt dona eminentiora consistere: ergo ad minus comprehenduntur in eis.
In oppositum est quod Gregorius primo Moralium perhibet: per septem filios sancti Job intelligi septem dona; et per tres filias ejus, tres virtutes theologicas. Sicque ex opposito dividit inter virtutes et dona. — Rursus, timor est donum, non virtus. — Iterum, communis doctrina est, quod septem sint dona Spiritus Sancti; virtutes autem multo sunt plures. Nec videtur cur ista potius dona vocentur, et ab Isaia exprimantur, si a virtutibus non differant, quum virtutes sint multo plures quam septem.2
Circa hæc scribit Antisiodorensis in Summa sua, tertio libro: Dicimus, quod omnia septem dona Spiritus Sancti sunt virtutes. Et quum arguitur, quod distinguuntur a virtutibus; respondemus, quod non sunt illæ virtutes a quibus distinguuntur, sed aliæ. Unde non sequitur, quod non sint virtutes; nec tamen sunt virtutes theologicæ, sed cum aliis virtutibus coincidunt. Scientia vero non est proprie virtus, sed per scientiam designatur electio, quæ imperat fieri bonum. — Aliorum vero opinio est, quod nullum donum sit virtus, sed quod dona sint habilitates virtutum, quia ipsas virtutes expediunt, id est, promptas efficiunt ad agendum. Propter quod super Matthæum loquitur Glossa, quod per dona pervenitur ad virtutes, id est ad merita et incrementa virtutum. Verum ista opinio nihil est, quum ipsa virtus sit habilitas ad actum laudabilem: ergo virtus quanto perfectior, tanto expeditior est ad bene agendum; sicque virtus perfecta ex se et per se expeditissima est ad agendum bene ac optime. — Porro Magister Simon Tornacensis dixit, quod dona non sunt virtutes, nec effectus virtutum, sed seminaria earumdem. Posuit namque, quod peccatorum remissio præcedit infusionem virtutis. Illius autem remissionis ponebat causam septem dona, quæ mundant animam a contagione peccati, sicque sanctificant ac perfecte præparant ad virtutum susceptionem: ideo et dona et sanctificationes a Sanctis vocantur. Sed his objici potest, quod virtus per se potens est peccatum expellere. Item, nihil contrariatur peccato nisi virtus; dona autem contrariantur peccatis et vitiis et ea expellunt: idcirco probabilius nobis videtur, quod sint virtutes; nec sine necessitate pluralitas est ponenda.
Itaque dicimus, quod in viro justo essentialiter idem sunt virtutes cardinales et dona, sed differunt ratione. Differunt enim officio atque statu: imo et causa, quia virtutes cardinales movent ad opera ex considerationibus sumptis ex jure naturali, dona vero ex rationibus fidei. Officio etiam et statu differunt: quia virtutes cardinales in operibus exterioribus attenduntur, prout per illa contra vitia decertatur; dona vero dicuntur eædem virtutes, sed quatenus in interioribus actibus exercentur, per quos jam sunt in actu vincendi: et ita dicuntur virtutes cardinales, in quantum politicæ; et dona, in quantum purgativæ. Itaque virtutes cardinales designantur per quatuor angulos domus, quia utuntur rationibus sumptis a jure naturali, et in hoc sunt quasi fundamentum totius fabricæ spiritualis. Dona vero dicuntur septem filii, quia utuntur rationibus fidei, per quam sumus filii Dei: sicque dona sunt virtutes purgativæ, quando purgata jam anima perfecte quiescit inter amplexus Sponsi. Unde asserit Origenes, quod Salomon in libro Proverbiorum docet politicas virtutes, in Ecclesiaste virtutes purgativas, in Canticis virtutes purgati animi. Virtutes demum politicæ nondum gustant dulcedinem Dei, quia per eas nondum revocatus est homo ad interiora; dum vero virtutes purgatorias obtinet, aliquantulum experitur Dei dulcedinem; adeptus autem virtutes purgati animi, spiritualibus abundat deliciis, et exemplaribus intendit virtutibus mentis divinæ per contemplationem assiduam ac fidelem in via, et per contemplationem continuam et sinceram in patria. — Hæc Antisiodorensis. Cujus positioni consentiunt quidam posteriores doctores, ut Thomas de Argentina et alii, ut patebit, secundum quos donum consilii idem est in re quod prudentia, ut infra patebit.
Insuper Albertus hic recitat: Quidam dixerunt, virtutes et dona non differre nisi secundum rationem, ita ut virtutes sint principaliter ad agendum, propter quod definiuntur per actus et operationes proprias quas habent; dona vero sint ad resistendum tentationibus, quæ impugnant vitam gratiæ jam infusæ. Contra quod est, quod fortitudo ut virtus, est ad resistendum in tentatione etiam difficili; et ut communiter dicitur, minima caritas resistere potest cuicumque tentationi. Petrus quoque apostolus: Resistite (ait) diabolo I Petr. v, 9. fortes in fide. Et Paulus ad Ephesios: In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere. Sicque resistentia tentationum, virtuti fidei, non dono adscribitur. — Alii ergo dixerunt, quod in libero arbitrio duo includuntur, ratio et voluntas: et virtus principaliter est in voluntate, secundario in ratione; donum econtrario principaliter est in ratione, secundario in voluntate. Nempe
I Petr. v, 9. Ephes. vi, 16. inter virtutes non est nisi una in ratione, videlicet fides; inter dona vero sunt quatuor in ratione, scilicet sapientia, intellectus, consilium, scientia. Quibus objicitur, quod non solum fides, sed prudentia etiam est in ratione. — Hinc tertii dicunt, quod dona vocantur per comparationem ad dantem, idcirco in superiori sunt ratione; virtutes vero respiciunt specialia opera, quæ sunt super speciales materias, ideo in inferiori ratione consistunt. Quod reprobatur, quia virtutes theologicæ in superiori sunt ratione. — Ideo alii celebriores affirmant, quod virtutes ordinantur ad recte agendum in vita quæ unicuique sufficit secundum se, atque ad sustinendum passiones sive innatas sive illatas; dona vero sunt in adjutorium potentiarum animæ, ut patiantur conformiter Christo. Quod satis rationabiliter probant sic. Ad hoc quod Christus pateretur, tria exigebantur. Primum est timor reverentiæ ad Patrem, qui eum misit ac tradidit ad patiendum: et ex hoc replevit eum spiritus timoris Domini. Secundum fuit amor ad homines: ad quod pertinuit donum pietatis. Tertium fuit offerre se passioni ac morti constanter atque intrepide: ad quod concurrit donum fortitudinis. Alia quoque dona concomitabantur hæc sicut regentia, ut scientia pietatem, consilium fortitudinem, intellectus autem et sapientia intentionem patientis. Huic opinioni, quæ multos habet sequaces, hoc solum videtur objici posse (quod non videtur rationabiliter posse solvi), quod scilicet dona fuissent collata hominibus, etiam Christo non incarnato et passo, ut si homo non peccasset: ergo differentia illa donorum et virtutum non est substantialis, sed solum accidentalis secundum statum peccati. — Hinc quinti dicunt, quod virtutes sunt ad agendum simpliciter, dona vero sunt expeditiones virtutum, et sunt ad agendum expedite ac prompte. Hæc opinio multos quandoque defensores habuit propter auctoritatem Gregorii, protestantis dona esse data in adjutorium virtutum contra defectum. Sed hoc rursus apparet non esse verum, quoniam dicit Philosophus secundo Ethicorum, quod signum habituum seu virtutum oportet accipere delectationem fientem in opere. Non enim justus et castus est, qui justa operatur et casta, sed qui agit ea cum gaudio; et taliter agens, non sentit aut habet difficultatem: ergo non eget ulteriori auxilio. Denique, cur dicitur, quod virtus est habitus perfectus, ad opus perficiens, si eget ulterius alio eam perficiente? Sic esset perfectio perfectionis, sicque de aliis perfectionibus multas oporteret habere. Si ergo dicantur dona a virtutibus non differre realiter, objicitur, quod virtutes et dona differunt natura et definitione. Consilium etenim non est virtus, sed donum; similiter sapientia et scientia. Item super Orationem dominicam ait Glossa, quod septem continet petitiones, ut impetrentur septem dona.3 Virtutes autem, antequam orationes exaudiantur, insunt. Alia quoque Glossa ibidem: Laborandum est precibus, inquit, ut septem dona percipiamus. Verumtamen Glossa hæc difficultatem sortitur, quoniam habita una parte gratiæ, omnes habentur: et ita dona habentur antequam exaudiatur oratio.
Ad hæc sine præjudicio dico, quod ultimæ positioni consentio, propter auctoritatem S. Gregorii, qui de donis locutus est plus quam alii Sancti. Quocirca sciendum, quod quoddam est impedimentum virtuose agendi, accidentale ex aliqua dispositione subjecti, et hoc ipsa virtus convalescens in usu operis per se excludit. Et de hoc ait Bernardus ad Eugenium: Nihil est ita difficile, quod consuetudo non faciat facile. Quod in consuetudinalibus potissime verum est: de quibus ait Philosophus, quod nati sumus eas suscipere, perficere autem a consuetudine est. Aliud impedimentum est potentiæ ex imperfectione habitus, quod habet se quasi econtrario primo impedimento, et ad hoc non perficit virtus nisi imperfecte: propter quod potentia indiget aliquo habitu altius elevante, utpote dono. Sicque intelligendum est, quod dona in adjutorium virtutum seu potentiarum data dicuntur. — Porro objecta quibus probatur quod dona sint virtutes, solvuntur dicendo, quod virtus dupliciter sumitur, utpote stricte et large. Stricte, virtus est prima perfectio virium animæ ad actus vitæ ordinatæ in finem, vel in id quod est ad finem: quemadmodum virtus theologica immediate est, ordinatur et tendit in finem; virtus vero politica est in id quod venit in usum nostrum, quod ulterius est in finem. Sicque donum non est virtus, quum sit secunda perfectio virium animæ, ordinata in actum altiorem actibus quarumdam virtutum. Large autem accipitur virtus pro habitu perficiente ad actum secundum rationem boni: et sic donum est virtus; nec virtus sic sumpta, distinguitur, definitur, neque dividitur contra donum. — Quod vero secundum Gregorium, dona dicuntur dari contra defectum, convenit donis per accidens, ratione status hominis post peccatum: aliter dona non essent in Christo et angelis. — Quod etiam dicuntur impetrari per preces, intelligitur quantum ad profectum donorum. — Rursus, quamvis virtus habet delectationem ex una parte, ut ex remotione impedimentorum ipsius, ex se tamen seu ex aliqua parte habet difficultatem. Unde ars et virtus dicuntur circa difficilia esse, ut patet de fide, quæ habet difficultatem ad assentiendum. — Nec est inconveniens, quod in homine una perfectio sit perfectio alterius: sicut anima est perfectio corporis, potentia vero est perfectio animæ, habitus autem est perfectio potentiæ, operatio quoque est perfectio habitus, et delectatio est operatiois perfectio. — Hæc Albertus in Scripto.
Concordat Thomas in his omnibus, et ultimæ positioni cum Alberto consentit: Quidam (inquiens) dicunt, quod dona dantur ad actus altiores quam sunt actus virtutum. Et hæc opinio inter omnes vera videtur. Pro cujus intelligentia advertendum, quod quum virtus seu potentia activa in omnibus rebus valeat inveniri, secundum quod habent aliquas operationes proprias, in quibus ad bene operandum ex propria virtute perficiuntur; loquendo tamen in morali materia de virtute, intelligimus de virtute humana, quæ perficit ad bene exsequendum operationem humanam. Operatio autem humana tripliciter dicitur. Primo, quia est ex potentia eliciente aut imperante operationem: ut operatio rationis seu potentiæ rationi obedientis, quia a ratione habet homo quod sit homo; sicque omnes habitus perficientes ad actus in quibus non communicat homo cum brutis et inferioribus, possunt dici virtutes humanæ. Secundo, operatio nominatur humana ex materia seu objecto, ut quæ versantur circa passiones aut operationes humanas: sicque virtutes morales proprie sunt humanæ. Propter quod decimo Ethicorum ait Philosophus, quod actus speculativæ virtutis, divinus est potius quam humanus, quia necessaria et æterna habet pro objecto. Tertio, actio fertur humana ex modo agendi, quia in operationibus primo et secundo modo humanis, servatur modus humanus. Si autem ea quæ hominis sunt, supra humanum modum quis exsequatur, erit operatio non humana simpliciter, sed quodam modo divina: unde septimo Ethicorum Philosophus contra virtutem simpliciter dictam dividit virtutem heroicam, quam appellat divinam, quia per excellentiam virtutis homo fit quasi Deus. Sicque dico, quod dona a virtutibus distinguuntur in hoc quod virtutes perficiunt ad actus bonos modo humano, sed dona supra modum humanum. Quod patet in fide et intellectu. Connaturalis etenim modus humanæ naturæ est, ut divina non nisi per speculum creaturarum et ænigmata similitudinum percipiat; atque ad sic cognoscenda et percipienda divina perficit fides: quæ fides est theologica virtus. Porro intellectus ut donum, de auditis illuminat mentem, secundum Gregorium, ut homo etiam in hac vita prælibationem accipiat et degustet manifestationis futuræ. Et ad hoc consonat nomen doni. Illud namque proprie dicitur donum, quod ex mera liberalitate confertur, non ex debito suscipientis. — Verum his objici potest, quod nullum donum ad altiorem perficit actum quam caritas. Respondendum, quod voluntas de sui ratione non habet aliquam imperfectionem in nobis quantum ad modum suæ operationis, quemadmodum intellectus, qui cognoscit a phantasmatibus abstrahendo: unde in statu viæ Deum per essentiam diligimus, non videmus. Idcirco accipi nequit aliquod donum altius in voluntate perficiens quam caritas. Quumque donum non sit supra virtutem nisi quantum ad modum agendi, non erit inconveniens quod virtus voluntatem perficiens quantum ad sui supremum, dignior sit quolibet dono. Hæc Thomas in Scripto.4
Præterea, super his scribit sanctus Doctor in prima secundæ, quæstione sexagesima octava: Quidam non distinxerunt inter virtutes et dona. Sed hi causam assignare non valent cur quædam virtutes dicantur dona, non omnes. Hinc ad cognoscendum inter virtutes et dona, debemus sequi Scripturam, in qua dona exprimuntur non simpliciter sub appellatione donorum, sed spirituum, juxta illud Isaiæ: Requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiæ, etc.5 Unde constat, quod dona nobis insunt ex collatione inspirationis divinæ, quæ motionem ab extrinseco denotat. Mobile autem oportet proportionari suo motori; et quo motor est altior, tanto dignior dispositio est necessaria mobili, ut a motore bene moveatur. Virtutes autem humanæ morales perficiunt hominem secundum quod natus est per rationem moveri in agendis. Oportet ergo hominem per altiores perfectiones disponi, quatenus a Spiritu Sancto prompte sit mobilis. Et istæ perfectiones habituales vocantur dona, non solum quia a Deo donantur, sed et ideo quoniam reddunt hominem bene mobilem a Spiritu Sancto ad ea ad quæ inspiratio divina inclinat. Unde Philosophus de Bona fortuna, disseruit: His qui per divinum instinctum moventur, non expedit consiliari secundum rationem humanam, sed quod interiorem sequantur instinctum: moventur namque a meliori et certiori principio quam humana sit ratio. Ideo dicitur, quod dona perficiunt hominem ad actus altiores quam sint actus virtutum. Interdum tamen dona vocantur virtutes secundum communem rationem virtutis; sed huic communi rationi virtutis dona superaddunt eminentiam, in quantum sunt divinæ virtutes hominem perficientes prout movetur a Deo: quod concernit virtutem heroicam, per quam homo divinus efficitur.
Insuper dona hæc hominibus necessaria sunt in his in quibus non sufficit rationis instinctus. Dupliciter namque homo a Deo perficitur, utpote, naturali lumine intellectus, et supernaturali perfectione theologicarum virtutum. Et per primam perfectionem potest pervenire ad finem suæ speciei connaturalem, non autem ad supernaturalem felicitatem per secundam, quia secunda perfectio imperfecte habetur in via, in qua Deum imperfecte cognoscimus et amamus: ideo nisi anima per Spiritus Sancti instinctum juvetur et excitetur, non potest idonee exsequi ea quæ divinæ sunt voluntatis. Ideo dona necessaria sunt. Propter quod ait Apostolus: Quicumque Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei;6 et Psalmista: Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Denique, dona transcendunt communem rationem virtutum, non quantum ad genus operis, sicut consilia, sed quoad modum agendi:7 quia non ita perficitur homo per quascumque virtutes in ordine ad ultimum finem, quin semper moveri indigeat superiori instinctu Spiritus Sancti. — Hinc sicut virtutes, quæ disponunt ad susceptibilityem directionis rationis, sunt habitus; ita et dona, quæ perficiunt mentem ad directionem Spiritus Sancti suscipiendam. — Hæc Thomas in Summa.89
Concordat Petrus, et addit: Quum sit triplex status justitiæ, utpote, status justitiæ inchoatæ, proficientis et perfectæ; virtutes per se faciunt statum primum, cum adjutorio donorum statum medium, cum adjutorio beatitudinum statum ultimum, cui adjungitur jucunditas et delectatio fructuum spiritus. Virtutes ergo sunt ad actus primos necessarios; dona, ad actus medios; beatitudines, ad actus perfectos, quos consequuntur delectationes fructuum. Hinc virtutibus bene operamur; donis faciliter et expedite (expeditione quæ venit non tantum ex sanatione potentiarum, sed ex perfectione habituum potius); beatitudinibus perfecte; fructibus jucunde. Hæc Petrus.
Richardus quoque hanc sequens opinionem: Quia (inquit) communis doctorum opinio tenet, quod dona sunt alii habitus a virtutibus; ideo hanc opinionem sequendo, dici potest, quod in nobis sunt virtutes theologicæ, et intellectuales, atque morales. In actionibus enim nostris duplici movemur motore, videlicet, inferiori, qui est ratio (comprehendendo sub ratione intellectum et voluntatem), et superiori, qui est Spiritus Sanctus. Et per virtutes intellectuales perficitur inferior motor quoad intellectum; per morales, quantum ad appetitum; per theologicas autem unimur Spiritui Sancto imperfecte in via; per dona autem perficimur ad hoc quod simus bene mobiles a Spiritu Sancto. Quumque perfectius sit illi uniri quam esse dispositum ad motionem ipsius, virtutes theologicæ nobiliores sunt donis; et ordine naturæ sunt eis priores, quia esse dispositum ad moveri, ordinatur ad unionem cum motore. Virtutibus tamen intellectualibus atque moralibus dona sunt digniora: nobiliorem enim dispositionem oportet esse in mobili respectu nobilioris motoris, quam inferioris. De duobus istis motoribus loquuntur non solum Sancti, sed Philosophus quoque in tractatu de Bona fortuna (ut supra in verbis Thomæ). Hæc Richardus.
Insuper Bonaventura præinductas aliquorum opiniones plenius recitat et colorat quam Albertus in verbis suis præhabitis; finaliter tamen improbat eas, et positioni ex Petro inductæ consentit: imo ex Bonaventura sumpta videtur illa Petri responsio. Refert quoque Bonaventura opinionem dicentium, quod virtutes dantur contra vitia ipsis opposita, dona autem contra symptomata, id est reliquias seu sequelas vitiorum. Peccatum quippe duo ingerit mala peccanti: primum est, quod tollit rectitudinem justitiæ; secundum, quod debilitat vigorem naturæ, et eam dicitur vulnerare. Hinc sicut in morbo corporali sunt duo, videlicet inæqualitas ipsa humorum, et symptoma seu sequela consequens morbum; ita in spirituali morbo duo consistunt, utpote, culpa deordinans et symptoma concomitans. Et culpa est velut telum, symptoma velut vulnus ex telo relictum: et per virtutem expellitur telum; per donum, symptoma relictum. Quæ opinio confirmatur auctoritate Gregorii, qui in Moralibus loquitur: Contra stultitiam est sapientia, contra hebetudinem intellectus, contra præcipitationem consilium, contra pusillanimitatem fortitudo, contra ignorantiam scientia, contra duritiam pietas, contra superbiam timor.10 Hæc Bonaventura in Scripto.
Porro in Compendio seu Breviloquio pauperis: De ramificatione (inquit) gratiæ per habitus donorum tenendum est, quod quamvis plura sint dona gratiæ gratis datæ, et generaliter cuncti habitus divinitus dati non absurde dona dicantur, specialiter tamen et appropriate septem sunt dona Spiritus Sancti, quæ enumerat Isaias, dicendo: Spiritus sapientiæ et intellectus, etc. In qua enumeratione descendendo procedit a summo, et combinando jungit duo, ut simul ostendatur donorum distinctio, connexio, origo et ordo. Primum namque principium per summam suam liberalitatem non solum dat gratiam contra obliquitates vitiorum per habitus virtutum, verum etiam ad expediendum, id est, prompte agendum contra impedimenta symptomatum per habitus donorum. — De his et de sufficientia donorum prosequitur ibi diffusius, quæ et infra tangentur.
Durandus quoque circa hæc doctrinaliter scribit, aliquorum opiniones narrando: Hic (inquiens) sunt quatuor opiniones. Prima, quod virtutes et dona realiter distinguuntur, quia virtutes dantur ad bene agendum, dona ad tentationibus resistendum. Quod dictum communiter reprobatur, quia per idem datur facultas ad idonee operandum et ad resistendum contrario. — Secunda opinio est, quod dona a virtutibus differunt, quoniam per virtutes vitantur peccata, per dona purgantur peccatorum sequelæ, juxta illud Gregorii: Sapientia datur contra stultitiam, intellectus contra hebetudinem, etc. Sed neque hoc valet, quia omnes defectus hujusmodi tolluntur per virtutes sicut per dona. — Tertia est, quod virtutes et dona aut sunt convertibiliter idem, aut habent se sicut superius atque inferius: ita ut virtus dicatur in quantum ad bene agendum nos perficit; et donum, in quantum desuper datur, juxta quod scriptum est:11 Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, etc. Et si objiciatur, quod secundum hoc essent tot virtutes quot dona, vel saltem plura dona quam septem, quod est contra communem doctrinam; concedunt hoc, et addunt, quod dictum illud commune ortum habet ab his qui considerarunt principium undecimi capitis Isaiæ, et non processum, in quo sequitur:12 Erit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus. — Quarta opinio est, quod dona et virtutes realiter distinguuntur, quoniam dona perficiunt ad operandum altiori modo quam virtus, ut dictum est. Quæ harum duarum opinionum ultimarum sit verior, nescio si alicui per certitudinem notum sit; sed duæ primæ erroneæ sunt. Hæc Durandus.
Cf. p. 541 D.
Præterea advertendum, quod tertia illa opinio a Durando narrata, est Scoti, qui sciscitatur, utrum virtutes, dona, beatitudines et fructus sint idem habitus. Quocirca primo inducit responsionem Doctoris solennis: Ad hanc (inquiens) opinionem respondet Henricus Quodlibeto quarto, quod sicut circa delectationes vitiosas contingit tripliciter se habere, utpote, modo humano, modo superhumano, et modo inhumano, ita et circa tristitias inordinatas. Modo humano se habet homo, quando cum circumstantiis debitis sustinet terribilia et adversa. Et ad hoc est virtus moralis acquisita aut infusa, quæ tamen non facit sustinere sine tristitia, secundum Philosophum tertio Ethicorum, atque secundum Augustinum tertiodecimo de Trinitate, capitulo septimo. Modo superhumano habet se homo, dum sustinet terribile cum gaudio, ut quidam martyres sancti. Modo inhumano et quasi divino, quando non solum sustinet mortem cum gaudio, sed et gaudenter appetit eam, sicut Paulus cupiebat dissolvi.13 Unde super illud Apostoli, Quum sint in vobis schismata, nonne homines estis?14 loquitur Augustinus: Voluit Apostolus ut essent dii, secundum illud Psalmi: Ego dixi, dii estis.15 Ad hunc tertium modum est virtus heroica, quam Philosophus dicit bestialitati esse oppositam. Dicitur ergo, quod virtutes perficiunt hominem modo humano, dona superhumano, beatitudines inhumano.
Contra istud objicitur, quia caritas est excellentissimum donum Dei, et excellentissime perficit hominem: ergo quum ipsa sit virtus, sequitur quod virtus excellentissime perficiat hominem ipsam habentem. Præterea, circa terribilia convenit virtutem humanam medium recte tenere: ergo potest et rectius et item rectissime, quantum possibile est suæ naturæ. Ergo idem habitus specie, disponit ad sustinendum aliquid recte et rectius atque rectissime, seu modo humano, superhumano et inhumano: nam magis et minus non variant speciem. Præterea, Christus in sua passione habebat tristitiam, et omnis martyr, si non fiebat circa eum miraculum. Iterum, impossibile est eumdem simul agere humane, superhumane et inhumane: ergo adepto dono, evacuabitur virtus, aut non poterit in actum procedere. Similiter beatitudines ipsæ excludent dona. Amplius, verba ista, superhumane et inhumane, sunt metaphorica: nam omnis actus ab homine recte procedens, necessario est humanus.
Hinc alii dicunt, quod per virtutes agitur recte, per dona expedite, per beatitudines perfecte. Contra hoc est, quia eadem virtute ago recte, quum virtus sit rectitudo potentiæ; et perfecte, quoniam virtus est perfectio rei; et expedite, quoniam virtus est habitus faciens expedite atque faciliter operari.
Alii dicunt, quod oportet aliquid disponere voluntatem ut est mobilis a ratione, et hoc est virtus; et ut est mobilis a Spiritu Sancto, quod est donum. Contra hoc est, quod falsum præsupponit, quod scilicet ratio movet voluntatem. Nam et quum Deus dedit habitum voluntati, semper adsistit ei ad actus ei convenientes.
Ad hanc igitur quæstionem respondeo sine assertione, quod in via non sint necessarii habitus, nisi virtutes morales, intellectuales et theologicales. Naturali enim ratione concluditur necessitas habitus intellectualis perficientis intellectum circa speculabilia, habitus quoque perficientis intellectum circa operabilia: et ita habetur habitus intellectualis speculativus et practicus. Consimiliter naturali ratione concluditur necessitas habitus perficientis appetitum circa appetibilia, in ordine ad se et ad alterum. Sicque habetur prima distinctio virtutis appetitivæ ordinantis suos actus ad se atque ad alterum. Præter hos habitus, etsi forte concludatur per naturalem rationem, quod homo non sufficienter perficiatur istis habitibus, quia conatur argumentatio quædam ostendere necessitatem alterius cognitionis quam acquisitæ; non tamen sufficienter concludit ratio naturalis distincte, quis habitus intellectivus appetitivusve alius ab his sit necessarius; sed tenetur catholice, quod necessariæ sint theologicæ tres virtutes. Quum ergo per tres virtutes theologicas et quatuor cardinales cum suis speciebus, sufficienter perficiatur homo circa objectum increatum et creatum, non curando de scientiis speculativis acquisitis, non erunt necessarii habitus alii. — Hæc Scotus.
Qui disputationem istam satis prolixe prosequitur, in qua communi doctrinæ authenticorum et seniorum repugnat doctorum, ex insufficientibus (ut patebit) motivis. Prius tamen intuenda sunt scripta Henrici, quæ infra plenius tangam: et quantum præsentis quæstionis decisioni necessarium est, a Scoto compendiose narrata sunt. Quocirca contestor, quod scripta Henrici in hac parte prorsus catholica sunt, Scripturis canonicis consona, dictis sanctorum Patrum, documentis quoque eminentiorum scholasticorum doctorum concordantia et suffulta. Nec quidquam idoneum contra ea Scotus iste inducit, imo non solum Henrico, Thomæ, Alberto, Petro, Ægidio, sed et famosioribus Ordinis sui doctoribus, Alexandro, Bonaventuræ, Ricardo, multisque aliis contradicit, tolerabiliter tamen quantum ad hoc quod sine assertione se loqui fatetur.
Itaque respondendo ad ea quæ objicit contra Henricum, dico ad primum, quo arguit de caritate, quod ad hoc jam ex Thoma, Petro et aliis formaliter est responsum. Nempe quod dona dicuntur virtutibus eminere præstantioraque esse, a præallegatis doctoribus intelligitur non de virtutibus theologicis, sed intellectualibus atque moralibus; et causa expressa est. Nec caritas dicitur donum, proprie sumpto nomine doni, ut patuit. — Ad secundum, quod circa terribilia, imo et circa aliarum objecta virtutum, potest se homo habere bene et melius ac optime per virtutes, imo per eamdem virtutem successive, secundum triplicem gradum virtutum triformemque statum servientium Deo, puta incipientium, proficientium, perfectorum: et hoc in ordine certo, intra limites dignitatis virtutum manente. Dona vero perficiunt in gradu et ordine altiori,
Cf. p. 542 A et s.
Cf. p. 543 B.
Cf. p. 541 A. per comparationem quoque ad altiorem ac supernaturalem motorem. — Ad tertium, quod Christus in sua passione habuit tristitiam et timorem prout sunt naturales passiones, dispensative, spontanee et ex prævio rationis judicio, potestative, non ex defectu alicujus virtutis aut doni seu beatitudinis de qua sermo. Nec obviat si sancti martyres aliqui aliquid talium passionum in suis martyriis sunt perpessi, quoniam actus virtutum, donorum et beatitudinum, prorsus prædominabantur in eis, sicut de beatissimis Andrea, Laurentio, Vincentio, Agatha, clarissime patuit. Unde de glorioso Andrea sanctus testatur Bernardus, quod visa eminus cruce, se ipsum præ lætitia non cepit nec continere prævaluit. Nec obstat, quod talia miraculose fiebant, quum omnia ista virtutum infusarum, donorum, beatitudinum fructuumque charismata sint supernaturalia, concurrente et cooperante admirabili gratiosa cooperatione et instigatione Spiritus Sancti. — Ad quartum, quod non est inconveniens nec absurdum, eamdem numero actionem ex diversis oriri virtutibus, ex virtute quoque, dono ac beatitudine: sicut oratio procedit ex caritate, obedientia, latria, pietate, justitia, pœnitentia; ex sapientia quoque, consilio, pietate, ut dona sunt; et ex cordis munditia, luctu, pace, beatitudinibus. Rursus, idem actus potest in principio sui esse minus fervens et jucundus, deinde ferventior atque jucundior, ac demum ferventissimus et jucundissimus. Denique, dato quod ista non essent, nihilo minus virtutes, dona et beatitudines, starent simul, nec unum evacuaretur per aliud: quoniam non oportet, imo nec naturaliter possibile est, hominem virtuosum unumquemque actum bonum æque perfecte producere. — Ad quintum, quod non est ineptum neque insolitum, interdum metaphorice loqui, quo modo sacra Scriptura sæpissime utitur, et philosophi ac poetæ, præsertim Plato. Nihilo minus dico, quod Henricus in ista materia proprie usus est terminis istis. Homini namque convenit esse rationalem. Quumque ratio naturalis in eo perficitur per supernaturalia charismata gratiarum, virtutum, donorum, consiliorum, fructuum et heroicarum perfectionum ac justitiæ theologicæ, tunc vere et proprie elevatur super se ipsum, et deiformis efficitur, adoptivus filius Dei et deus per participationem: præsertim quum et (teste Philosopho) homo contemplativus sit amantissimus Deo, et in primo Timæi Plato testetur, quod cum summo Deo et immortalibus ac divinis substantiis sit nobis appellationis parilitas ac deitatis consortium. Quod si tanti philosophi hoc dixerunt de homine propter naturales perfectiones, quanto magis veri et vere subtiles theologi debent ista fateri, propter prætacta supernaturalia præclarissima ornamenta ei desuper impertita: quemadmodum sacratissimus princeps Apostolorum in secunda sua scribit Canonica, Gratia vobis et pax adimpleatur in cognitione Dei, ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ.16 — Præterea, quod objicit contra secundam opinionem, nil obtinet: quia Bonaventura, cujus sunt illa verba, loquitur de perfectione, quæ est alterius ordinis quam rectitudo virtutis. Similiter de expeditione dicendum. — Conformiter, quod objicit contra tertiam positionem, inutile est: imo ratio movet, dirigit, actuat voluntatem. Et quamvis Deus omnia per se possit, tamen non movet voluntatem ad meritorios actus nisi per intermedios habitus.
Postremo, quod ait Durandus, commutem istam doctrinam (quod septem sint dona Spiritus Sancti) duxisse originem ex consideratione eorum qui consideraverunt exordium undecimi capituli Isaiæ, et non processum illius capituli, non videtur bene sonare, præsertim quia ista doctrina a sanctis Patribus et illuminatissimis doctoribus prodiit ab antiquis temporibus, etiam primitivæ Ecclesiæ; nec aliæ virtutes quæ in illo capitulo attribuuntur Christo, exprimuntur sub appellatione spiritus, quemadmodum septem dona.
Footnotes
Chapter 178 of 201