Skip to the text

Quæstio 3

A Mplius quæritur, Utrum solus timor filialis sit donum; et de speciebus timoris, atque de bonitate et ordine eorumdem.

Videtur quod non solus timor filialis sit donum, quoniam timor filialis et timor initialis realiter idem sunt, sicut patebit: ergo si unus est donum, etiam alter. — Secundo, timor ponitur ultimum donum, et dicitur infimum esse donorum, quod non filiali timori convenit, de quo in Ecclesiastico tam præclara dicuntur, ut hæc: Timor Domini super omnia se superponit;1 et rursus, Timor Domini corona justitiæ;2 itemque, Nihil melius quam timere Deum. De quo et Salomon protestatur:3 Timor Domini, fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.4 — Tertio, omnes qui habent caritatem, habent donum timoris secundum aliquem gradum, sicut et cetera dona: quorum tamen quamplures timorem non habent filialem, castum et sanctum, sed soli perfecti.

De his scribit Antisiodorensis in Summa sua, tertio libro: Sex sunt timores, videlicet naturalis, mundanus, humanus, servilis, initialis ac filialis. Timor naturalis est, quo quis mortem et læsiones veretur.

Iste timor non est vitiosus, quia non est ex libero arbitrio. Timor humanus est, quo quis timet propriæ pelli ex rationis deliberatione: qui timor potest esse peccatum mortale, et etiam veniale, potest quoque non esse peccatum. Est autem peccatum mortale, si procedat ex amore præsentis vitæ quo magis diligitur vita quam Deus.

Veniale est, dum provenit ex amore quo vita hæc aliqualiter immoderanter diligitur, minus tamen quam Deus. Tunc vero non est peccatum, quando procedit ex vitæ hujus amore non illicito, quo diligit homo vitam suam tantum ad conservationem ex deliberatione rationis: quod bonum est consonumque rationi. Quumque omnis timor generetur ex amore sibi opposito, ideo qualis est amor, talis et timor ex ipso emanans. Timor mundanus est, quo quis timet amissionem temporalium rerum: et potest esse peccatum mortale, et veniale, et item non esse peccatum, quemadmodum amor divitiarum ex quo est. Attamen, sicut amor mundi frequenter in malo accipitur, ita timor humanus et timor mundanus. Unde prohibentur a Christo dicente: Nolite timere eos qui corpus occidunt.5 Timor servilis est, quo quis principaliter timet pœnam gehennæ. Timor initialis est, quo quis timet peccare, partim pœnarum formidine, partim amore justitiæ: quo et gehenna timetur non principaliter propter se, sed ne homo separetur a Deo. Sicque timor initialis duos oculos habet: unum ad gehennam, alium ad offensam ex amore. Timor filialis est, quo quis solo amoris intuitu timet Deum offendere et separari ab eo. Primus timor non est a Spiritu Sancto per modum gratiæ, nec est contra Spiritum Sanctum, imo est simul cum gratia ejus. Secundus timor et tertius, prout sonant in vitium, non sunt a Spiritu Sancto, nec cum Spiritu Sancto. Quartus est a Spiritu Sancto, sed non est cum Spiritu Sancto. Quintus et sextus sunt a Spiritu Sancto et cum eo.

Verum his objici potest, quoniam naturale est pœnam timere: ergo timor gehennæ est naturalis. Dicendum, quod quidam timor gehennæ est naturalis, ut ille quo quis sensu vel imaginatione recolente cum æstimatione deliberatione rationis, timet gehennam. Sic timent pœnas gehennæ illi qui eas sentiunt vel senserunt. Timor vero servilis de eisdem est pœnis, nullo sensu prævio aut imaginatione, sed sola fide informi qua creditur Deus puniturus peccata pœnis æternis. Itaque timor servilis est quoddam donum Spiritus Sancti, qui præstat hoc donum ut præparet sibi viam, instar medici qui primo adhibet digestiva ad præparandam materiam, qua præparata, dat laxativa et evacuativa. Sic Spiritus Sanctus dat prius timorem servilem, qui humiliat hominem et mansuescere facit, tuncque intrat Spiritus Sanctus cum gratia, qui evacuat morbum et sanat. Timor autem servilis differt specifice ab initiali timore, quum timor initialis habeat oculum essentialem ac principalem, quo timet separationem a Deo; oculum vero accidentalem, quo timet pœnam, quam timor servilis principali oculo respicit ac veretur.

Verumtamen prædictis adhuc objici potest, probando quod timor servilis non sit donum Dei, sed mortale peccatum: quia timor servilis plus metuit malum pœnæ quam Deum et separari ab eo, et hoc est mortale peccatum. Quemadmodum enim tenemur Deum super omnia diligere, ita tenemur super omnia ipsum timere. — Rursus, diligere Deum propter aliud tanquam propter principalem causam, est peccatum mortale, quum sit aliquid aliud a Deo præferre ipsi Altissimo: ergo et Deum timere propter aliud sicut ob causam principalem, est mortale peccatum. Hoc autem facit serviliter timens, quoniam timet Deum principaliter propter pœnas seu pœnarum intuitu.

Respondemus, quod timor servilis est donum, quum sit ex fide. Ista vero est falsa, quod timens Deum servili timore magis timet pœnam quam Deum, si proprie intelligatur: quia timere pœnam nil aliud est, quam Deum timere cujus est infligere pœnam. Nam credere pœnas æternas non est articulus fidei, sed articulum assequens: quoniam omnis articulus est de Deo, incutiens timorem aut amorem sive utrumque. Sicque Deum puniturum esse impœnitentes pœnis æternis, est articulus fidei. Quo constat, quod idem sit timere Deum et timere pœnam æternam. — Sic quoque ad aliud respondendum, quoniam proprie loquendo ista est falsa, Timens Deum timore servili timet Deum propter aliud: quia non timet pœnam quoniam pœna est, sed quia a Deo infligitur. Potest etiam dici, quod non sit simile de diligente Deum propter aliud, et de timente eum propter aliud: quia sic diligens Deum, ponit sibi aliud summum bonum, quod diligit plus quam Deum; qui vero timet Deum propter aliud, non ob hoc ponit sibi aliud summe potens: idcirco nec peccat mortaliter. — Hæc Antisiodorensis in Summa: ubi de istis timoribus scribit diffuse, et in aliquibus a communi dissentit doctrina, sicut patebit.

Præterea, Bonaventura super his scribit. A co, utpote, actum ab illo habitu progredientem, et voluntatis servilitatem seu deformitatem concomitantem. Quod potest esse dupliciter: primo sic, quod deformitas illa voluntatis concomitetur quantum ad habitum; aut quoad actum. Si quantum ad habitum tantum, sic potest esse quod aliquis serviliter timeat nec peccet: quoniam si ex recogitatione pœnarum aliquis abhorreat Deum offendere, hoc potest esse sine omni peccato. Si autem concomitatur in actu, quamvis ipsum timere non sit cordis per illud Isaiæ:6 Indurasti cor nostrum, Domine, ne timeremus te. De restrictione quoque fluxus concupiscibilis probatur per illud in Psalmo: Confige timore tuo carnes meas.7 Sicque ex servili timore timentur Dei judicia et vitantur peccata, quod totum est donum Dei. Unde super illud ad Romanos, Non accepistis spiritum servitutis in timore, etc., ait Glossa:8 Cave ne ex eo quod dicitur, spiritum servitutis et spiritum adoptionis filiorum, diversum intelligas spiritum. Et ad hoc sunt auctoritates in littera.9

Secundo quærit, utrum usus seu actus servilis timoris sit bonus. Videtur quod sic, quoniam actus ex habitu bono et Dei dono procedens, est bonus: sed timor servilis est donum Dei. Unde Philosophus ait: Cujus usus bonus, ipsum quoque bonum est; et cujus usus est malus, etiam ipsum est malum. Rursus, actus hujus timoris retrahit a peccatis, et ita disponit ad gratiam. In oppositum est illud Gregorii: Dum pœna timetur, et Dei facies non amatur, timor ex tumore est, non ex amore. Quod autem ex tumore, ex superbia oritur vitæ, estque culpabile. — Dicendum, quod timor servilis duo dicit, puta, habitum quo anima disponitur ad timendum Deum ut punientem transgredientes; et ulterius nomine servilitatis designatur peccati deformitas, quæ actui seu habitui est annexa in homine ipso, ratione cujus ille homo dicitur esse servus peccati, et timor in ipso exsistens vocatur servilis.10 Sic quoque, quum dico quempiam timere serviliter, duo dimalum in se, attamen ratione deformitatis actualiter annexæ depravatur: ut si quis timet pœnas, et timendo dolet quod tales pœnæ infliguntur pro culpa, et actu etiam concupiscit peccare si non esset hujusmodi pœna; ita timere serviliter, est peccatum. Hoc autem non est semper quum quis movetur timore servili: alioqui per usum illius doni homo se a Deo amplius elongaret quam ad gratiam præpararet; quod plane falsum est. Ideo concedendum, quod actus illius timoris potest esse bonus, quamvis non meritorius, sed dispositivus ac ordinativus ad gratiam ac meriti bonitatem. Ex quibus innotescit, quod auctoritas illa Gregorii loquitur, dum deformitas illa servilitatis actualiter concomitatur. nus, quamvis non meritorius, sed dispositivus ac ordinativus ad gratiam ac meriti bonitatem. Ex quibus innotescit, quod auctoritas illa Gregorii loquitur, dum deformitas illa servilitatis actualiter concomitatur. ratione subjecti, ut dictum est supra de fide informi. Alia opinio est, quod prorsus expellitur per caritatem seu gratiam, quia servilitas ei essentialiter est annexa: sicut fides evacuatur per gloriam, quia ænigma fidei essentiale incompossibilitatem et repugnantiam habet ad gloriam claramque visionem. Ex his duabus responsionibus opinativis, potest elici una tertia et media ex illis commixta. Durum namque videtur asserere, quod habitus ille quo homo habilis est cessare a peccato, recedit gratia

Cf. p. 410 C et s. veniente, quum contrarium dictet experientia. Difficile item videtur ad sustinendum, quod timor ille cum gratia maneat, quum sit alia differentia timoris quam timor initialis, nec videtur originem trahere ex eodem, nec Augustinus in littera videtur ita sentire. Ideo dicere possumus, quod timor servilis tres habet conditiones: unam quasi materialem atque substratam, sicque respicit pœnam æternam; aliam sicut formalem et completivam, et hoc est illam pœnam principaliter intueri; tertiam sicut annexam, et hoc est habere voluntatem deformem conjunctam. Quum igitur infunditur gratia, timor servilis manet quantum ad illud materiale quo respicit pœnam æternam, quia sic gratiæ non repugnat; sed quantum ad alia duo expellitur: quoniam gratia jam infusa, non amplius respicit principaliter pœnam æternam, nec manet annexa voluntatis deformitas. Et per istam distinctionem faciliter solvi quunt auctoritates quæ ad partem inducuntur utramque. — Hæc Bonaventura.

Quocirca pensandum, quia dum dicunt doctores, quod timor servilis est donum Spiritus Sancti, potissime in quantum timor, non accipiunt donum proprie, prout accipitur quando dicuntur septem esse dona Spiritus Sancti, quum timor servilis sit informis, illa autem dona semper formata sunt; sed accipitur donum extense, pro quocumque munere Dei gratis impenso.

Præterea investigat, an timor initialis et filialis specifice differant. Respondet: Quidam dixerunt, quod timor initialis et filialis non differunt specie, sed statu, quemadmodum caritas incipiens et perfecta. Quod non videtur sufficere, quia secundum hoc esset tertius timor intermedius, puta proficiens, sicut est caritas incipiens, proficiens et perfecta. Nec talis modus dividendi videtur in aliis donis gratuitis, in quibus tamen hi status inveniuntur. — Hinc alii dicunt, quod distinguuntur specifice, diversusque modus timendi est utrobique, atque quod homo ad diversa intuetur secundum hos duos timores: cujus signum est, quod unus manet in patria et alter evacuatur. Verumtamen difficile est videre, quomodo secundum diversum hominis profectum, diversi sint habitus timoris formaliter differentes. Ideo nulla harum positionum videtur sufficiens. — Propter quod tertiam viam eligere possumus, respondendo, quod non distinguuntur in tantum ut dicendi sint specie differentes, quum unus sit quasi materialis respectu alterius, et unus claudatur in alio. Etenim timor initialis timet pœnam atque offensam; timor vero filialis offensam timet, ac Patris cœlestis attendit reverentiam. Et sic unus se habet ex additione ad alterum: ideoque proprie non sunt alterius et alterius speciei. Attamen dici possunt diversi timores, tum ratione status, tum ratione modorum timendi, tum ratione principalium motivorum.

Porro ad istud, utrum caritate crescente decrescat timor, quidam dixerunt, quod contingat loqui de caritate quantum ad habitum, et quantum ad usum. Et quantum ad habitum, crescente caritate crescit et timor, eo quod habitus gratuiti sint æquales; quantum vero ad usum seu actum, caritate crescente timor decrescit: quia quo magis viget in nobis actus caritatis, eo minus viget in nobis timoris actus. Nam experimentaliter constat, quod homo in principio suæ conversionis multa facit ex timore, postmodum autem gustata caritatis dulcedine, et devotionis fervore accepto, operatur ex caritatis liberalitate ac spiritus libertate. Sed istis objicitur, quia quo habitus magis crescit, eo fortius operatur. — Hinc alii dicunt, quod caritate crescente decrescit timor initialis quoad id quod cum timore servili habet commune, utpote quantum ad hoc quod respicit pœnam. Timor autem filialis tanto plus crescit, etiam quantum ad actus, quanto plus caritas crescit. Nempe quo quis Deum perfectius diligit, tanto plus vitat ejus offensam, atque sollicitius ambulat coram eo, ne ipsum offendat. Verum his quoque objicitur, quoniam timor filialis quo quis timet Deum offendere, habet pœnam, et multum affligitur anima formidine illa; beatus autem Joannes apostolus protestatur, quod perfecta caritas foras mittit timorem propter annexam pœnalitatem.11 — Hinc adhuc aliter dici potest, quod duplex est actus timoris gratuiti: unus, quo cor hominis sollicitatur ex consideratione propriæ fragilitatis; alius, quo mentem humiliat ex consideratione suæ parvitatis ac divinæ majestatis. Et horum actuum primus minuitur caritate crescente, quoniam confidentia oritur ex caritatis perfectione, ita ut homo dicat illud Apostoli:12 Quis nos separabit a caritate Dei? Alius vero actus crescit caritate crescente, quoniam quanto aliquis habet de spiritu caritatis, tanto plus ex consideratione præfata se dejicit, et in propriam resilit parvitatem. Et si objiciatur, quod quanto plus proficit quis in caritate, tanto plus sollicitatur ne Deum offendat; dicendum, quod non omnis sollicitudo oritur ex timore, sed talis sollicitudo procedit ex caritate, habens consolationem annexam. Est item sollicitudo illa ex diligentia atque prudentia. Nihilo minus viri perfecti interdum dispensative concutiuntur ingenti horrore, ex divinorum consideratione judiciorum, ad tempus.

Postremo, ex istis responderi potest ad id quod interrogatur, utrum timor gratuitus manet in patria. Quemadmodum enim jam patuit, timor tria attendit, videlicet: pœnam, ut eam effugiat; offensam, ut eam caveat, non incurrat; et majestatem Dei, ut illi subjaceat reverentiam exhibendo. Et secundum hæc tria est triplex timor: unus, qui principaliter pœnam respicit, qui est timor servilis; alter, qui unum oculum habet ad pœnam, principaliorem tamen respectum habet ad offensam vitandam, qui est timor initialis; tertius, qui unum oculum habet ad devitationem offensæ, alium ad exhibitionem reverentiæ: et hic est filialis. Et quamvis unus usus excellens sit in refugiendo ne separetur a Deo, alius tamen excellentior est, resiliendo a summa majestate in propriam parvitatem: qui etiam fuit in Christo secundum naturam assumptam, estque in angelis sanctis, et erit in universis Beatis. Itaque, quantum ad istum actum et oculum, donum timoris manet in patria; sed quantum ad alios actus inferiores, aufertur nec manet, quoniam competunt ei secundum statum imperfectionis ante confirmationem plenam in bono. Quumque donum timoris maneat in patria quantum ad actum suum præcipuum, non dicitur evakuari, sed perfici. — Hæc Bonaventura.

Thomas quoque circa hæc asserit, respondendo ad istud, an timor servilis sit a Spiritu Sancto: Liber dicitur, qui sui causa est, ut primo Metaphysicæ continetur; servus autem, qui est causa alterius. Sumus autem causa eorum quæ ad nos pertinent per voluntatem: idcirco dicimur id libere facere quod facimus spontanea voluntate; illud autem serviliter, ad quod faciendum deest voluntas, sed coacte id agimus violentia aut metu compulsi, ideo cum tristitia: quia omne coactum est contra voluntatem ac triste, ut dicitur quinto Metaphysicæ. Atque secundum hæc, ex libertate spiritus illud peragimus quod voluntatis nostræ beneplacito delectabiliter operamur; timore autem servili, quod facimus metu pœnæ coacti, ideo cum tristitia: mallemus enim illud non facere, nisi pœnam formidaremus. Hinc servilitas ex illa parte timorem consequitur qua inclinat ad aliquid faciendum vel dimittendum. Quæ inclinatio non intrat essentiam, sed est ejus effectus; essentiam vero suam habet timor ex comparatione sui ad proprium objectum. Sicque servilitas accidit timori. Idcirco timoris essentia bona est, quia refugere pœnam æternam, est bonum. Sicque timor servilis quantum ad suam essentiam est a Deo; non tamen est donum Spiritus Sancti, nisi donum sumendo extense pro omni bono a Deo collato. Conditio vero servilitatis quæ includit privationem justitiæ voluntatis, non est a Spiritu Sancto. Et quamvis Deum diligere propter aliud principaliter, sit peccatum, non tamen Deum timere ob aliud. Quoniam Deus est bonitas, ideo non est propter aliud finaliter diligendus. Nullum vero malum in Deo est, est tamen ab ipso malum pœnæ: ideo Deum timere propter malum quod infligit, non est malum secundum se.

Denique si quæratur, an usus timoris servilis sit bonus; dicendum, quod essentia habitus in suo actu relucet. Nam quales sunt habitus, tales actus producuntur, ut dicitur Ethicorum secundo. Quæ autem habitui accidunt, non oportet semper in omni ejus actu relucere: quemadmodum fidei informi accidit habere aliquid caritati repugnans; non tamen oportet quod in omni actu ejus sit aliquid caritati adversans. Quumque servilitas accidat timoris habitui ex imperfectione sui subjecti, non oportet in omni ejus actu servilitatis conditionem exsistere: imo potest habere bonitatem proportionatam essentiæ habitus sui. Quæ bonitas non est meritoria neque gratuita. Et quoniam habitus timoris servilis non habet perfectam rationem bonitatis, ideo defectus alicujus bonitatis in actu ejus non repugnat substantiæ habitus sicut omnis inordinatio actus repugnat habitui virtutis, qui rationem bonitatis habet perfectam. Propter quod virtutis usus seu actus semper est bonus, et usus peccati semper est malus, sed actus timoris servilis potest esse et bonus et malus.

Præterea, timor servilis et timor castus seu filialis differunt secundum substantiam habitus, hoc est essentialiter atque specifice, quum et diversa sortiantur objecta. Timor namque filialis respicit et abhorret malum culpæ; timor vero servilis, malum pœnæ. Porro malum culpæ abhorret quis, aut quia tale malum declinat a rectitudine rationis, et ita est timor inhonesti contrarii bono virtutis, inditus cuilibet virtuti; aut quia declinare facit a Deo, sicque pertinet ad donum timoris. Horror autem declinationis a regula, ex amore est regulæ. Hinc timor qui est donum, causatur ex amore Dei: propter quod dicitur amicabilis seu filialis, in quantum Deus est pater noster; vel etiam castus, in quantum Deus metaphorice appellatur sponsus animarum nostrarum. Timor vero servilis, ut dictum est, inclinat ad aliquid faciendum contra voluntatem: ideo habet pro objecto malum voluntati contrarium, quod est malum pœnale. Fides autem informis et fides formata, habent idem pro objecto: idcirco non differunt specie. Proportio quoque commutata non tenet in omnibus, sed in numeris et magnitudinibus, ut primo Posteriorum habetur. Idcirco non sequitur, Sicut se habet timor servilis ad fidem informem, sic timor filialis ad fidem formatam: ergo mutatim, sicut se habet fides informis ad fidem formatam, sic timor servilis ad filialem; sed fides formata et fides informis sunt idem realiter aut specie: idem ergo et timor servilis et timor filialis.

Præterea si interrogetur, utrum timor filialis et initialis sint essentialiter idem; dicendum, quod in unoquoque timore duo actus considerantur: unus principalis, quem elicit timor, puta refugere aliquod malum; alius secundarius, quem timor imperat, utpote facere aut dimittere hoc aut illud propter fugam mali formidati. Itaque timor initialis ac filialis quantum ad primum actum non differunt, quia timere pœnas æternas non est actus proprius timoris initialis, sed timor ille compatitur secum actum illum, sicut et timor castus: imo actus timoris initialis est, timere separationem a Deo, sicut et casti, quamvis non ita perfecte. In secundo autem actu differunt, quoniam timor initialis non solum imperat actum seu cessationem ab actu, ne separetur a Deo, sed etiam ne patiatur supplicia: quod non convenit filiali timori, qui ad solam separationem oculum habet. Actus autem imperati, per accidens comparantur ad habitus imperantes: sicque timor initialis et filialis sunt habitus idem in substantia, differunt tamen accidentaliter.

Præterea, ad actum elicitum timoris initialis et filialis, qui actus est timere sepatialis et filialis, qui actus est timere separationem a bono, duo requiruntur : unum ex parte subjecti, puta possibilitas separationis, quod est imperfectionis, quia de impossibili non est timor; aliud ex parte objecti, videlicet amor boni a quo quis metuit separari, quod est perfectionis. Et quantum ad istud secundum, facit augmentum caritatis crescere actum timoris, scilicet quantum ad id quod perfectionis est; sed facit decrescere, quantum ad id quod imperfectionis consistit. Quumque habitus ordinentur ad abjiciendum imper- Bfectionem a subjecto, ideo caritate crescente, crescit habitus timoris casti et initialis. Actum autem quem elicit habitus timoris qui prius erat servilis, caritas similiter facit decrescere quantum ad possibilitatem pœnæ, quia quo major est caritas, tanto est remotio major a pœna; sed non facit ipsum crescere respectu ad suum objectum, quoniam caritas non est directe amor illius boni cui contrariatur illa pœna. Si autem loquamur de actu imperato ab istis duobus timoribus, sic amor nullo modo diminuit actum filialis timoris; et perfecta caritas quantum ad hoc, eum mittit foras, ut nunquam jam oculus habeatur ad pœnam in agendis vel dimittendis.13 Actum vero timoris initialis quantum ad hoc minuit, quod oculum habet ad pœnam, non quoad hoc quod oculum habet ad separationem. Ex quibus claret, qualiter timorem minuat caritas.

Postremo ad hoc, an timor filialis maneat in gloria, respondendum, quod timor proprie habet malum pro objecto, non quodlibet, sed arduum : aliter non esset in irascibili. Malum quippe quod faciliter potest vinci seu vitari, non timemus, sed. odimus. Malum autem separationis a Deo, est in arduissimo constitutum. Idcirco dum possibilitas incidendi hoc malum tolletur, remanebit adhuc comparatio hominis ad Deum tanquam ad arduum : sicque timor aufertur in patria quantum ad actum qui est timere separationem; et manebit quantum ad actum qui est admirari vel revereri arduum illud, quod fit quando ex consideratione altitudinis tantæ homo in propriam resilit parvitatem. — Hæc Thomas in Scripto.

Et eadem scribit in secunda secundæ, ubi et addit :14 Timor servilis causatur ex sui ipsius amore. Quemadmodum ergo proprius amor stat simul cum caritate, ita et timor servilis. Amor vero sui tripliciter se habet ad caritatem. Nam uno modo est ei contrarius, quando videlicet in amore sui constituit sibi quis ultimum finem. Secundo includitur in caritate, ut dum homo diligit se in Deo et propter Deum. Tertio a caritate distinguitur, nec tamen ei contrariatur : sicut dum homo amat se ipsum propter proprium bonum, non tamen in hoc sibi finem constituit; quemadmodum etiam proximum quis diligere potest speciali affectione cognationis seu alterius communionis humanæ præter Dei dilectionem, dummodo affectio illa referibilis sit ad Deum et caritatem. Consimiliter, timor pœnæ includitur uno modo in carita- Cte, quia a Deo separari est maxima pœna, quam maxime refugit caritas, et hoc pertinet ad castum timorem. Alio modo timor pœnæ caritati contrariatur, dum scilicet malum pœnæ timetur tanquam maximum malum ac principale : sicque timor servilis cum caritate non manet. Tertio, timor pœnæ realiter distinguitur a filiali timore, quando timet quis malum pœnale in quantum est naturali ac proprio bono contrarium. Non tamen hoc penitus caritati contrariatur, quoniam pœna non timetur finaliter tanquam potissimum malum. Talis ergo timor manet cum caritate. Non tamen vocatur servilis, nisi dum malum pœnæ principaliter formidatur. Hinc timor servilis in quantum servilis, non manet cum caritate, quamvis substantia hujus timoris possit cum ea manere. — Hæc in Summa. Quibus per omnia Petrus concordat.

Richardus quoque, qui tamen de ultima quæstione duas narrat opiniones : unam communem jam tactam, cui Thomas, Bonaventura aliique communiter dant assensum, et aliam specialem: Aliis (dicit) videtur, quod resilitio ista nequeat dici actus timoris nisi æquoivoce, quia nil aliud est quam ex consideratione divinæ magnitudinis ac propriæ parvitatis, se sub Deo perfectissime humiliare. Humiliatio autem timor dici non valet nisi æquoivoce aut similitudinarie. Præterea secundum Papiam, reverentia est honor exhibitus cum pavore: sicque in patria si poneretur reverentia talis, esset ibi et pavor. Ideo dicunt, quod ibi est reverentia, in quantum accipitur pro exhibitione honoris absque omni timore. — Verumtamen quum non sit contradicendum communi opinioni, præsertim quando pro ea sunt auctoritates Scripturæ, videtur mihi dicendum, quod donum timoris manet in patria quantum ad habitum, et quantum ad aliquem actum, qui erit ille quem prima assignat opinio, utpote resilitio præinducta, vel jucundatio seu gaudium actuale de evasione divinæ offensæ, sub qua ratione divina offensa est arduum malum. Isteque actus perfectissime manet in patria. Hæc Richardus.

Præhabitis quoque concordat Albertus, et tenet, quod actus doni timoris sit revereri, ac modo præfato in parvitatem propriam resilire: quam resilitionem nominat fugam mali. Et donum timoris dicit esse habitum infusum, qui est timor initialis et filialis, qui ambo secundum essentiam idem sunt et differunt statu, quemadmodum caritas imperfecta et perfecta: ita quod timor initialis proficiendo fit filialis, sicque evacuatur quantum ad id quod commune habet cum timore servili, quod est malum vitare et bonum efficere ex horrore atque intuitu pœnæ. Sicque tam timor initialis quam filialis potest dici unum septem donorum Spiritus Sancti; sed timor initialis secundum statum imperfectum, timor vero filialis secundum statum doni perfectum: quod etiam affirmat Richardus.

Postremo Durandus: Divisio (inquit) timoris in timorem filialem, initialem, servilem, non accipitur omnino secundum rationes objectorum formales, sed secundum quod per ipsum aliquo modo ad Deum convertimur, vel ab ipso avertimur. Timor quoque hic sumitur non solum stricte et proprie, prout respicit malum difficile seu arduum, sed large, prout concernit quodcumque malum, dato quod non sit difficile nec arduum ad vincendum: quod, proprie loquendo, magis spectat ad odium, quam ad timorem. Omne quippe malum odibile est, sed non omne malum est timendum: imo solum illud quod cum difficultate vincitur. Ideo malum culpæ secundum se non est proprie timendum, quum in nostra sit potestate, quia omne peccatum voluntarium est. Potest tamen timeri non secundum se, sed propter ocasiones adjunctas, quas quandoque difficile est vitare, et quibus concurrentibus difficile est culpam evadere. Denique, per timorem qui consistit in fuga culpæ, ad Deum convertimur. Alius timor consistit in vitatione mali pœnæ. Pœna quoque est duplex. Una, pro cujus vitatione peccatum quandoque committitur, ut sunt pœnæ temporales, per quarum timorem a Deo avertimur, et vocatur timor mundanus sive humanus. Alia est pœna, pro cujus vitatione nunquam peccatur, sed peccatum vitatur, ne malum hoc infligatur, ut sunt inferni supplicia: per quem timorem ad Deum convertimur. Hæc Durandus.

In quibus videtur obscurum quod dicit, malum culpæ proprie timendum non esse. Nempe quum malum sit timoris objectum, quanto malum culpæ pejus est malo pœnæ, tantum est plus timendum. Nec ratio illa subjuncta videtur valere. Quamvis enim in nostra sit potestate ac voluntate peccare, ita quod non compellimur absolute nec necessitamur peccare, ita quod si fecerimus quod in nobis est, præservabimur a peccato; non tamen sine speciali Deitatis auxilio valemus omne peccatum vitare. Fomes quoque vehementer inclinat ad vitia, et ratio humana ex se valde instabilis est, atque voluntas ad peccandum

Sap. ix, 15. pronissima. Sed et corpus corruptibile aggravat, ita etiam quod cessantibus extrinsecis occasionibus, incitationibus tentationibusque peccandi, adhuc difficillimum sit ex intrinsecis principiis vitare peccata : imo etsi venialia singula, non tamen omnia queunt vitari. Ideo dixit Jeremias : Jer. x, 23. Non est in homine via ejus, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos. Idcirco oportet nos coram Deo jugiter esse custoditos, sollicitos, timoratos, ne offendamus.

Præterea quæri potest, quum malum sit timoris objectum, quomodo Deus, qui est ipsa bonitatis essentia, dicatur timendus.

Ad quod respondet Richardus : Deum posse timeri, dupliciter potest intelligi. Primo, per se, et sic timeri non potest, nisi æquivocando nomen timoris, utpote illud sumendo pro resilionem in propriam parvitatem ex consideratione magnitudinis Dei. Secundo, per accidens, in quantum per suam justitiam infligit mala pœnalia pro peccatis, et in quantum separari ab eo, est malum et pessimum. Similiter respondetur ad istud, utrum Deus possit odiri. Hæc Richardus.

Hinc Thomas in secunda secundæ, quæstione nonadecima, loquitur :15 Quemadmodum spes primo et directe concernit æternam beatitudinem ut objectum, secundario autem divinum auxilium cui innititur, sic timor primo respicit suum objectum, utpote malum quod refugit, et sic Deus non est objectum timoris; secundo id a quo malum infligi potest ac provenire, et sic est timoris objectum dupliciter : primo, quoniam malum pœnæ infligit pro culpa; secundo, per comparationem ad ipsum. Sic enim accidit nobis malum culpæ, si nunc separamur ab ipso, malum quoque æternæ miseriæ seu pœna damni, hoc est carentia visionis beatificæ in futuro.

Footnotes

  1. Eccli. xxv, 14. ↩

  2. Ibid. 1, 22. ↩

  3. Eccli. xxiii, 37. ↩

  4. Prov. xiv, 27. ↩

  5. Matth. x, 28. ↩

  6. Is. LXIII, 17. ↩

  7. Ps. CXVIII, 120. ↩

  8. Rom. VIII, 15. ↩

  9. p. 534 D. ↩

  10. Joann. VIII, 34. ↩

  11. I Joann. IV, 18. ↩

  12. Rom. VIII, 35. ↩

  13. 1 Joann. iv, 18. ↩

  14. q. xix. art. 6. ↩

  15. art. 1. ↩

Chapter 180 of 201