Quæstio 1
Postquam tractavit Magister de virtutibus et de donis, nunc perscrutatur, An virtutes mutuo sint connexæ, an etiam dona.
Videtur quod non, quoniam multi sunt viri legisperiti valde prudentes, acuti consiliis, qui tamen injusti sunt, intemperati ac timidi. Aliqui quoque virginitate ornantur, qui tamen avaritia sordent. — Rursus, scientiæ non sunt connexæ: ergo neque virtutes. Multi etiam habent fidem quæ est theologica virtus, qui caritatem non habent.
In contrarium sunt quæ inducuntur in textu ex verbis Sanctorum. — Insuper Aristoteles sexto Ethicorum docet, neminem posse esse prudentem, nisi qui et ceteris virtutibus decoretur. Hinc philosophi, potissime Stoici, dixerunt virtutes esse concatenatedas.
A Ad hæc Bonaventura respondet: In hac quæstione controversia fuit inter philosophos, ut Hieronymus et Augustinus enarrant. Quidam enim Stoicorum dixerunt, virtutes necessario esse connexas, ita quod carens una, omnibus careat. De quorum opinione Seneca fuisse videtur, dicens: Si unam de virtutibus amiseris, nullam te habiturum esse necesse est fatearis. Aliorum fuit positio, quod una sine alia possit haberi, ita quod quis valeat esse castus, qui non sit justus. Ratio autem hujus divertitatis fuit, quia secundum Stoicos, virtus non inest nisi sapienti: quoniam regimen totius vitæ humanæ secundum regulam moris, dependet a rectitudine rationis. Sapientem autem dixerunt in quo nulla turbatio cadit, ut libro de Civitate Dei recitat Augustinus, utpote qui cunctis animæ passionibus dominatur. Præter hoc ponebant quod quum virtus consistat in medio, medium autem sit uniforme et indivisibile, nemo habeat virtutem nisi habeat eam in summo, puta perfecte: quod non est, nisi careat omni vitio. Qui erraverunt in hoc quod sapientiam dixerunt non in proficientibus esse, nec referre an quis parum aut multum a medio punctali recedat. Ideo reprehendit eos Augustinus, ad Hieronymum scribens sic: Videntur mihi Stoici esse falsi, qui hominem in sapientia proficientem dicunt omnino sapientiam non habere, sed tunc solum quando in sapientia est perfectus. Dicunt enim quod sicut nihil interest ad hominem præfocandum, utrum aquam super se habeat stadiis multis vel stadio uno aut palmo; ita est de illis qui in gurgite sunt erroris, ad sapientiam. Satisque rationabiliter eos redarguit Augustinus, quoniam viam salutis in bono nimis arctant, dicendo in solis perfectis esse sapientiam ac virtutem; et in malitia nimis dilatant, dum dicunt non referre, utrum quis magis vel minus a medio recedat virtutis. Hinc rationabilior fuit aliorum philosophorum positio, qui dixerunt in virtutibus gradus et latitudinem esse, sicut in medio sanitatis. Quumque virtus politica paulatim adipiscatur, dixerunt eamdem virtutem nunc perfectius, nunc minus perfecte inesse, et unam posse separari ab alia. Quorum sententia, secundum dicta Augustini, magis est approbanda.
Ideo respondendum, quod simpliciter loquendo, videlicet quantum ad omne tempus et quantum ad habitus ipsos virtutum, non est connexio inter virtutes politicas, quamvis inter eas aliqua valeat esse connexio ratione alicujus status determinati et quarumdam conditionum communium. Idcirco notandum, quod contingit loqui de virtutibus politicis quantum ad propria, et quantum ad appropriata. Et quantum ad appropriata, est in eis connexio: quia hæ quatuor conditiones communes quæ sunt, discernere quid eligendum, mediumque tenere, atque in finem tendere recte, et negotiari circa arduum difficile, quatuor virtutibus cardinalibus appropriantur, et tamen simul ad virtutem quamlibet requiruntur. Si vero loquimur de virtutibus quantum ad propria, hoc potest esse dupliciter: quia vel simpliciter, aut quantum ad statum perfectionis. Si quantum ad statum perfectionis, sic virtutes connexæ sunt, quoniam nunquam una habetur perfecte, nisi habeantur et ceteræ. Et quantum ad hoc, vere locuti sunt Stoici, quamvis non usquequaque super verum essent fundati. Si autem simpliciter, non est necessarium esse in virtutibus connexionem, quando sunt acquisitæ.
Quæritur etiam, an in virtutibus gratuitis exstet connexio. Ad quod dicendum, quod de virtutibus gratuitis contingit loqui tripliciter: primo, quantum ad habitum substratum; secundo, quantum ad superadditum statum; tertio, quantum ad defectum imperfectionis adjunctum. Et hoc tertio modo non est necesse has virtutes esse connexas, quia hominem gratiam habentem non est necesse imperfectionem habere adjunctam. Loquendo autem de eis secundo modo, adhuc non oportet eas esse connexas, quum status ille superadditus non sit de necessitate virtutis: sicut est reperire in continentia virginali, et viduali. Loquendo demum de virtutibus primo modo, distinguendum est: quia aut habitus illi virtutum necessario annexam habent imperfectionem, ut fides et spes, et sic non sunt necessario annexi virtutibus aliis, nisi in via; aut non habent necessario imperfectionem annexam, et sic aliis virtutibus necessario sunt annexi, tam in via quam in patria. Hinc verum est secundum omnem statum, quod eum qui habet gratiam, necesse est habere virtutes quæ sunt perfectæ, vel aliud eis correspondens: quemadmodum loco fidei habebimus in patria visionem, loco spei tensionem.
Denique ratio hujus connexionis assignari potest secundum quadruplex genus causæ. Nam primo, ex parte causæ materialis, est nostra necessitas. Secundo, ex parte causæ efficientis, est Dei largitas.
Tertio, ex parte causæ formalis, est virtutum conformitas. Quarto, ex parte causæ finalis, est præmii dignitas. Causa materialis, id est subjectum virtutum, est anima rationalis secundum suas potentias, secundum quas potest obliquari et dirigi. Quumque potentiæ illæ nequeant per unam solam virtutem rectificari, oportet quod anima simul per diversas virtutes rectificetur, et Deo in esse gratuito accepta reddatur. Sicque ex parte susceptibilis, oportet virtutes gratuitas esse connexas. Idem patet ex parte causæ efficientis, quæ est divina liberalitas, cujus est nequaquam deficere, sed omnia necessaria ad salutem simul conferre. Patet et idem ex parte causæ formalis gratuitoarum virtutum, quæ est gratia: quæ ceteras virtutes quantum ad habitus sibi substratos perficit et informat, per influentiam qua animam Deo efficit gratam; quæ ad universas virtutes se habet conformiter. Rursus id patet ex parte causæ finalis virtutum, quæ est gloria, ad quam cunctæ disponunt virtutes, estque finis illarum, neque infunditur nisi dispositis per easdem.
Præterea si quæratur, an dona quoque connexa sint; respondendum, quod de donis est loqui dupliciter: primo, quantum ad ipsorum originem; secundo, quantum ad eorum sequentem effectum. Primo modo habent connexionem, quum omnium gratuitorum habituum origo quasi materialiter sit in natura, completive vero formaliterque in gratia, ex qua dona simul queunt oriri. Secundo modo non habent connexionem quantum ad actus superrogationis et excellentiæ, secundum quos vix in aliquo reperiuntur, ut scribit Gregorius super illud beati Job:1 Numquid conjungere poteris micantes stellas Pleiadas? Quantum vero ad usus necessitatis et sufficientiæ, simul sunt.
Conformiter quæri potest de peccatis et vitiis, an sint connexa. Et respondendum, quod quum in peccato sint duo, puta aversio et conversio, quantum ad aversionem quodammodo conjuncta videntur, quoniam omnia ab uno eodemque incommutabili bono avertunt, atque in omnibus idem Deus offenditur; sed quantum ad conversionem ad commutabile bonum caducum, connexa non sunt, quia diversa peccata ad diversa commutabilia vertunt, et diversas in nobis deformitates et habitus vitiosos efficiunt, quibus diversi cruciatus debentur et infligentur; nec possunt converti propter repugnantiam, quoniam ex diversis et contrariis sæpe oriuntur radicibus, et ad fines tendunt interdum diversos, ut patet in prodigalitate et cupiditate. Nihilo minus possunt habere eamdem generalem et remotam radicem sive originem, ut est concupiscentia, superbia seu amor privatus. — Hæc Bonaventura.
Amplius, Thomas ad quæsita respondens: Virtus, inquit, consideratur dupliciter. Primo, secundum esse suum imperfectum, prout seminaria quædam virtutum naturaliter nobis insunt: sicque una virtus sine alia potest haberi, quum quidam ad liberalitatem apti sint, quidam ad luxuriam proni. Secundo, penes esse suum perfectum, quod ex consuetudine recipit: sicque oportet virtutes esse connexas. Cujus ex dictis philosophorum sumitur ratio triplex. Primam assignat Philosophus sexto Ethicorum, ab eo a quo perficitur quælibet virtus politica. Homini enim est inclinatio ad actum prudentiæ, quæ inclinatio dicitur virtus naturalis, et a Philosopho vocatur demotica*, quam possumus industriam appellare:2 quæ ad bona et ad mala habere se potest, ideo non est virtus. Idcirco si ad virtutis perfectionem debet perduci, ita quod omne judicium ejus sit rectum, oportet aliquid addi per quod omnis error vitetur. Porro in judicio duplex est error. Unus circa finem, sicut habens habitum vitiosum, erronee judicat et inclinatur ad actum suum sicut ad per se bonum; et talis error in agendis assimilatur errori qui est circa principia in speculandis. Alius error est in prosecutione finis, dum quis a recta finis apprehensione declinat per passionem: quemadmodum delectatio cor-* rumpit censuram prudentiæ. Qui agibilium error assimilatur errori in speculabilibus circa discursum principiorum ad conclusionem. Utrumque autem errorem prohibet virtus moralis, quæ facit inclinationem in finem rectum et reprimit passionem: ideo esse non potest prudentia sine morali virtute, puta temperantia, fortitudine, etc. Inclinatio quoque naturalis ad ea quæ virtutis sunt, quo fuerit major, eo nocivior, nisi adsit rationis discretio. Ideo ad hoc quod virtus moralis perficiatur, oportet quod a prudentia dirigatur. Propter quod secundo Ethicorum in definitione virtutis prudentia ponitur. Hinc virtutes politicas oportet esse connexas. — Alia connexionis ratio sumitur ex his quæ in omni virtute concurrunt; quorum tamen unumquodque aliqua virtus principaliter vindicat sibi: quemadmodum difficile vindicat sibi fortitudo, moderatum temperantia, scientiam prudentia: quæ virtutes ab his conditionibus sua nomina sortiuntur. Quod vero est maximum in quolibet genere, causa est aliorum. Hinc aliæ virtutes aliquam prædictarum conditionum participant ex virtute quæ illam principaliter vindicat sibi: ut quoniam fortis est circa difficillima, ideo perseverans in illis, in aliis quoque facilius perseverabit. Hanc rationem videtur Seneca assignare, dicendo: Omne quod bene fit, juste, prudenter, temperate ac fortiter fieri constat. — Tertia ratio sumitur ex fine quem quælibet virtus intendit. Quælibet etenim virtus intendit bonitatem honesti: et si illam intendit ut condecet virtuosum, nullo modo ab ipsa intentionem deflectit. Propter quod quarto dicitur Ethicorum, quod prodigus qui sua expendit non curans bonum, facile in quodcumque malum declinat. Itaque recte ait sexto Ethicorum Philosophus, quod nullus potest habere prudentiam nisi habeat virtutes morales, nec morales virtutes quis potest habere sine prudentia. Unde, dum aliquis exercetur in actu alicujus virtutis, si simul exerceatur in actu vitii alicujus, nunquam acquirit aliquam virtutem, quia nunquam acquirit prudentiam. Ad hoc ergo quod aliqua virtus habeatur, oportet quod homo bene se habeat in omnibus quæ in usum veniunt vitæ humanæ.
Insuper virtutes gratuitæ connexæ sunt quantum ad id quod essentialiter habet se ad rationem virtutis; quantum vero ad id quod accidentaliter ad virtutem se habet, quamvis forte non accidat virtuti in quantum est talis virtus, non oportet esse connexas. Ratio quoque connexionis ex tribus accipitur. Primo ex caritate, quæ est forma virtutum, cum qua omnes simul infunduntur. Secundo ex gratia, quæ est quasi totum potestativum ad virtutes, ex qua virtutes quodammodo fluunt, quemadmodum potentiæ animæ ex ejus essentia. Unde sicut omnes potentiæ illæ sunt simul, in quantum uniuntur in una essentia; ita omnes virtutes gratuitæ sunt simul, in quantum connectuntur in gratia. Tertio ex ipsa generali justitia qua justificatur iniquus: quæ nihil imperfectum relinquit, quoniam impium est a Deo dimidiam specialis salutem, ut Sancti testantur. Idcirco, dum quis desuper justificatur, cunctæ virtutes ei pariter infunduntur. — Ex his elicitur, quod jurisperiti et consiliarii vitiosi non habent veram prudentiam, sed aliud simile ei, ut versutiam, calliditatem et informem juris notitiam. Fides vero et spes non formatæ per caritatem, non sunt virtutes absolute loquendo; similiter nec corporalis virginitas, quæ et sine peccato potest amitti. — Et si objiciatur prædictis, quod perseverantia et pœnitentia non sunt in omnibus caritatem habentibus, quia in innocente non est pœnitentia, et in casuro cras, non est nunc perseverantia; dicendum, quod pœnitentia inest innocenti quantum ad animi præparationem et sub conditione, ut si ceciderit. Perseverantia etiam ut est virtus specialis, dicit propositum persistendi in bonis virtutum usque in finem, et ita inest omni caritatem habenti; non autem prout dicit continuationem virtutum in finem, quia nec sic est specialis virtus.
Præterea de connexione donorum dicendum, quod faciunt hominem dirigibilem beneque mobilem a Spiritu Sancto, et transcendunt virtutes, theologicis demptis virtutibus: idcirco connexa sunt caritati ac mutuo, secundum quod necessaria sunt saluti, etc., ut supra in Bonaventura. — De connexione quoque vitiorum dicendum, ut supra. — Quod autem asserit Beda, Sancti plus humidantur de virtutibus quas non habent, quam de virtutibus quas habent glorientur; intelligendum est de virtutibus quantum ad usus seu actus earum, non quantum ad habitus. Diversi quippe Sancti diversimode se invicem excedunt in actibus diversarum virtutum, secundum quod de quolibet dicitur confessore:3 Non est inventus similis illi, etc. — Hæc Thomas in Scripto.
At vero in prima secundæ, quæstione sexagesima quinta, adjecit: Quædam sunt virtutes morales hominem perficientes secundum statum aliquem eminentem, ut magnificentia et magnanimitas; et tales non semper actualiter simul habentur cum aliis, sed in propinqua potentia. Si autem quæratur, an virtutes morales sint semper caritati connexæ, ita quod in infidelibus non sint; dicendum, quod virtutes morales acquisitæ, secundum quod ad naturalem finem disponunt, atque ex consuetudine humana seu naturali potentia possunt acquiri, sine caritate queunt haberi, sicut in multis philosophis et paganis fuerunt. Sic tamen non habent perfectam rationem virtutis: non enim simpliciter perficiunt hominem, nec ad perfectam perducunt felicitatem. — Hæc in Summa. Et quæ ibi de donorum connexione conscribit, jam habita sunt. Dictum est quoque, quomodo sapientia et scientia uno modo sunt dona gratiæ gratis datæ, et ita connexæ non sunt, quum dicat Apostolus: Alii per Spiritum datur sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ in eodem Spiritu.4 Alio modo sunt dona gratiæ gratum facientis et de numero septem donorum, sicque connexæ sunt.
In præinductis Petrus magis in verbis et sensu coincidit scriptis Bonaventuræ, et de connexione donorum adjicit: Quorumdam opinio est, quod dona nec cum virtutibus neque ad invicem habent connexionem, nec secundum usum seu actum neque secundum habitum. Nempe, quum virtutes dentur ad opera primæ necessitatis, ideo non sufficit una sine alia. Dona vero dantur ad opera supererogationis, in quibus contingit fieri unum opus, non aliud; unum quoque hominem excellere in opere uno, aliumque in altero: et ita qui habet virtutes, non habet necessario dona; nec qui habet unum donum, oportet quod habeat alia omnia, sed secundum gratuitum donantis arbitrium obtinet ea. Et hoc videtur magis convenire rationi donorum. Hæc Petrus.
Qui in his multum recedit a Thoma in pluribus locis, et videtur Thomas de his verius conscripsisse. Si enim, juxta Gregorium, dona infunduntur in adjutorium virtutum, et caritati connexa sunt, videntur cum caritate infundi, et cum fide et spe, quas expediunt. Rursus, si dona reddunt hominem bene dirigibilem prompteque mobilem a Spiritu Sancto, quumque motione atque directione homo in omni indigeat statu, imo præsertim quando adhuc pusillus est; apparet quod dona in omni statu et gradu virtutum virtutibus sint connexa. Quod etiam scriptis concordat devoti ac desuper illuminati viri Joannis Ruysbroeck, qui in variis suis opusculis scripsit in Teutonico tam subtiliter et profunde de donis (et consonant dictis Thomæ, Alberti, Bonaventuræ), ut impossibile videatur, hominem idiotam taliter posse scribere in tali materia, sine speciali et præcipua illuminatione Spiritus Sancti. De cujus scriptis multa induxi in speciali tractatu, quem ante triginta quatuor circiter annos de donis Spiritus Sancti composui.
Porro Richardus in prædictis sequitur Thomam. Attamen addit, quod dona quantum ad esse suum imperfectum, et quoad usum talis esse, non sunt connexa: quia (ut ait) experientia docet quosdam haben-
Cf. p. 586 C.5678 tes donum timoris, quo timent peccare specialiter ne a Deo separentur, qui tamen non habent actum doni intellectus circa credenda, sed tantum simpliciter assentiunt articulis fidei. Hæc Richardus.
In quibus nihilo minus potius S. Thomæ consentio, utpote quod nullus in caritate exsistens adeo simplex est, quin habeat rationem propter quam credit, videlicet quia fidem credit christianam esse a Deo vero collatam, vel quia credit Sanctos sic credidisse, et totam Ecclesiam ita tenere, vel quia non putat aliter posse salvari, aut propter aliquid tale : ad quod lumine doni intellectus juvatur, angelica quoque inspiratione docetur.
Scripta demum Alberti in his consonant Thomæ. Imo Thomas in his Albertum secutus est, et scripta ipsius clarius pleniusque expressit.
Denique Durandus materiam istam dilatans : Videndum est, inquit, quot modis virtutes connexæ sint. Itaque duplex est modus connexionis in generali. Unus est essentialis, alter dispositivus. Essentialis est duplex. Primus, secundum quod una virtus dependet ex alia quantum ad id quod in sua est quidditate : quemadmodum omnis virtus moralis acquisita dependet a prudentia. Secundus est, dum aliqua connectuntur inter se non immediate, sed tertio mediante, quod est connexum utrique : sicque virtutes morales connectuntur inter se mediante prudentia. Alio modo aliqua connectuntur dispositive : quæ dispositio attenditur in quantum subjectum per unum eorum disponitur ad melius se habendum in altero, vel in actu alterius. Quod quantum ad virtutes, contingit dupliciter. Primo, quia subjectum dispositum per unam virtutem, potest perfectius puriusque elicere actum alterius quam sine ea : sicque virtutes morales disponunt ad intellectuales, quia sedatis passionibus per virtutes morales, potest perfectius in intellectualium actus virtutum. Secundo attenditur dispositio illa secundum quod una virtus magis firmatur et magis resistit actui sibi contrario, per hoc quod alteri virtuti conjungitur : sicut temperantia fortitudini juncta, efficacior redditur ad resistendum vitio sibi opposito. His præmissis, dico quod virtutes morales a theologicis non dependent primo modo, videlicet quoad suam essentiam, quia sine eis possunt haberi. Nam naturalibus viribus potest eas homo attingere : quod et præcipue patet de homine primo, dato quod non fuit in gratia conditus. Verumtamen virtutes theologicæ exigunt dispositive virtutes morales acquisitas, quatenus actus suos perfectius queant elicere. Hæc Durandus.
In quibus sentire videtur, quod homo naturalibus viribus possit simpliciter esse et dici virtuosus virtutibus moralibus et intellectualibus, sine fide, caritate et gratia, quod prima facie videtur errori Pelagii propinquare. Insuper, sine fide et caritate non est homo in statu salutis, nec sine peccato mortali : ideo non est simpliciter virtuosus nec bonus nec Deo acceptus. Et quamvis istud in lumine naturali non patet, tamen quoniam ex divina revelatione constat sic esse, ita tenendum est absolute. Certum est quoque, quod caritas est in pueris baptizatis, imo in baptizatis adultis ex vitiosa et passionata vita conversis et protinus baptizatis, sine virtutibus moralibus acquisitis, per quas tamen promptius et delectabilius operantur. Virtutes etenim acquisitæ tollunt inclinationes contrarias, et assuefaciunt hominem ad agendum prompte quæ bona sunt : idcirco per eas homo delectabilius operatur quam per virtutes morales solum infusas.
Insuper dicit Durandus, quod peccata non habent connexionem ratione aversionis sicut jam dictum est : quia ex hoc quod aliqua recedunt ab uno, non connectuntur, ut patet de lineis progicientibus a puncto eodem. — Ad quod respondendum, quod multiplex est connexio, sicut et diversa egressio sive divisio. Peccata autem dicuntur connexa ratione aversionis a summo bono, quia hoc omnibus eis commune est, conveniuntque in hoc quod ab eodem summo bono avertunt. Conveniencia autem et communicatio facit connexionem, sicut et similitudo in convenientibus atque similibus.
Præterea Henricus Quodlibeto quinto : Perfectio (ait) hominis consistit in propria ejus operatione secundum quod homo est, ut primo dicitur Ethicorum.9 In tali autem operatione consistit hominis beatitudo et finis : ad quem finem ordinantur aliæ ejus operationes secundum virtutes. In eo autem in quo est aliquis finis, et aliqua quæ sunt ad finem, est de necessitate duplex ordo atque connexio : unus videlicet inter se eorum quæ sunt ad finem, et alius omnium ipsorum simul ad finem, quemadmodum de ordinatione exercitus duodecimo Metaphysicæ dicitur. Sicque in homine est duplex ordinatio talis, utpote, virtutum inter se, et earumdem ad suum finem seu principalissimam operationem. De qua connexione ad præsens nihil. Intendimus autem hic de connexione virtutum politicarum, quæ sunt justitia, prudentia, fortitudo, temperantia : inter quas prudentia dignior est, in cujus operatione suprema ponitur civilis felicitas, secundum Philosophum ; et ad illam operationem supremam ordinantur actiones aliarum politicarum virtutum. Sic autem est ordo operationum bonarum in ultimum finem in politicis et laudabilibus exercitiis, sicut in naturalibus est entium ordo ad primum principium. In qualibet demum virtute sunt duo consideranda, utpote : proprius finis, præter finem ultimum ad quem fines virtutum proprii ordinantur, et ea quæ sunt ad finem, sicut finis fortitudinis bellicæ est pax civitatis et patriæ, obtento triumpho.
Hanc materiam doctor iste prosequitur multum prolixe, et tamen summa suæ responsionis includitur in responsis S. Thomæ ac Bonaventuræ, videlicet, quod virtutes istæ connexæ sunt secundum esse suum perfectum potissime : idcirco pertranseo. — Aliqua tamen ex dictis ejus adjiciam : Quatuor, inquit, sunt status in unaquaque virtute, videlicet inchoationis, profectus, perfectionis et excessus. Et in duobus primis virtutes omnino sunt imperfectæ, nec merentur dici habitus aut virtutes, sed tantum dispositiones ad virtutes. Dispositionem autem ad aliquam virtutem potest homo exercitio aliquo obtinere, ita quod non ad aliam, secundum quod naturaliter magis dispositus est ad unam virtutem quam aliam, aut occasionem habet exercitandi specialiter se ad unam. Idcirco, loquendo de virtutibus secundum hos duos infimos status, non oportet eas esse connexas. Sed loquendo de eis secundum alios duos status, adhuc dupliciter considerantur : primo, prout absolute virtutes sunt et perfectæ vocantur; secundo, prout in perfectione consummatæ sunt, in gradu tamen latitudinis alicujus citra heroicas, respectu quarum prima perfectio imperfectio quædam est. Si considerentur primo modo, unam homo potest habere sine aliis; si secundo modo, sic dicimus ipsas esse connexas. — Hæc idem, qui ista prolixissime tractat. Et tamen hæc ipsa non videntur communi doctrinæ satis consona esse. Communiter enim asserimus, tres esse status seu gradus virtutum, videlicet incipientium, proficientium, perfectorum. Nec apparet necesse ut ultra statum perfectorum altior statuatur in vita præsenti, loquendo in generali, quamvis certum sit in statu perfectorum latitudinem esse non parvam, secundum quod unus sanctorum est sanctior alio : imo in statu quoque proficientium latitudo consistit et multiplex gradus, suoque modo in incipientium statu. Omnes autem perfecti vocantur heroici seu divini. — Præterea, quod dicit virtutes secundum duos infimos status earum, videlicet inchoationis et profectus, non mereri dici virtutes, videtur consonare prænarratæ opinioni Stoicorum, dicentium quod virtutes non sint nisi in perfectis :10 quod improbatum est in præinductis.
Postremo Scotus hic recitat prætactam positionem Henrici, et contra id quod dicit, virtutes secundum statum et esse perfectum, necessario esse connexas, sic arguit
Scotus: Sicut per te duos gradus primos, niam una virtus est perfectio hominis aliaid est infimos, secundum viam generationis procedendo, contingit non esse connexos, et consimiliter duos primos gradus tertii gradus, videlicet quando virtus est imperfecta vel mediocris; eodem modo arguo de virtute secundum tertium gradum virtutis, quia contingit aliquem habentem virtutem secundum duos gradus tertii gradus, exercitari secundum actum unius virtutis, non alterius. Non enim minus dispositus est aliquis habens habitum ad operandum circa illa objecta, quam alius nullum habitum habens. Ergo si quis a principio potuit se exercere circa objectum unius virtutis, et non alterius; multo magis quum habuerit habitum unius virtutis usque ad duos gradus tertii gradus, poterit exercitari circa objectum unius virtutis, et non alterius: sicque poterit sibi acquirere virtutem unam perfectam, non aliam. — Hinc melius dicunt alii quidam, quod possibile est habitum quantumcumque perfectum in genere naturæ, acquiri ex actibus frequenter elicitis circa objectum unius virtutis, absque acquisitine alterius habitus. Sed habitus iste quantumcumque intensus, non erit virtus, quia non habet rationem virtutis, nisi sit conformis aliis virtutibus acquisitis: quoniam concordantia habitus ad habitum necessaria est in quolibet habitu qui est virtus. Contra hoc arguo: Virtus cum omnibus quæ sunt per se de ratione virtutis, generatur ex actibus rectæ rationi conformibus, ita quod ultra naturam actus et habitus, non requirit ratio actus aut habitus virtuosi nisi conformitatem ad rectam rationem. Sed sine concordia aliarum virtutum concurrentium in eodem operante, potest esse conformitas tam actus quam habitus ad rectam rationem. — Hinc conceddo, quod virtutes morales neque secundum genera sua quæ communiter assignantur, prudentia, justitia, fortitudo, temperantia, neque secundum generaliora, quæ sunt virtutes disponentes affectum ad se ipsum et ad alterum, necessario sunt connexæ, quoqua, non totalis: alias sufficeret una virtus moralis. Quando autem sunt plures perfectiones partiales ejusdem, potest illud perfici una, et non alia, quemadmodum aliquis potest habere visum, et non auditum. Hæc Scotus, qui et ipse prolixe scribit de his.
Sed quicumque aliorum doctorum motiva rite perpendit, facile ac clare conspiciet, quod ipsorum responsio et doctrina omnimode et omnino rationabilior sit imaginationibus posteriorum istorum.
Unde et Thomas de Argentina, sequens antiquos: Virtutes, inquit, concatenatæ sunt. Cujus multæ sunt rationes. Prima est largitas Dei, qui unam sine alia non largitur. Secunda, quoniam virtutes se mutuo indigent, sicut membrum unum indiget alio. Tertia, ut inter virtutes sit consonantia atqueportio congrua: nam sicut in cithara si una defuerit chorda, non est harmonia perfecta; ita in anima non est spiritualis melodia completa, nisi omnes insint simul virtutes quæ competunt animæ secundum statum et conditionem ipsius. Quarta, quoniam ad superanda universa et singula vitia, indiget anima cunctis simul virtutibus. Sunt et aliæ causæ, quoniam anima est Dei sponsa, thalamus, templum: ideo omnibus oportet eam simul ornari virtutibus.
Footnotes
Chapter 185 of 201