Skip to the text

Quæstio 2

Secundo hic quæritur, De mutua cohabitudine et distinctione donorum, beatitudinum et fructuum, et utrum sint habitus.

Et sicut jam patuit, multi dicunt, quod sint habitus ab invicem distincti, et quod beatitudines sint habitus perfectiores donis, sicut dona virtutibus.

Et de hoc quarto Quodlibeto scribit Henricus : Videtur quod ista sunt habitus differentes, quoniam donum potest in id in quod non potest virtus; beatitudo quoque potest in id in quod non potest donum secundum rationem doni; similiter fructus, in id in quod beatitudo non potest sub beatitudinis ratione, quia beatus beatitudine viæ non semper percipit fructus. In oppositum est, quod differunt sicut perfectum et imperfectum, quæ non diversificant speciem. Hujus quæstionis membra non intendimus explicare discurrendo per singula, sed in generali summatimque tangere quomodo ista se habeant, et convenientiam differentiamque eorum exprimere. Itaque advertendum, quod sicut spiritualis homo carnem suam nutrit et fovet ut Dei creatura salvetur, et in desideriis ejus implendis negligit et reprimit eam ne divina offendatur justitia;1 sic econtra homo carnalis carnem suam per universa vitia permittit effluere, offendendo divinam justitiam, ne sua desideria offendantur. Quod tam in viris spiritualibus quam carnalibus quidam faciunt modo humano, quidam modo superhumano, aliqui modo inhumano, etc., ut in præcedenti quæstione. Quemadmodum (exempli gratia) homo modo humano carnem suam in desideriis ejus negligit et refrenat, qui inter timorem et audaciam medium tenens, per fortitudinis virtutem exponit se periculo mortis tempore opportuno pro rationabili causa, non metuendo immoderate in his quæ terribilia sunt omni intellectum habenti, ut tertio q. 23. p. 544 A'. dicitur Ethicorum, ubi addit Commentator : ut sunt terræ motus, fulmina, exustiones, quæ sunt terribilia forti secundum quod est homo et non insensibilis. Econtrario timidus formidat in minimis, et non terribilia quasi terribilia apprehendit, ut sonum muris, ut asserit Commentator.

Itaque fortis secundum fortitudinem quæ est virtus, timet adversa ordinate, et sustinet ea cum tristitia et dolore, et mallet non sustinere, nec opportunitatem adesse sustinendi talia; tamen dum adsunt, conditionaliter mavult ea sustinere quam bonum virtutis dimittere. Unde et super illud ad Philippenses, Desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, loquitur Glossa :2 Sunt quidam homines imperfecti, qui adhuc desiderant vitam istam, et dum venerit mors, tolerant patienter, et luctantur contra se ipsos, ut Dei voluntatem sequantur. — Porro fortis fortitudine quæ est donum, mortem et ejus pericula aggreditur ac sustinet sine timore, cum exsultatione et gaudio, ut B. Laurentius, qui super craticulam positus, dixit : Gaudeo plane, quoniam hostia Christi esse merui. Et item : Has epulas ego semper desideravi. Et istud fit modo superhumano. — Porro modo inhumano fit istud per beatitudinis habitum, dum homo spiritualis carnalia desideria sic exstirpat, quod carni suæ tanquam asino vix necessaria victus atque vestitus ministrat, valde inhumaniter eam pertracctans, variisque afflictionibus ipsam afficiens et exponens : imo quantum in se est, opportunitatem desiderans ut eam pro Deo et æquitate tradat in mortem, et morti pro hujusmodi causa ultro se offerrens, dicens cum Paulo apostolo : Cupio dissolvi et esse cum Christo. Circa quod asserit Glossa : Qui desiderat sicut Apostolus dissolvi et esse cum Christo, non patienter moritur; sed patienter vivit, et delectabiliter moritur. Talis tristatur quia mors tardat, quasi odio habens vitam præsentem præ desiderio vitæ futuræ, illud Joannis pensans : Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit3

Ibidem. illam. Hoc facit fortis per fortitudinem quæ est beatitudo, de qua dicitur :4 Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Quemadmodum S. Andreas visa cruce non expalluit, nec expavit, sed dixit : Salve, crux, quæ in corpore Christi es dedicata. Antequam te Dominus ascenderet, timorem terrenum habuisti; nunc autem cœlestem amorem obtinens, pro voto susciperis : securus et gaudens venio ad te, ita ut et tu gaudens suscipias me, quoniam desideravi amplecti te. Ad istud pertinet virtus heroica, de qua conjecturavit Philosophus ex vitio bestialitatis ei contrario; cujus tamen virtutis statum et naturam ignoravit, id est, perfecte non novit, putans hominem ex puris naturalibus posse ad eam pertingere. — Denique beatitudinum fructus est delectatio superveniens homini: quo fructu tolerabilior fit hæc vita, et homo ad bene agendum ferventior, ac fortius ultimo fini adhæret, abstractus ab aliis universis, juxta quod loquitur Avicenna ultimo libro Metaphysicæ suæ : Animæ sanctæ conjunguntur suæ perfectioni per se, et immerguntur in delectationem verissimam, et liberantur a speculatione posteriorum et inferiorum se, et a servitute peccati. Sunt autem fructus isti duodecim, de quibus ad Galatas scribit

Apostolus : Fructus spiritus, caritas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas.5 Hi fructus imperfecti sunt et immaturi in vita præsenti, maturi vero et perfecti in regno cœlesti : quos non secludit ab invicem nisi fluvius mutabilitatis vitæ hujus mortalis. — Hæc Henricus, secundum quem virtutes, dona et beatitudines sunt habitus; fructus vero sunt delectationes actibus illorum annexæ.

Concordat Bonaventura in Scripto : Habitus (inquiens) rectificantes, recte dicuntur virtutes, eo quod virtus ex ratione sui nominis dicit aliquid quod ad agendum erigit et vigorat. Habitus vero expedientes, recte vocantur dona, eo quod dicant quamdam interiorem abundantiam bonitatis ad operandum : sicque magis attestantur liberalitati divinæ, propter quod recte censentur nomine doni. Habitus autem perficientes, id est, qui perfectos efficiunt, recte dicuntur beatitudines, quoniam faciunt hominem proximum Deo atque conformem gloriæ beatitudinis summæ. Status demum in quo interna refectio datur, fructus merito dicitur : fructus namque a fruendo nomen sortitur. Usus autem secundum quem refectio illa suscipitur, sensus spiritualis apte vocatur, quoniam sensus est cognoscere rem ut præsentem. Adminicula etiam omnium horum, in quibus datur gratia animam sanctificans, et a peccatis curans, et ad omnem sanctitatis perfectionem coadjuvans, appellantur rectissime sacramenta. Hæc Bonaventura in Scripto.

Præterea in Breviloquio : Anima (ait) nostra indiget septiformiter expediri, ideo ex septiformi causa necesse est dona Spiritus Sancti septiformia esse. Indiget namque expediri contra vitiorum obliquitates, quantum ad vires naturales, quoad virtutes superadditas, in patiendo, in agendo, in contemplando, et modo utroque. Primo ergo, propter vitiorum obliquitates expeditissime repellendas, septem sunt dona Spiritus Sancti, utpote : timor contra superbiam, pietas contra invidiam, scientia contra iram, quæ est quasi quædam insania; fortitudo contra acediam, quæ reddit mentem ad bona invalidam; consilium contra avaritiam, intellectus contra gulam, sapientia contra luxuriam. Secundo, propter expediendas vires naturales, oportet dona Spiritus Sancti consistere septem. Irascibilis namque indiget expediri ad bona tam in prosperis quam in adversis : in prosperis expeditur per timorem, in adversis per fortitudinem. Concupiscibilis quoque indiget expediri quantum ad affectionem respectu proximi, quod fit per pietatem; et quantum ad affectum respectu Dei, quod fit per sapientiæ gustum. Rationalis etiam in veritatis speculatione, electione et exsecutione, per donum intellectus expeditur ad verum speculandum, per donum consilii ad verum eligendum, per donum scientiæ ad verum exsequendum, quia per donum scientiæ recte conversamur in medio nationis pravæ et perversæ.6

Tertio, propter expedienda virtutum officia, septem sunt dona Spiritus Sancti : quoniam timor expedit ad temperantiam, quia timor carnes configit;7 pietas ad veram justitiam, scientia ad prudentiam, fortitudo ad patientiam, consilium ad spem, intellectus ad fidem, sapientia ad caritatem. Unde quemadmodum caritas finis et consummatio est omnium virtutum, sic sapientia donorum, ita ut vere dicat Scriptura: Venerunt mihi omnia bona simul cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius.8 Quarto, propter expeditionem ad patiendum conformiter Christo. Christum namque ad patiendum movit paterna voluntas, humana necessitas, et virtutis strenuitas. Patris voluntas movit ut cognita per intellectum, ut amata per sapientiam, ut in reverentia habita per timorem. Movit quoque nostra necessitas, ad quam cognoscendam necessaria fuit scientia, ad quam nobis miserandam movit pietas. Movit item virtutis strenuitas, ut provida ad eligendum per consilium, ut vigorosa ad perferendum per fortitudinem.

Quinto, propter expeditionem in agendo. Ad quod primo expediri indigemus ad declinandum a malo, quod fit per timorem; atque ad proficiendum in duplici bono, puta necessitatis et supererogationis. Primum fit per scientiam et pietatem, ita quod scientia dirigit, pietasque exsequitur; circa secundum quoque, per consilium dirigens et fortitudinem exsequentem. Necesse demum habemus quiescere in optimo per veritatis cognitionem, quod fit per donum intellectus; et per bonitatis affectum, quod fit per sapientiæ donum, in quo est quies atque felicitas. Sexto, ad expeditionem in contemplando, quia ad vitam contemplativam hierarchicam oportet purgari, illuminari ac perfici. Purgari quippe oportet a concupiscentia, a malitia, ab ignorantia, et ab infirmitate seu impotentia. Primum facit timor, qui concupiscentias reprimit; secundum pietas, quæ malitiam pellit; tertium scientia; quartum fortitudo. Illuminari etiam indigemus in operibus primæ conditionis per donum intellectus, et in operibus reparationis per donum consilii. Perfici vero habemus per accessum ad summum, quod consistit in uno, et hoc per donum sapientiæ: sicque arcanum contemplationis a lato consummatur quasi in cubito. Septimo, ad expeditionem in actione simul et contemplatione oportet exsistere septem dona. Vita enim contemplativa, propter conversionem ad superbeatissimam Trinitatem, debet tria expedientia dona habere, puta: timorem, quantum ad reverentiam majestatis; et intellectum, quantum ad intelligentiam veritatis; sapientiam, quantum ad gustum bonitatis. Vita item activa, quæ versatur circa agenda et patienda, quatuor debet habere, videlicet: pietatem ad agendum, fortitudinem ad sustinendum, et dona horum duorum directiva, puta scientiam atque consilium. Quumque ad expeditionem necessaria sit directio, ideo fit donorum combinatio. Et plura sunt dona ad intellectum spectantia, quia lux cognitionis expedit vehementer ad dirigendum pedes in viam rectam. — Hæc idem ibidem. Ubi et consequenter tractat de septem beatitudinibus, quas dicit esse habitus perficientes, donis perfectiores. Fructus autem dicit esse delectationes illarum.

Insuper Thomas: Tria sunt (asserit) genera virtutum. Sunt enim virtutes morales, intellectuales, theologicæ. In quibus hoc exstat commune, quod ad suos perficiunt actus secundum modum humanum. Quumque donum elevet ad operationem quæ est super modum humanum, oportet quod circa materias omnium virtutum sit aliquod donum quod habeat modum aliquem excellentem in materia illa. Nec tamen oportet ut tot sint dona quot virtutes, quia in unoquoque genere in quo multa continentur, est unum summum : sicque respectu multarum virtutum quæ sunt coordinationis unius, potest unum donum excellentiam importare, sicut et multæ virtutes quæ sunt circa diversas materias, sunt partes unius virtutis secundum quod in materia ejus communicant.

Operatio autem humana, ad quam perficit virtus modo humano, vel pertinet ad contemplationem, qua conspiciuntur necessaria et æterna; vel ad actionem, qua disponuntur contingentia quæ libero arbitrio sunt subjecta. In contemplatione quoque humana duplex est via : una, qua proceditur ad cognitionem necessariorum et æternorum, quæ pertinet ad inventionem; alia, qua ex primis principiis alia deducuntur et ordinantur, quæ pertinet ad judicium. In prima via proceditur modo humano ex sensu in memoriam, et ex memoria in experimentum, atque ex experimento in prima principia, quæ statim cognitis terminis cognoscuntur; et hunc processum perficit intellectus, qui est habitus principiorum. Ulterius in eadem via proceditur, inquirendo ex istis principiis conclusiones : ad quod perficit alia virtus intellectualis, quæ vocatur scientia, quantum ad ea quæ subjacent rationi; in his autem quæ rationem excedunt, perficit fides. Quod autem spiritualia quasi nuda veritate capiantur, supra modum humanum est : et hoc facit donum intellectus, qui de auditis mentem per fidem illuminat, ut dicit Gregorius. In alia autem via contemplationis modus humanus est, ut ex simplici inspectione primorum principiorum et altissimarum causarum, homo de inferioribus judicet : quod fit per sapientiam, quam sexto Ethicorum vocat Philosophus intellectualem virtutem, quoniam sapientis est ordinare. Sed quod homo altissimis causis uniatur, transformatus in similitudinem earumdem, per modum quo I Cor. vi, 17. quis Deo adhærens unus spiritus est, ut sic quasi ex intimo sui de aliis judicet, et ordinet non solum cognoscibilia, sed actiones quoque et passiones humanas : hoc supra humanum modum est, et per sapientiæ donum efficitur.

Ex parte etiam actionis sunt duo, puta : dirigere, quod spectat ad cognitionem; et exsequi, quod pertinet ad affectionem. In cognitione autem practica, quæ dirigit in operibus moralibus, duplex est via, quemadmodum in cognitione contemplativa, puta inventio atque judicium. In inventione enim modus humanus est, quod procedatur inquirendo et conjecturando ex his quæ solent accidere, quia ex talibus et circa talia est moralis consideratio; et hæc inventio secundum quod per hunc modum perficitur, est per eubuliam, quæ est bona consiliatio. Sed quod homo accipiat id quod agendum est, quasi per certitudinem a Spiritu Sancto edoctus, est super modum humanum : ad quod perficit donum consilii. Porro in alia via modus humanus est, quod ex his quæ frequenter solent accidere, homo de inventis per consilium judicet probabiliter : quod fit per gnomen et synesim; atque ulterius ordinem hujus judicii imponat inferioribus : quod fit per prudentiam, quæ præceptiva est. Verum quod homo certitudinaliter sentiat de his quæ agenda occurrunt, est supra hominem : et hoc per donum scientiæ fit, quæ docet bene conversari in medio nationis Philipp. u, 15.

Exsecutio quoque vitæ activæ in duobus consistit, puta : in operationibus, quibus fit communicatio ad alterum; et in passionibus, quibus homo ad se ipsum dispositur. Operationes autem quibus fit communicatio ad alterum, secundum modum regulantur humanum, aut ex eo ad quem est communicatio, ut dum ei aliquid exhibetur quod ei debetur, quod facit justitia; aut ex ipso qui communicat alteri, in quantum bonitas sua relucet in tali communicatione. Quæ communicatio vel est in hoc quod homo sua communicat alteri, quod facit liberalitas in mediocribus, et magnificentia in maximis sumptibus; vel ex eo quod se ipsum alteri exhibet, sive ad cognoscendum, ut scilicet per dicta sua et facta agnoscatur talis qualis est, quod facit virtus quæ a Philosopho dicitur veritas; sive ad diligendum, in quantum se delectabilem exhibet sociis in ludis, quod facit eutrapelia, vel in vita communi, quod facit amicitia, quæ secundum Philosophum, virtus est per quam se homo ad unumquemque habet decenter in dictis et factis. Verum quod ratio communicationis quantum ad universa prædicta, non attendatur ex bono communicantis, vel ejus cui fit communicatio, ut his terminis includatur, ut scilicet homo tantum tribuat alteri quantum debet, seu quantum expedit illi qui tribuit, sed quantum Deo acceptum est bonum divinum quod in se proximove relucet: hoc supra humanum est modum, et per pietatis fit donum.

Passiones vero ad concupiscibilem vel ad irascibilem pertinent. In passionibus autem irascibilis dirigendis, secundum modum humanum accipitur pro regula seu mensura bonum rationis. Passiones quippe irascibilis reducuntur ad tria. Primum est spes, quæ est respectu boni ardui consequendi: quæ dirigitur ad hoc quod homo pensatis viribus suis, secundum earum mensuram ad ardua virtutum opera se extendat: quod facit magnanimitas, quæ est circa magnos honores, et quædam alia virtus innominata, quæ est circa mediocres honores. Honor namque virtuti debetur. Secundum est timor et audacia, quæ sunt respectu mali difficilis imminentis. In his autem passionibus dirigimur, ut secundum nostrarum virium quantitatem talia aggrediamur aut fugiamus: quod ad fortitudinis spectat virtutem. Tertium est ira, quæ oritur ex læsione præcedente, in qua dirigimur, ut homo non insurgat ad vindictam ultra quantitatem offensæ et ordinem juris: quod facit mansuetudo. Sed quod homo in omnibus his accipiat pro mensura virtutem et opem Dei, ita ut ad ardua virtutum opera se extendat ad quæ scit se suis viribus non sufficere, nec pericula suam virtutem excedentia vereatur, divino innitens auxilio, pro illatis quoque injuriis non solum vindictam non appetat, sed in adversis glorietur, in remuneratorem intendens: supra humanum est modum, et per fortitudinis agitur donum. — Insuper, in passionibus concupiscibilis, quæ sunt concupiscentia, amor, delectatio, secundum humanum modum ad bonum dirigimur rationis, ut tantum ad temporalia afficiamur, quantum egemus: quod fit per temperantiam, quæ est circa delectationes concupiscentiasque majores, atque per alias virtutes ei annexas. Sed quod homo ex reverentia majestatis divinæ omnia hæc arbitretur ut stercora, supra modum humanum est:9 quod per donum timoris peragitur, juxta illud in Psalmo: Confige timore tuo carnes meas.10

Denique, quidam accipiunt numerum donorum penes pronitates ad peccatum, eo quod donum est ad auferendum defectum potentiæ in qua est virtus. Unde affirmant, quod contra pronitatem ad superbiam, est timor ad humilitatem inclinans; contra pronitatem invidiæ, quæ proximo compati nescit, est pietas; contra avaritiam scientia, cujus est inter homines bene conversari, reddendo unicuique quod suum est, quod avaritiæ adversatur; contra acediam fortitudo; contra iram præcipitanter agentem, consilium; contra gulam, quæ sensum hebetat, intellectus; contra luxuriam sapientia, quia gustato spiritu desipit omnis caro. — Hæc Thomas in Scripto, de numero et sufficientia septem donorum. Ponit quoque et alias sufficientias et distinctiones eorum, quæ ex Bonaventura inductæ sunt.

Præterea de hoc, an beatitudines sint habitus distincti a donis, in eodem loquitur Scripto: Quidam dicunt, beatitudines esse habitus donis perfectiores, quemadmodum dona virtutibus. Unde dicunt, quod virtutes perficiunt ad actus primos, dona ad actus secundos, beatitudines ad tertios actus. Sed non de facili potest differentia assignari inter actus beatitudinum et donorum, quæ sufficiat ad differentiam realem habituum : quod patet ex differentia quam assignant, quæ non est nisi secundum intensionem et remissionem, quæ non sufficit ad diversificationem habituum.

Ideo aliter est dicendum, quod scilicet beatitudines non sunt habitus a donis virtutibusque distincti, sed actus virtutum cum adjunctione donorum, vel potius actus donorum ipsorum. Quod consonat dictis Sanctorum, qui beatitudines vocant virtutes, eo modo loquendi quo actus virtutis dicitur virtus. Consonat quoque verbis Christi, qui inter beatitudines quædam connumerat quæ manifeste ad virtutes donaque pertinent.11 Videtur quoque hoc esse de mente Magistri, qui de beatitudinibus specialem non facit tractatum, sed de virtutibus et de donis. Consonat item dictis philosophorum, qui beatitudinem dicunt esse operationem secundum virtutem perfectam. Perfectio autem virtutis tripliciter sumitur. Primo, secundum speciem virtutis : sicut prudentia quæ dirigit ceteras virtutes morales, est ipsis perfectior; sapientia quoque ceteris virtutibus intellectualibus, quarum est directiva. Propter quod Philosophus felicitatem civilem dicit actum prudentiæ, felicitatem vero contemplativam, sapientiæ actionem. Secundo, quantum ad statum perfectionis, ad quam perfectionem pervenit virtus per augmentum : quæ etiam perfectio ad felicitatem requiritur, ut primo dicitur Ethicorum, quoniam sicut una dies non facit ver, ita nec actio una beatum. Tertio, quantum ad modum : sicque dona dicuntur perfectæ virtutes; similiter virtutes quibus dona junguntur, secundum quod unus habitus ex alterius additione juvatur. Sicque beatitudines de quibus loquitur Christus apud Matthæum, sunt actus virtutis perfectæ.

Quumque dona habeant duplices actus, sicut patebit, quosdam pertinentes ad vitam, et quosdam pertinentes ad patriam; ideo in singulis beatitudinibus duo ponuntur : unum pertinens ad statum viæ, aliud autem ad statum patriæ. Differt tamen in his quæ pertinent ad vitam activam, et quæ ad contemplativam : quia contemplativa hic incipit, et in futuro completur. Donum autem intellectus est spiritualia apprehendere, ad quod pertingit in patria, imo ad divinæ essentiæ visionem.12 Unde in sexta beatitudine, quæ ad donum pertinet intellectus, ponitur quantum ad statum patriæ : Quoniam ipsi Deum videbunt. Sed

B (quam munditiam donum intellectus non facit, sed præsupponit), sed etiam a phantasmatibus atque erroribus et spiritualibus formis, a quibus omnibus divinus Dionysius libro de Mystica theologia docet recedere tendentem in Dei contemplationem.13 — Donum etiam sapientiæ (cujus est spiritualia quæ intellectus apprehendit, judicare, ordinare seu approbare) certe et infallibiliter de omnibus judicabit et ordinabit in patria. Unde in septima beatitudine, quæ ad sapientiam reducitur, dicitur :

C Quoniam filii Dei vocabuntur.14 In statu autem viæ potius operatur removendo impedimenta ordinationis prætactæ : idcirco in septima beatitudine pacificatio ponitur. — Finis demum vitæ activæ est operatio, non contemplatio : ideo actus consilii et scientiæ, quæ dirigunt in vita activa, non computantur inter beatitudines.

Porro ad donum timoris pertinet cuncta terrena despicere ex reverentia majestatis divinæ. Quorum quædam sunt extrinseca, ut divitiæ et honores, et horum contemptus ad primam beatitudinem, quæ est pauperas spiritus, pertinet : quæ secundum Glossam, duas continet partes, videlicet rerum abdicationem et superbiæ contritionem. In patria enim non erunt actus timoris circa temporalia bona, sed circa id quod est ratio contemnendi ea : quod est honor et opulentia regni cœlestis, quod beatitudini huic promittitur. Alia sunt magis intrinseca, sicut deliciæ, quarum contemptus pertinet ad tertiam beatitudinem, qua dicitur : Beati qui lugent.15 Cui promittitur consolatio sempiterna, cujus intuitu temporalis et carnalis voluptas despicitur. Quumque difficiliora magis indigeant rationis directione, ideo tertia beatitudo attribuitur dono dirigenti, puta scientiæ; prima autem dono exsequenti, id est timori. Difficilius namque abnegantur intrinseca quam extrinseca bona.

Ad donum demum fortitudinis pertinet, omnia difficilia sustinere cum gaudio. Difficultas quoque est duplex. Una in operationum labore, quæ spectat ad beatitudinem quartam, qua fertur:16 Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, id est, qui laboriosa et difficilia quæque in prosecutione operum justitiæ sustinent. Cui promittitur præmium saturitas nunquam deficiens. Alia difficultas est in passionibus illatis sustinendis, cujus sustinentia ad octavam beatitudinem pertinet istam:17 Beati qui persecutionem patiuntur, etc. Verum quum ista beatitudo sit declarativa omnium præcedentium, non promittitur ei præmium speciale, sed ad primam reditur, quum dicitur: Quoniam ipsorum est regnum cœlorum. Per quod ostenditur, quod omnium præcedentium beatitudinum præmia ei debentur: unde nec speciali attribuitur dono.

Ad donum vero pietatis spectat, perficere in his quæ ad alterum sunt. Ad alterum autem habet se homo dupliciter. Primo, ut molestias ei non inferat, quamvis ipse intulerit prius: quod ad secundam beatitudinem pertinet, qua dicitur: Beati mites. Secundo, bona ei impendendo:18 quod ad quintam beatitudinem pertinet, qua enuntiatur: Beati misericordes.19 Quumque difficilius sit benefacere quam non nocere, ideo secunda beatitudo attribuitur dono exsequenti, utpote pietati; quinta autem beatitudo dono dirigenti, puta consilio, quod ad alterum est, sicut et pietas. Scientia autem non dicit ordinem ad alterum, sicut nec timor.

Ordo vero beatitudinum harum accipitur secundum quod homo ab exterioribus ad interiora magis progreditur. Nam maxime extrinseca, sunt bona temporalia exteriora, deinde proximus, post hoc passiones innatæ, postea operationes exteriores, in quibus est labor; post hæc compassio interior, deinceps apprehensio, post quam est ordinatio; passio autem illata ponitur ultimo, quasi aliorum manifestativa. — Hæc Thomas in Scripto.

Insuper in prima secundæ, quæstione sexagesima nona, de distinctione beatitudinum a donis atque virtutibus loquens: Beatitudo, inquit, est ultimus finis vitæ humanæ. Quæ jam habetur per spem, in quantum aliquis bene movetur ac recte tendit ad felicitatem per operationem virtutum, et præsertim donorum, quæ ad supernaturalem finem perducunt. Ideo beatitudines a donis et virtutibus differunt, non ut habitus, sed ut actus a virtute et donis procedentes.

Præterea si quæratur, an præmia beatitudinum ad præsentem pertineant vitam; dicendum, quod spes felicitatis futuræ dupliciter potest nobis inesse. Primo, per modum dispositionis ad eam, quæ est medium ad eam præparans. Secundo, per quamdam inchoationem seu degustationem, sicut in viris perfectis ac sanctis. Ea igitur quæ in beatitudinibus per modum meriti collocantur, sunt præparationes ad beatitudinem inchoatam vel perfectam; quæ vero ponuntur in eis ut præmia, possunt esse beatitudo perfecta, sicque pertinent ad vitam futuram; vel inchoatio perfectæ beatitudinis, et sic ad præsentem pertinent vitam.

De fructibus quoque quæri potest, an sint actus, et utrum a beatitudinibus differant. Ad quorum primum dicendum, quod nomen fructus a corporalibus ad spiritualia est translatum. Quemadmodum enim in corporalibus fructus nominatur quod ex planta seu arbore nascitur, et cum suavitate percipitur, ita quod comparatur ad duo, puta ad id ex quo oritur ac procedit, atque ad illum a quo gustatur; sic in spiritualibus fructus est quod ab homine producitur, et delectabiliter possidetur. Sicque operatio quam facit homo, et quæ ei conveniens est, dicitur fructus. Et si art. 1.202122 operatio illa sit ab homine secundum virtutem humanam, dicitur fructus hominis; si autem sit per virtutem gratiæ Spiritus Sancti, dicitur fructus Spiritus, quasi divini seminis germen. Itaque fructus habet rationem finis et ultimi. Unus autem finis ordinari potest ad alium finem superiorem. Ergo unius fructus potest esse alius fructus, ex ipso sequens et nascens. Et enim opera nostra, prout sunt effectus Spiritus Sancti in nobis, vocantur fructus; sed prout referuntur ad vitam æternam, habent rationem florum, juxta illud Ecclesiastici: Flores mei fructus honoris et honestatis. — Ad secundum dicendum, quod beatitudo ad rationem fructus prætactam aliquid addit, videlicet, quod sit quid perfectum atque excellens.23 Propter quod omnes beatitudines possunt dici fructus, non econtrario. Nam singula opera virtutum sunt fructus, beatitudines vero sunt opera excellentium virtutum, quoniam beatitudines propter eminentiam suam donis magis quam virtutibus adscribuntur. — Hæc Thomas in Summa.

Porro in Scripto testatur: Delectationes in bonis operibus sunt quidam fructus operum bonorum. Sicque fructus dupliciter sumitur, utpote, pro actu virtuoso delectabili, et pro ipsa delectatione.

Concordat Petrus, qui tamen videtur sentire quod beatitudines sint habitus. Aliam nihilo minus opinionem refert, nec reprobat. Idem Richardus, qui tenet beatitudines esse actus, non habitus.

Porro Albertus non solum beatitudines, sed etiam fructus, dicit habitus esse: Virtutes, inquiens, perficiunt ad actus primos, qui scilicet sunt de necessitate salutis; dona ad actus secundos, id est ad opera supererogationis; beatitudines ad actus tertios, puta ad actus perfectionis; fructus vero in finem, secundum quod contingit per opera perfecta fini conjungi. Et qualiter hoc fit, accipiatur ex parte rationis, quæ imperfecte perficitur virtute fidei ad primæ veritatis consensum, quam non videt nisi in speculo atque ænigmate: quæ clarius cernitur in lumine illustrationis per gratiæ inspirationem, et sapitur per experimentum sui in ratione. Item contingit visum in ea defigere altius cum certitudine maxima, et ita est actus beatitudinis perfectæ munditiæ, de qua fertur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Contingit et refici in gustu certitudinis tantæ, et ita est habitus qui dicitur fructus, quem Apostolus ad Galatas nominat fidem.24 Unde et Glossa ibidem testatur, quod fides nominatur ibi de invisibilibus certitudo;25 et debet addi, per experimentum spiritus, quoniam aliter verum non esset quod asserit ibi Ambrosius, quod delectat suos possessores spiritus consolatione et sancta delectatione: ideo fructus spiritus appellantur. Sicque dona sunt secundæ perfectiones animæ, et præsupponunt virtutes secundum naturam, quamvis pariter infundantur. Denique, secundum istam positionem, quædam est perfectio animæ ad actum qui est circa difficile; et quædam est perfectio animæ ad statum boni, et actus qui sunt optimi status. Si perficiatur

Cus primo modo ad actum, hoc contingit dupliciter, puta: ad actum primum, qui primus oritur ex habitu bono, sicque perficit virtus; et item ad actum altiorem sive secundum, et ita perficit donum. Si autem sit perfectio secundum statum, quum status non sit in uno bono vel duobus, sed in omnibus quæ possunt haberi secundum perfectionem quæ est in statu; tunc est perfectio per beatitudines infusas. Fructus vero accedit ex parte conjunctionis cum fine. Differunt ergo virtus et donum: quemadmodum (verbi gratia) pietas ut est virtus, subvenit proximo ut propinquo aut simili sibi in specie; pietas vero ut donum, proximo condolet et succurrit propter gratiæ et Patris cœlestis conformitatem. Hæc Albertus. — Qui etiam quærit, cur Christus potius dicatur repletus spiritu timoris Dei, quam aliis donis. Et respondet, quod hoc dictum est ad nostram instructionem, ut Christi exemplo conemur indesinenter timorati consistere.

Insuper quærit Richardus, an dona necessaria sint ad salutem. Videtur quod non, quia dantur ad opera supererogationis. Oppositum tamen apparet, quoniam reddunt nos bene mobiles ac dirigibiles a Spiritu Sancto, cujus directione et excitatione incessanter indigemus. Et respondet, quod de hoc sunt duæ opiniones. Una, quod non, quoniam dona conferuntur ad expeditionem virtutum et ad actus supererogationis, atque ut prompte moveamur a Spiritu Sancto ad meliora et viciniora saluti.26 Caritas quoque cum ceteris virtutibus videtur ad salutem sufficere. Alii opinantur contrarium, præsertim quum in libro Sap. vii, 28. Sapientiæ scriptum sit : Neminem diligit Deus nisi eum qui cum sapientia inhabitat; in Ecclesiastico quoque :27 Qui sine timore est, justificari non potest.

Quæritur etiam hic, an virtutes sint donis priores. Quocirca sciendum, quod de facto (quidquid sit de possibilitate) communiter ita tenetur, quod septem dona Spiritus Sancti de quibus hic agitur, sunt inseparabiliter caritati conjuncta, nec queunt esse informia : ideo simul cum caritate oriuntur et persistunt ac occidunt. Nihilo minus virtutes theologicæ, sicut præhabitum est, digniores sunt donis ;28 ceteris autem virtutibus proprie sumptis dona sunt digniora. Loquendo ergo de prioritate dignitatis et naturæ, virtutes theologicæ donis priores censentur, dona vero virtutibus reliquis. Quantum vero ad durationem, sunt simul, et quantum ad esse formatum.

Iterum quæritur, an dona sint beatitudinibus digniora atque priora. Ad quod secundum diversos diversimode respondetur. Nempe qui dicunt beatitudines habitus esse, fatentur quod coævæ sint donis; qui vero imaginantur, quod sunt solum actus virtutum sive donorum, dicere habent, quod dona possunt esse priora beatitudinibus duratione, ut patet in infantulis baptizatis. Rursus, quum actus dicatur præstantior habitu cujus est actus, consequens est, quod beatitudo quæ est actus doni, sit dignior dono ex quo formaliter oritur; similiter beatitudo quæ est actus theologicæ virtutis. Ceterarum vero virtutum actus possunt esse indigniores donis. Verumtamen, quum inter dona sit ordo et gradus dignitatis, non videtur certum quod unumquodque donum sit dignius actu uniuscujusque virtutis moralis, quum et latria sit virtus moralis cujus actus sunt oratio Dei, laudatio, celebratio, votum, devotio : qui actus circa Deum versantur, quamvis non sicut circa immediatum propriumque objectum; aliqua autem dona versantur circa creata, ut scientia, pietas, fortitudo. tum propriumque objectum; aliqua autem dona versantur circa creata, ut scientia, pietas, fortitudo.

Præterea quæritur, an dona manent in patria. Ad quod est quasi eadem responsio cum ea quæ data est supra ad istud, an virtutes cardinales in patria maneant :29 imo quum dona dicantur virtutibus illis eminentiora, dicendum, quod maneant quantum ad actus qui beatitudini patriæ non repugnant nec derogant; quantum ad alios actus, non manent, ut infra magis patebit.

C — Hæc Richardus.

Amplius quæritur, qualiter septem dona coaptentur septem petitionibus quæ in Oratione dominica continentur, quibus B. Augustinus ea adaptat.

Ad quod Thomas respondet : Reductio petitionum ad dona non sic est intelligenda, quod petitionibus illis non petantur nisi hæc dona, sed quia per quamlibet petitur aliquid quod ad aliquod illorum spectat donorum. Quæ reductio attendi potest dupliciter. Primo in generali, ut scilicet quidquid ad dona pertinet, etiam ad petitiones pertineat, et econtra. Sicque fit eorum reductio non solum per appropriationem, sed etiam per proprietatem : quoniam sicut dona sufficienter perficiunt in omnibus quæ sunt vitæ activæ et contemplativæ, sive in præsenti sive in futuro, ita in omnibus per petitiones divinum auxilium imploratur. Secundo in speciali, et ita non potest per proprietatem fieri singulorum donorum reductio ad singulas petitiones, dupliciter. Primo in generali, ut scilicet

Cf. p. 552 A et s. quoniam ea quæ in singulis petitionibus postulantur, possunt pertinere ad unum donum, et econtrario; sed per appropriationem, in quantum singulæ petitiones habent similitudinem quamdam cum singulis donis, quemadmodum de beatitudinibus dictum est. Est quippe alia ratio distinguendi dona et petitiones. Quum enim dona sint habitus ordinati ad operandum, oportet quod distinguantur secundum objecta: quibus diversificatis, oportet actus secundum speciem diversificari. Sed petere oportet omnia quibus egemus, quæ non nisi a Deo habere valemus. Unum autem donum ad sui operationem indiget auxiliis pluribus; idem quoque auxilium valet ad multorum actus donorum. Indigemus demum divino auxilio tam in actibus vitæ contemplativæ, quam in operibus vitæ activæ.

In actibus contemplativæ duplici indigemus auxilio. Unum est, ut ipsorum contemplabilium dignitas et majestas nobis patescant: alias contemplatione et administratione quæ contemplantem allicit, digna non viderentur. Hoc autem auxilium petitur prima postulatione, qua dicitur: Sanctificetur nomen tuum.30 In qua petitur ut nomen Dei, quod in se semper sanctum est, etiam apud homines sanctum habeatur, id est, non contemnatur, sed debite veneretur, ut Augustinus dicit ad Probam. Et hoc est quod in Ecclesiastico oratur: Sicut in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, ita in conspectu nostro magnificaberis in eis.31 Quumque ex hoc quod homo hujus excellentiæ particeps est, habeat ordinare et judicare, quod est sapientiæ: idcirco petitio ista ad sapientiæ donum reducitur, atque ad septimam beatitudinem, quæ est, Beati pacifici.32 — Aliud auxilium est, ut in contemplatione horum magnalium nostram beatitudinem esse noscamus, quatenus horum considerationi amplius insistamus. Hoc auxilium petitur per secundam petitionem hanc, Adveniat regnum tuum, id est, manifestetur hominibus, ut scilicet in nobis veniat, et in ipso regnare mereamur, ut Augustinus ad Probam exponit. Hoc est quod oramus in Psalmo: Ostende faciem tuam, et salvi erimus.33 Ideo ista petitio reducitur ad beatitudinem sextam, videlicet, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt;34 atque ad donum intellectus.

In operibus quoque vitæ activæ indigemus auxilio duplici. Primum est, ut bona nobis conferantur quibus ad bene operandum juvemur. Secundum est, ut mala impedientia removeantur. Bonum vero necessarium ad vitam activam, est duplex: unum, quod directe ordinat ad opus virtutis, ut bonum honestum, quod petitur tertia ista petitione, Fiat voluntas tua. In Ibid. vi, 10. qua, secundum Augustinum, petimus gratiam obediendi Deo in omnibus, quatenus sic a nobis fiat voluntas Dei in terra, id est, ejus præcepta impleantur, sicut ab angelis fit in cœlis. Hoc est quod oramus in Psalmo, Gressus meos dirige secundum eloquium tuum.35 Hæc petitio reducitur ad beatitudinem quintam, videlicet, Beati misericordes, etc., quoniam misericordiam Deus potissime præcipit nobis:36 et per consequens ad donum consilii. Aliud est ad virtutem organice serviens, sicut temporalia subsidia quibus homo ad bene operandum juvatur. Quod pertinet ad quartam petitionem, qua dicimus, Panem nostrum quotidianum, etc.;37 ubi vitæ sufficientiam postulamus, nomine panis totum significantes, vel Eucharistiæ sacramentum. Hoc est quod in Proverbiis petitur: Divitias et paupertatem ne dederis mihi, sed tantum victui meo tribue necessaria.38 Quæ petitio ad beatitudinem reducitur quartam, Beati qui esuriunt et sitiunt, etc.39 Quia vero hujusmodi subsidia vitæ, sunt quæ nos in laboribus hujus vitæ sustantant, reducitur et ad fortitudinis donum.

Porro impediens operationem vitæ activæ est triplex. Primum est culpa præterita actu, manens reatu seu inquinatione aut macula. Et contra hoc malum petitur auxilium quinta ista petitione, Dimitte nobis debita nostra; ubi secundum Augusti- Ibid. vi, 12. num, admonemur quid petamus et quid faciamus, quatenus accipere mereamur.

Ps. vii, 5. Hoc petiit qui dixit, Si reddidi retribuentibus mihi mala. Hæc reducitur ad tertiam beatitudinem, quæ est de luctu, quia per luctum dimittuntur peccata: et per consequens ad donum scientiæ, quod circa actus humanos versatur, et circa bona creata, ne in illis finis ultimus statuatur. Secundum est malum futurum, quia timemus inclinantia ad peccatum. Contra quod petimus in sexta petitione auxilium, Et ne

Matth. vi, 13. et ne nos inducas, etc.; in qua, secundum Augustinum, oramus ne destituti divino auxilio, consentiamus alicui tentationi decepti, vel cedamus afflicti. Ad quod pertinet

Eccli. xxiii, 6. illud Ecclesiastici, Aufer a me ventris

Matth. v, 4. concupiscentias. Et hoc reducitur ad beatitudinem secundam, qua dicitur, Beati mites: quia præcipuæ tentationes ad malum, sunt molestiæ quæ a proximis inferuntur, quibus provocamur ad vindicandum, quod per mansuetudinem superamus: idcirco istud ad donum pertinet pietatis.

Tertium est malum præsens, quodcumque sit illud. Contra quod postulatur auxilium

Ibid. vi, 13. septima hac petitione, Sed libera nos a

Ps. LVIII, 2. malo. Quod petivit qui ait: Erue me de inimicis meis. Hæcque reducitur ad beatitudinem primam, quæ est paupertas spiritus, quoniam ejus est in tribulatione auxilium petere: et per consequens ad donum timoris. Possunt quoque tres ultimæ petitiones aliter, secundum Augustinum, distingui, ut per primam earum petatur auxilium contra malum culpæ, per secundam contra inclinantia ad culpam, per tertiam contra malum pœnæ. — Hæc Thomas in Scripto.

Footnotes

  1. Ephes. v, 29. ↩

  2. Philipp. I, 23. ↩

  3. Joann. XII, 25. ↩

  4. Matth. v, 10. ↩

  5. Galat. v, 22, 23. ↩

  6. Philipp. II, 15. ↩

  7. Ps. cxviii, 120. ↩

  8. Sap. VII, 11. ↩

  9. Philipp. III, 8. ↩

  10. Ps. cxviii, 120. ↩

  11. Matth. v, 3-11. ↩

  12. Matth. v, 8. ↩

  13. cap. 1. ↩

  14. Matth. v, 9. ↩

  15. Ibid. 5. ↩

  16. Matth. v, 6. ↩

  17. Ibid. 10. ↩

  18. Ibid. 4. ↩

  19. Ibid. 7. ↩

  20. art. 2. ↩

  21. q. lxx. ↩

  22. art. 1. ↩

  23. Eccl. xxiv, 23. art. 2. ↩

  24. Matth. v, 8. ↩

  25. Galat. v, 23. ↩

  26. Hebr. vi, 9. ↩

  27. Eccl. i, 28. ↩

  28. Cf. p. 543 C. ↩

  29. Cf. p. 522 D'. ↩

  30. Matth. vi, 9. ↩

  31. Eccli. xxxvi, 4. ↩

  32. Matth. v, 9. ↩

  33. Ps. LXXIX, 8. ↩

  34. Matth. v, 8. ↩

  35. Ps. CXVIII, 133. ↩

  36. Matth. v, 7. ↩

  37. Matth. vi, 11. ↩

  38. Prov. XXX, 8. ↩

  39. Matth. v, 6. ↩

Chapter 179 of 201