Distinctio 34
A. De septem donis Spiritus Sancti.
NUNC de septem donis Spiritus Sancti agendum est : ubi prius considerandum est, an hæc dona virtutes sint; secundo, an in futuro desitura sint, vel omnia vel horum aliqua; deinde, an in Christo fuerint cuncta hæc dona. Hæc dona virtutes esse, nec in futuro desitura, Ambrosius ostendit, ea septem fore virtutes dicens, et in angelis abundantissime esse, sic :1 Civitas Dei, illa Jerusalem cœlestis, non meatu alicujus fluvii terrestris abluitur; sed ex fonte vitæ procedens Spiritus Sanctus, cujus nos brevi satiamur haustu, in illis cœlestibus spiritibus redundantius videtur effluere, pleno septem virtutum spiritualium fervens meatu. Si enim fluvius riparum crepidinibus editis superfusus exundat, quanto magis Spiritus Sanctus omnem supereminens creaturam, quum nostræ mentis arva tanquam inferiora perstringat, cœlestem illam angelorum naturam effusiore quadam sanctificationum ubertate lætificat? Deinde sanctificationem exponens, subdit : His autem sanctificationibus significatur plenitudo septem spiritualium virtutum, quas enumerat Isaias, dicens : Spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis ;2 et replebit eum spiritus timoris Domini. Unum est ergo flumen Spiritus Sancti, sed multi spiritualium donorum meatus. Quamvis ergo multi dicantur spiritus, ut spiritus sapientiæ et intellectus, etc. ; unus tamen est Dei Spiritus, suæ libertatis arbiter, omnia pro auctoritate voluntatis dividens singulis. — Hic expresse traditum est, septem dona et virtutes esse sanctificationesque fidelium mentium, et in futuro non desitura, quum sint et in angelis.3
Ambr. de Spiritu S. lib. I, n. 159.
B. Quod in Christo fuerunt illa septem dona.
In Christo etiam hæc eadem fuisse Isaias ostendit, dicens : Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis ;4 et replebit eum spiritus timoris Domini.
C. Quod videtur obviare præmissis.
His autem videtur obviare quod Beda de timore Domini dicit super Parabolas, scilicet quod omnis timor in futuro cessabit. Ait enim sic super illum locum, Timor Domini principium sapientiæ :5 Duo sunt timores Domini : servilis, qui principium sapientiæ est ; et amicalis, qui perfectionem sapientiæ comitatur. Servilis principium sapientiæ est, quia qui post errata sapere incipit, primo timore corripitur divino, ne puniatur ;6 sed hunc perfecta caritas foras mittit. Succedit huic timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi, quem non excludit caritas, sed auget ;7 quo timet filius ne vel in modico oculos amantissimi patris offendat. Uterque in futuro cessabit, caritas vero nunquam excidet.8 Augustinus vero super illum locum Psalmi, Adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo, timorem Dei desiturum dicit, sic :9 Timor Domini est magnum præsidium proficientibus ad salutem, sed persistentibus foras mittitur. Non enim timent jam amicum, quum scilicet ad id quod repromissum est perducti fuerint. Ex his auctoritatibus significatur, quod timor non erit in futuro. Si autem timor non erit in futuro, ergo nec septem dona erunt, nec modo sunt in angelis sive in animabus sanctis. — Ad quod dicimus, auctoritatum præmissarum quæ videtur repugnantiam dirimentes, quod septem illa dona et in angelis modo sunt, et in animabus sanctis feliciter viventibus, et in nobis erunt in futuro ; sed non habebunt omnia hos usus sive hæc officia quæ nunc habent. Ut verbi gratia, timor filialis modo facit timere ne offendamus quem diligimus et ne separemur ab eo ; facit etiam nos revereri eumdem ; in futuro vero faciet nos revereri, quando non timebimus separari vel offendere. Non ergo metus separationis vel
Hugo, Summa Sent. tract. III, c. 17.
Beda, sup. Parabol. Salom. lib. I, c. 1.
Aug. in ps. 5, n. 9. omnino offensionis nunc est in angelis vel in animabus sanctis, nec in nobis erit in futuro, sed reverentia, quæ est mixta cum subjectione dilectio; quæ etiam in Christo fuit, sicut Apostolus dicit in epistola ad Hebræos, loquens de Christo: Qui exauditus est pro sua reverentia. Quidam tamen secundum effectum timorem in Christo et in angelis tantum esse contendunt. Hebr. v, 7.
D. Plena timorum distinctio.
Et quia de timore tractandi nobis occurrit locus, sciendum est quatuor esse timores, scilicet mundanum sive humanum, servilem, initialem, castum vel filialem sive amicalem. Humanus timor est, ut ait Cassiodorus, quando timemus pati pericula carnis, vel perdere bona mundi, propter quod delinquimus. Hic timor malus est, qui in primo gradu cum mundo deseritur, quem Dominus prohibet in Evangelio, dicens: Nolite timere eos qui occidunt corpus, etc. Timor autem servilis est, ut ait Augustinus, quum per timorem gehennæ continet se homo a peccato: quo præsentiam judicis et pœnas metuit, et timore facit quidquid boni facit, non timore amittendi æternum bonum, quod non amat, sed timore patiendi malum, quod formidat. Non timet ne perdat amplexus pulcherrimi Sponsi; sed timet ne mittatur in gehennam. Bonus est iste timor et utilis, licet insufficiens, per quem fit paulatim consuetudo justitiæ; et succedit initialis timor, quando incipit quod durum erat amari, et sic incipit excludi servilis timor a caritate; et succedit deinde timor castus sive amicalis, quo timemus ne Sponsus tardet, ne discedat, ne offendamus, ne eo careamus. Timor iste de amore venit. Ille quidem servilis est utilis, sed non permanens in æternum, ut iste. Timor divinus comes est per omnes gradus. Hugo, Summa Sent. tract. III, c. 17. Cassiod. in ps. 127, prolog. Matth. x, 28. Aug. in ps. 127, n. 7.
E. Collectio prædictorum.
Et attende, quod quatuor hic distinguuntur timores, quum supra Beda duos dixerit esse. Sed Beda humanum timorem prætermisit, et nomine servilis duos quos hic distinximus, complexus fuit, scilicet servilem et initialem; amicalem vero castum dicit. Augustinus quoque servilem et castum timorem aperte discernit, dum epistolæ ad Romanos illum locum exponit, Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei, ita dicens: Duo timores insinuantur hic: unus, qui est in perfecta caritate, scilicet timor castus; alter, qui non est in caritate, scilicet servilis, in quo quamvis Deo credatur, non tamen in Deum, et si bonum fiat, non tamen bene. Nemo enim invitus bene facit, etiam si bonum est quod facit. Rom. VIII, 15. Aug. in Johann. tract. 85, n. 3. Id. Confess. lib. 1, n. 19.
F. De casto et servili plenius agit, tangens interdum de initiali.
De his eisdem timoribus latius disputat Augustinus, dicens: Cœpit aliquis credere diem judicii? Si cœpit credere, cœpit et timere. Sed quia adhuc timet, nondum habet fiduciam in die judicii, nondum est in illo perfecta caritas. Si perfecta in illo esset caritas, non timeret. Perfecta enim caritas faceret perfectam justitiam, et non haberet unde timeret: imo haberet quare desideraret ut transeat iniquitas, et veniat regnum Dei. Ergo timor non est in caritate. Sed in qua caritate? Non in inchoata. In qua ergo? In perfecta. Perfecta, inquit, caritas foras mittit timorem. Ergo incipiat timor, quia initium sapientiæ timor Domini. Timor enim quasi locum præparat caritati.10 Quum autem cœperit caritas habitare, pellitur timor, qui ei præparavit locum. Quantum enim illa crescit, ille decrescit; et quantum illa fit interior, timor pellitur foras. Major caritas, minor timor; minor caritas, major timor. Si autem nullus est timor, non est quo intret caritas; sicut videmus per setam introduci linum, quando aliquid suitur: seta prius intrat, et nisi exeat, non succedit linum. Sic timor primo occupat mentem, non autem ibi remanet timor: quia ideo intravit, ut introduceret caritatem.
Aug. in Epist. ad Parthos, tract. 9, n. 4.
G. Quod videtur prædictis adversari.
Est autem alia sententia, quæ videtur huic esse contraria, si non habet pium intellectorem. Dicitur enim in Psalmo: Timor Domini castus permanet in sæculum sæculi.11 Æternum quemdam timorem nobis ostendit, sed castum. Quod si ostendit ille nobis æternum timorem, numquid contradicit illi ista epistola quæ dicit, Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem?12 Hoc enim dictum est per Joannem, illud dictum est per David. Sed nolite putare alium esse spiritum. Si enim unus flatus inflat duas tibias, non potest unus spiritus implere duo corda et agitare duas linguas? Si spiritu uno, id est uno flatu, impletæ duæ tibiæ consonant, impletæ duæ linguæ Spiritu Dei dissonare possunt? Imo est ibi quædam consonantia, est quædam concordia; sed auditorem desiderat studiosum, non otiosum. Ecce movit duas linguas Spiritus Dei, et audivimus ex una, Timor non est in caritate; audivimus ex alia, Timor Domini castus permanet in sæculum sæculi. Quid est hoc? Dissonant? Non. Excute aures, intende melodiam. Non sine causa hic addidit castus, illic non addidit: quia est timor aliquis qui dicitur castus, est alius timor qui non dicitur castus. Discernamus istos duos timores, et intelligamus consonantiam tibiarum. Quomodo discernimus? Attendat caritas vestra. Sunt homines qui propterea timent Deum ne mittantur in gehennam, ne forte ardeant cum diabolo in igne æterno. Ipse est timor qui introducit caritatem; sed sic venit, ut exeat. Si enim propter pœnas times Deum, nondum amas quem sic times: non bona desideras, sed mala caves. Sed ex eo quia mala caves, corrigis te, et incipis bona desiderare; quumque bona desiderare cœperis, erit in te timor castus. Quid est timor castus? Timere ne amittas ipsa bona, timere Deum ne recedat a te. Quum autem times Deum ne te deserat præsentia ejus, amplecteris eum, ipso frui desideras.
Aug. op. cit. n. 5.
H. Quomodo distent duo timores, per similitudinem duarum mulierum ostendit.
Non potes meliusPLANARE quid intersit inter istos duos timores, quam si ponas duas mulieres maritatas, quarum unam constituas volentem facere adulterium, sed timet ne damnetur a marito.13 Timet maritum, quia adhuc amat nequitiam. Huic non grata est, sed onerosa mariti præsentia; et si forte vivit nequiter, timet maritum, ne veniat. Tales sunt qui timent diem judicii. Fac alteram amare virum, debere illi castos amplexus, nulla se adulterina immunditia maculare velle: ista optat præsentiam viri. Illa timet, et ista timet. Jam ergo interrogentur, quare timeant. Illa dicet, Timeo virum, ne veniat; ista dicet, Timeo virum, ne discedat. Illa dicet, Timeo virum, ne damnet; ista dicet, Timeo virum, ne deserat. Pone hoc in animo, et invenies timorem quem foras mittit caritas, et alium timorem castum
Ibid. n. 4. permanentem in sæculum sæculi. Illum timorem perfecta caritas foras mittit, quia ille timor tormentum habet, torquetur conscientia peccatorum, nondum facta est justificatio. Est ibi quod titillet mentem, quod pungat, quod stimulet. Stimulat ille timor, sed intrat caritas, quæ sanat quod vulnerat timor. Timor castus facit securitatem in animo. Audivimus duas tibias, scilicet Joannem et David, consonantes. Illa
Ibid. n. 8. de timore Dei dicit quo timet anima ne damnetur; illa de timore quo timet anima ne deseratur. Ille est timor quem caritas excludit; ille est timor qui permanet in sæculum sæculi. — Ecce in his verbis prædictis aperte ostendit Augustinus, quis sit timor castus, et quis servilis, et qualiter differant. In quibus etiam initialem timorem significavit, qui nec ex toto est servilis, nec ex toto castus; sed tanquam medius aliquid de servili, et aliquid de casto timore habet. Facit enim servire partim timore pœnæ, partim amore justitiæ, per quem timemus puniri, et timemus offendere. Iste timor est in inchoata caritate, non in perfecta. Et quantum crescit caritas, tantum decrescit iste timor quantum ad metum pœnæ, id est quantum ad id quod facit timere pœnam, et quantum ad tormentum conscientiæ. Nam quanto magis diligimus, tanto minus timemus. Iste timor notatur in verbis illis Augustini ubi non negat timorem esse in caritate inchoata, sed perfecta: quod non posset dici de servili, quia ut ipse supra dixit, servilis timor non remanet veniente caritate; nec intrat caritas, nisi prius ille timor exeat; nec in illo timore aliquis credit in Deum, etsi credat Deo; nec bene facit, etiam si bonum est quod facit. Non est ergo timor ille in caritate etiam inchoata, quia omnis qui caritatem habet, licet non perfectam, et in Deum credit, et bona opera facit. Quare servilis non est timor ille, quem in caritate inchoata fore concessit, et quem crescente caritate decrescere dixit; sed ille est timor initialis, quem non negat esse in caritate, nisi perfecta sit.
I. Quod timor servilis et initialis dicitur initium sapientiæ, sed differenter.
Sciendum tamen est, quod uterque timor, scilicet servilis et initialis, in Scripturæ diversis locis dicitur initium sapientiæ: et ita fore comperies, si diligenter annotaveris loca Scripturæ in quibus de timore Domini fit mentio.14 Ex alia tamen ratione et causa diversa dicitur servilis timor initium sapientiæ, et ex alia initialis.1516 Servilis enim ideo dicitur initium sapientiæ, quia præparat locum sapientiæ, et ducit ad sapientiam; sed tamen non remanet cum ea, imo foras exit. Initialis vero dicitur initium sapientiæ, quia est in inchoata sapientia: quem quum quis habere incipit, sapientiam et caritatem habere incipit. Inde etiam est, quod uterque timor dicitur initialis: quod invenire poteris per diversa Scripturæ loca. Uterque etiam timor interdum dicitur servilis, quia et ipse initialis, qui est in caritate inchoata, aliquid habet de servili, scilicet angorem pœnæ, sicut et aliquid habet de casto, scilicet quod timet offendere ac separari.
K. De hoc quod Augustinus dicit, castum timorem esse æternum.
Illud quoque diligenter est notandum, quod in superioribus Augustinus dicit, Cf. p. 535 G. castum timorem esse æternum: per quod confirmatur præmissa sententia, scilicet quod spiritus timoris erit in futuro, sicut et alia dona Spiritus Sancti. Sed non habebit omnem illum usum quem modo habet: faciet enim tunc nos revereri Deum, non timere separari vel carere. Fuit ergo et in Christo timor ille, sed juxta usum illum quem habebit in futuro in Sanctis. Non enim timuit Christus separari vel offendere Deum, sed eum præ omnibus reveritus est.
L. An timor pœnæ qui fuit in Christo, fuerit servilis, vel initialis, vel alius.
Quum autem fuerit in Christo timor pœnæ, quæritur, an iste timor fuerit mundanus, vel servilis, vel initialis. Ad quod dicimus, nullum eorum fuisse in Christo: quia timor mundanus malus est, ut supra dictum est, et in primo gradu cum mundo deseritur;17 servilis vero vel initialis in perfecta caritate non est. Nullus ergo timorum istorum fuit in Christo. Quis ergo fuit timor iste quo pœnam timuit? Potest timor ille dici naturalis vel humanus, qui omnibus hominibus inest, quo horretur mors ac formidatur pœna. Et dicitur timor iste naturalis: non quia accesserit homini ex natura secundum quod prius fuit instituta, quia non fuit iste timor concreatus homini, nec de bonis naturalibus; sed quia ex corrupta natura per peccatum omnibus advenit, cui corruptio inolevit tanquam esset naturalis. Et est iste timor effectus peccati, ut prædictum est.
SUMMA
DISTINCTIONIS TRICESIMÆ QUARTÆ
COMPLETO tractatu de virtutibus, hic agit Magister de donis. Et primo inquirit, an dona sint idem quod virtutes; secundo, an perseverent in patria; tertio, an fuerint in Christo. Deinde objicit contra prædicta et solvit, concordando ea quæ ab invicem discordare videntur. Consequenter declarat quadruplicem esse timorem, et de casto ac servili timore prosequitur, inter quos clare distinguit per similitudinem fidelis uxoris atque adulteræ. Quocirca ostendit, quomodo timor servilis et timor initialis diversimode dicantur initium sapientiæ. Ultimo quærit, an timor qui fuit in Christo, exstitit servilis vel initialis. Et respondet, quod neutrum istorum dicendum sit, sed quod fuit timor naturalis.
Footnotes
-
Ambr. de Spiritu S. lib. 1, n. 158. ↩
-
Is. XI, 2, 3. ↩
-
I Cor. XII, 11. ↩
-
Is. XI, 1-3. ↩
-
Prov. I, 7. ↩
-
I Joann. IV, 18. ↩
-
Ps. XVIII, 10. ↩
-
I Cor. XIII, 8. ↩
-
Ps. V, 8. ↩
-
Ps. cx, 10. ↩
-
Ps. xviii, 10. ↩
-
1 Joann. IV, 18. ↩
-
Aug. in Epist. ad Parthos, tract. 9, n. 6. ↩
-
Ps. cx, 10; ↩
-
Eccli. 1, 16. ↩
-
Prov. 1, 7; ↩
-
Cf. p. 534 D. ↩
Chapter 177 of 201