Distinctio 36
A. De connexione virtutum, quæ non separantur.
SOLET etiam quæri, utrum virtutes ita sint sibi conjunctæ, ut separatim non possint possideri ab aliquo, sed qui unam habet, omnes habeat. De hoc Hieronymus ait : Omnes virtutes sibi hærent, ut qui una caruerit, omnibus careat. Qui ergo unam habet, omnes habet. Quod quidem probabile est. Quum enim caritas mater sit omnium virtutum, in quocumque mater ipsa est, scilicet caritas, et cuncti filii ejus, id est virtutes, recte fore creduntur. Unde Augustinus : Ubi caritas est, quid est quod possit deesse? Ubi autem non est, quid est quod possit prodesse? Cur ergo non dicimus, Qui hanc virtutem habet, omnes habet, quum plenitudo legis sit caritas? quæ quanto magis est in homine, tanto magis est virtute præditus; quanto vero minus, tanto minus inest virtus; et quanto minus inest virtus, tanto magis inest vitium.
Hier. in Eccle. IX, 18; in Is. XVI, 12; LVI, 1.
Aug. in Johann. tract. 83, n. 3; Eust. 167, n. 11.
Rom. XIII, 10.
B. Si cunctæ virtutes pariter sint in quocumque sunt.
Utrum vero pariter quis omnes possideat virtutes, an aliæ magis, aliæ minus in aliquo ferveant, quæstio est. Quibusdam enim videtur, quod aliæ magis, aliæ minus habeantur ab aliquo, sicut in Job patientia emicuit, in David humilitas, in Moyse mansuetudo. Qui etiam concedunt, magis aliquem mereri per aliquam unam virtutem quam per aliam, sicut eam plenius habet quam aliam. Non tamen magis per aliquam mereri dicunt quam per caritatem, nec aliquam plenius a quoquam haberi quam caritatem. Alias ergo magis, et alias minus in aliquo esse dicunt, sed nullam plenius caritate, quæ ceteras gignit. Hasque dicunt esse multas facies quas memorat Apostolus, dicens : Ex personis multarum facierum, etc. Alii verius dicunt, omnes virtutes et similes et pares esse in quocumque sunt, ut qui in una alteri par exstiterit, in omnibus eidem æqualis sit. Unde Augustinus : Virtutes quæ sunt in animo humano, quamvis alio et alio modo singulæ intelligantur, nullo modo tamen separantur ab invicem, ut quicumque fuerint æquales, verbi gratia in fortitudine, æquales sint et prudentia et justitia et temperantia. Si enim dixeris æquales esse istos in fortitudine, sed illum præstare prudentia; sequitur, ut hujus fortitudo minus prudens sit; ac per hoc nec fortitudine æquales sunt, quia est illius fortitudo prudentior. Atque ita de ceteris virtutibus invenies, si omnes eadem consideratione percurras. — Ex his clarescit, omnes virtutes non modo esse connexas, sed etiam pares in animo hominis. Quum ergo dicitur aliquis aliqua præeminere virtute, ut Abraham fide, Job patientia; secundum usus exteriores accipiendum est, vel in
II Cor. I, 11.
Aug. de Trinitate, lib. VI, n. 6. comparatione aliorum hominum, quia vel humilitatis habitum maxime præfert, vel opus fidei, vel alicujus ceterarum virtutum præcipue exsequitur. Unde et ea præ aliis pollere, vel inter alios homines singulariter excellere dicitur secundum hunc modum, scilicet secundum rationem actuum exteriorum. — Alibi Augustinus dicit, in aliquo aliam magis esse virtutem, aliam minus, et unam inesse virtutem et non alteram. Ait enim sic: Clarissima disputatione tua satis apparuit, non placuisse auctoribus nostris, imo Veritati ipsi, omnia paria esse peccata, etiam si hoc de virtutibus verum sit: quia etsi verum est, eum qui habet unam, omnes virtutes habere, et eum qui unam non habet, nullam habere, nec sic peccata sunt paria, quia ubi virtus nulla est, nihil rectum est; nec tamen ideo non est pravo pravius, distortoque distortius. Si autem, quod puto esse verius, sacrisque Litteris congruentius, ita sunt animæ intentiones ut corporis membra, non quod videantur locis, sed quod sentiantur affectibus, et alius illuminatur amplius, alius minus, alius omnino caret lumine; profecto ut quisque illustratione piæ caritatis affectus est, in alio actu magis, in alio minus, in aliquo nihil, sic dici potest habere aliam, et aliam non habere, et aliam magis, aliam minus*. Nam et major est in isto caritas quam in illo: et ideo recte possumus dicere, et aliqua in isto, nulla in illo, quantum pertinet ad caritatem quæ pietas est; et in uno homine quidem, quod majorem habeat pudicitiam quam patientiam, et majorem hodie quam heri, si proficit; et adhuc non habeat continentiam, et habeat non parvam misericordiam. Et ut generaliter breviterque complectar quam de virtute habeo notionem, virtus est caritas, qua id quod diligendum est diligitur: hæc in aliis major est, in aliis minor, et in aliis nulla est; plenissima vero, quæ jam non possit augeri, quamdiu hic homo vivit, in nemine. — Hic insinuari videtur, quod aliquis ea ratione possit dici habere unam virtutem magis quam aliam, quia per caritatem magis afficitur in actu unius virtutis quam alterius; et propter differentiam actuum, ipsas virtutes magis vel minus habere dici potest, et aliquam non habere; quum tamen simul omnes et pariter habeat quantum ad mentis habitum vel essentiam cujusque. In actu vero aliam magis, aliam minus habet, aliam etiam non habet: ut vir justus utens conjugio, non habet continentiam in actu, quam tamen habet in habitu. Cur ergo non dicantur paria peccata? Forte quia magis facit contra caritatem qui gravius peccat, minus qui levius. Nemo enim peccat nisi adversus illam faciendo, quæ est plenitudo legis. Ideo recte dicitur: Qui offenderit in uno, factus est omnium reus, id est, contra caritatem facit, in qua pendent omnia.*
Aug. Epist. 167, n. 4. Ibid. n. 14. minus habere virtutem Aug. op. cit. n. 15. Ibid. n. 17. Jacob. II, 10.
C. Repetit de caritate, ut addat quomodo tota lex in ea pendet.
Quum duo sint præcepta caritatis, in quibus (ut prætaxatum est) tota lex pendet et Prophetæ; advertendum est quomodo hoc sit, quum in lege et Prophetis multa fuerint cærimonialia mandata, quæ si ad caritatis sanctificationem pertinuissent, viderentur nondum debuisse cessare. Quia vero non justificationis gratia, quam debere Cf. dist. xxvii B. Matth. xxii, 40.
I Cor. x, 11. Act. xv, 10. facit caritas, instituta sunt, sed in figura futuri, et in onus posita; ideo clarescente veritate, cessaverunt velut umbra. Verumtamen et ipsa cærimonialia secundum spiritualem intellectum quem continent, et omnia moralia, ad caritatem referuntur. Exod. xx, 3 et seq. Pertinent enim omnia ad decem mandata in tabulis scripta, ubi omnium summa perstringitur, ex quibus cetera emanant: sicut in sermone Domini octo virtutes præmittuntur, ad quas cetera referuntur. Et sicut ad decem mandata Decalogi cetera referuntur, ita et ipsa decem ad duo mandata caritatis pertinent. Omnia ergo ad duo mandata caritatis pertinent, quia per caritatem implentur, et ad caritatem Aug. Sermo 350, n. 2. tanquam ad finem referri debent. Unde Augustinus: Totam magnitudinem et amplitudinem divinorum eloquiorum possidet caritas qua Deum proximumque diligimus, quæ radix est omnium bonorum. Unde Veritas ait: In his duobus mandatis universa lex pendet et Prophetæ. Si ergo non vacat omnes paginas sanctas perscrutari, omnia involucra sermonum evolvere; tene caritatem, ubi pendent omnia, quia perfectio est et finis omnium. Tunc enim et præcepta et consilia recte fiunt, quum referuntur ad diligendum Deum, et proximum propter Deum. Quod vero timore pœnæ vel aliqua intentione carnali fit, ut non referatur ad caritatem, nondum fit sicut fieri oportet, quamvis fieri videatur. Inimicus enim justitiæ est qui pœnæ timore non peccat; amicus vero justitiæ, qui ejus amore non peccat. Omnium ergo hæc summa est, ut intelligatur legis et omnium divinarum Scripturarum plenitudo esse dilectio Dei et proximi.
Exod. xx, 3 et seq. Matth. v, 3 et seq.
Aug. Sermo 350, n. 2.
Matth. xxu, 40.
Aug. Enchirid. c. 121; Epist. 145, n. 4; de Doct. christ. lib. I, n. 39.
Chapter 184 of 201