Skip to the text

Quæstio 3

Postremo quæritur hic, An tenemur bona agere ex caritate, hoc est, an præcepto adstringimur implere præcepta ex spirituali dilectione.

Videtur quod non. Primo, quia esse in caritate, est supernaturale: non ergo in nostra est potestate. Ergo non obligamur ad hoc: alioqui ad impossibilia teneremur. — Secundo, præcepta Decalogi sunt de naturalis dictamine rationis: ergo naturali virtute possumus ea implere; imo secundum Apostolum ad Romanos, multi gentilium ea impleverunt.1

In oppositum est, quod servando præcepta meremur gloriam Beatorum, quam ex puris naturalibus nequaquam promereri valemus. — Rursus, primum præceptum ad quod cetera omnia reducuntur, est ut Deum toto corde super omnia diligamus:2 ergo sine illo cetera non possumus adimplere. — Iterum, in omni præcepto intentio præceptoris seu legislatoris est sicut formale. Deus autem qui nos jussit servare præcepta, intendit quod ea ex caritate servemus, ut ea servando reddamur sibi placentes, spiritualiter vivi, et ad æternam vitam idonei: quod nullatenus fit, nisi ex caritate ea servemus.

Ad hoc Thomas respondet: Circa hoc sunt quatuor opiniones. Prima, quod modus cadit sub præcepto; attamen quoniam præceptum illud est affirmativum, non obligat ad semper, quamvis obliget semper: sicque homo non tenetur ex caritate implere mandata nisi pro tempore quo habet caritatem. Sed hoc dictum non videtur sufficiens: quia si modus est de substantia præcepti, simul curret obligatio ad actum et ad modum. Contingit autem quod erit tempus honorandi parentes quando etiam caritatem non habet; unde videtur quod tunc teneatur ex caritate implere. — Ideo alii dicunt, quod æqualiter currit obligatio præcepti et modi, ut scilicet quandocumque homo tenetur implere præceptum, teneatur illud ex caritate implere. Nec propter hoc Deus aliquid impossibile præcipit homini, quoniam quamvis homo per se caritatem habere non valeat, tamen potest facere aliquid unde ipsam a Deo accipiat. Nempe secundum Philosophum tertio Ethicorum, quæ per amicos possumus, per nos dicimur posse. Verum hoc stare non potest, quoniam homo in peccato mortali exsistens, in quolibet actu de genere bonorum quo quantum ad substantiam facti implet præceptum, peccaret omissionis peccato. — Hinc alii opinantur, quod modus nullo modo cadit sub præcepto, atque quod homo sine caritate implet Dei præceptum. Sed hoc hæresi Pelagianæ videtur propinquum, quæ ponebat omnia præcepta sine gratia posse impleri. — Hinc alii mediam viam tenent, dicentes, quod modus quodam modo sub præcepto cadit, et quodam modo non. Dicimur enim ad mandata teneri dupliciter. Primo, quod nisi impleamus ad quod tenemur, simus omissionis transgressionisve rei : sicque tenemur solum ad substantiam mandati, non ad modum. Secundo, ita quod si non implemus id ad quod tenemur, non percipimus fructum mandati : sicque tenemur ad substantiam operis et ad modum, sine quo quantumcumque homo substantiam operis exsequatur, ad vitam gloriæ non perveniet. Hæc autem opinio rationabilior esse videtur. Constat enim, quod præceptum dupliciter potest considerari. Primo, prout imponitur secundum necessitatem quamdam implendi : et sic nihil debet imponi alicui nisi quod statim est in ipso ut impleatur; quod si non implet, punitur : quia sic lex vim habet coactivam, secundum Philosophum decimo Ethicorum. Secundo, quantum ad intentionem legislatoris, qui per legis præcepta intendit homines ad virtutes inducere, ut secundo Ethicorum habetur : et sic quantum ad intentionem legislatoris, modus virtutis cadit sub præcepto, non quantum ad legis obligationem. — Quum ergo objicitur, quod primo omnium jubemur Deum corde toto diligere; dicendum, quod illo præcepto præcipitur actus caritatis, non qui sit a caritate, sed qui similis est actui caritatis, sicut est actus naturalis dilectionis. Vel si præcipitur actus caritatis, præceptum illud magis est ad ostendendum quo tendere debeamus, quam ad obligandum. Hæc Thomas in Scripto.

Præterea in prima secundæ, quæstione centesima, sciscitatur, an modus servandi præcepta sit in præcepto. Et respondet : Modus virtutis consistit in tribus, secundum Philosophum secundo Ethicorum. Primo, ut homo operetur sciens : quia quæ fiunt per ignorantiam, fiunt per accidens. Et quoad hoc, modus virtutis est in præcepto, secundum legem divinam et humanam. Secundo, ut volens et eligens operetur. Sicque modus virtutis cadit sub præcepto divino, non autem humano. Lex namque humana non judicat eum qui vult occidere, sed qui occidit; Deus vero judicat utrumque. Tertio, ut firme et immobiliter, id est ex habitu, faciat. Et sic nec sub præcepto divino neque humano cadit modus virtutis. Nulla quippe lex dijudicat eum qui debitum honorem impendit parentibus, quamvis non habeat habitum pietatis. — Modus demum caritatis secundum se consideratus, cadit sub præcepto, non autem considerando caritatem prout est aliarum virtutum forma et finis. In hoc namque præcepto, Honora patrem, non includitur ut hoc fiat ex caritate, quamvis sine caritate meritorium non sit.3 Hæc in Summa. — Idem Petrus.45

Richardus vero ad quæstionem hanc non respondet hoc loco, affirmans ejus solutionem patere ex dictis circa finem primi Sententiarum, ubi tractatum est, qualiter tenemur voluntatem nostram conformare divinæ.

Cf. t. XX, p. 657 A.

Denique Bonaventura circa hæc tres tangit opiniones, quarum duæ sunt recitatæ, quas reprobat, et tertiam quasi mediam prosequens : Opera (inquit) bona ex genere, dicuntur formata dupliciter. Primo, per exclusionem deformitatis peccati. Secundo, per positionem dignitatis meriti. Primo modo præcepta Decalogi obligant ad opera formata : obligant enim ad vitandum peccata mortalia. De secundo autem modo est distinguendum, quoniam duplex est obligatio, utpote absoluta et conditionalis. Obligatio absoluta est, qua quis simpliciter ad aliquid obligatur agendum, ita quod si illud non fecerit, reatum omissionis incurrit. Obligatio vero conditionalis est, qua quis obligatur ad aliquid faciendum, si vult pervenire ad præmium. Quam obligationem qui omittit, non incidit culpam, sed implicitæ conditionis defectum. Itaque præcepta obligant obligatione conditionali ad opera caritate formata, quia aliter nequit homo salvari. Loquendo vero de obligatione absoluta, distinguendum est, quia de mandatis contingit loqui dupliciter : primo, de eis ut in unum collectis, prout reducuntur ad duo caritatis præcepta; secundo, de unoquoque eorum sigillatim. Si primo modo, sic potest concedi, quod obligant ad aliquod opus formatum vel in se, si homo habet in se unde possit exire in illud, vel in dispositione seu præparatione ad illud, quoniam regula justitiæ consideratur secundum ordinem ad Deum et proximum, per quam excluditur omne peccatum. Tenetur enim homo sic mandata implere, ut per ipsorum impletionem se aptet ad gratiæ infusionem : qua obtenta, exsequatur opera meritoria loco et tempore opportunis. Loquendo autem de unoquoque præcepto sigillatim, præcepta Decalogi non obligant obligatione absoluta ad opera formata et meritoria. Et per has distinctiones argumenta et auctoritates solvuntur, quia de obligatione conditionali loquuntur. Hæc Bonaventura.

Præterea Albertus hic eadem scribit quæ ex Scripto Thomæ inducta sunt, et addit quantum ad quartam opinionem : Hæc opinio distinguit triplicem tentionem seu obligationem. Prima est, quæ non expleta inducit transgressionis reatum. Secunda est, quæ expleta ducit ad vitam, et non expleta non ducit ad eam. Tertia est, quæ expleta dat vitam. Quoad primam obligationem dicunt, quod non tenemur ad modum : quia dummodo faciamus opera præceptorum, deobligamur a præcepto neque transgredimur. Verum quoad obligationem secundam tenemur ad modum : quoniam aliter non habebimus vitam gratiæ nec vitam gloriæ, nisi ex caritate faciamus. Quoad tertiam, sic tenemur ad modum et perseverantiam : quoniam illa statim conjungit nos vitæ beatæ. Et ista opinio communius tenetur quam aliæ. Hæc Albertus.

Inter præfatas quatuor opiniones, plus displicent ultimæ duæ, et amplius placent duæ primæ. Nec duæ primæ si bene intelligantur, ab invicem discrepant, nisi forsan permodice. Itaque dico, quod omnis homo viator, tam infidelis quam fidelis, adultus mentisque compos, tenetur esse in statu salutis indesinenter, etiam tunc quando est in culpa mortali atque in statu damnationis æternæ. — Et si objiciatur, quod impossibile est eum simul esse in statu illo utroque : dicendum, quod verum est; nec tenetur, imo nec debet esse in statu utroque, sed solum in statu salutis. Nec est prorsus impossibile eum esse in statu salutis quando est in statu damnationis : quia de sua iniquitate potest ac debet merito indilate cordialiter pœnitere, et in momento potest vere compungi et conteri, sicque obicem gratiæ removere, ac eam suscipere. Nec est absolute perplexus, sicut nec ille qui ea hora qua celebrare aut judicare tenetur, in scelere est enormi. — Insuper dico, quod omnis viator adultæ ætatis rationisque compos, tenetur esse in fide, spe et caritate : ideo supra reprobatus est error dicentium, quod infidelitas in quibusdam habet dumtaxat rationem pœnæ. Estque probatum, quod in omni adulto tali rationem culpæ sortitur :6 imo eo ipso quo his caret virtutibus, anima ejus adultera exstat diaboli, perditionisque filia. Nempe si fecerit homo quod in se est, et quod Deus ab ipso requirit, atque ad quod a sancto angelo instigatur, et a divino movetur instinctu, Deus eum non deseret, gratiamque infundet, et de necessariis providebit saluti. Rursus, tempore Evangelii divulgati universi et singuli tenentur ad evangelicam legem, sicut in hoc Hieronymus et Augustinus concordant. Ad veram ergo infusam et spiritualem caritatem præcipue obligamur.

Et stultum est somniare, quod alicui impossibile sit eam habere, quum paratissimus sit Deus omnipotens eam conferre omni homini quod in se est peragenti. Nec ex his sequitur, quod quis in omni actu bono ex genere, peccet omissionis peccato, sed tunc solum quando tenetur ex caritate præceptum implere. Denique, quod per illud præceptum, Diliges Dominum Deum ex toto corde tuo, non jubeamur Deum diligere ex vera et infusa caritate, nullam omnino apparentiam habet, quum et Moyses in Deuteronomio et alibi toties dixerit :7 Et nunc Israel, quid Dominus Deus tuus requirit a te, nisi ut diligas eum ?8 Christus quoque in duobus caritatis præceptis totam affirmat legem pendere, et Joannes in sua prima fatetur Canonica :9 Qui non diligit, manet in morte;10 itemque, 1 Joann. iii, 14. Qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo.11 Qui vero in caritate non est, inimicus est Dei, membrum diaboli, civisque Babylonis : quum inter filios Dei et cives Babylonis nil dividat nisi caritas Dei crescens usque ad sui ipsius contemptum, et sui amor crescens usque ad Dei spretum. Ostensum est itidem supra, quod omnis adultus necessario sit in statu salutis, aut in statu damnationis. Denique ad horum probationem multa possent induci, de quibus quia præhabita sunt, pertranseo modo.12

Footnotes

  1. Rom. 11, 14. ↩

  2. Deut. vi, 5. ↩

  3. Exod. xx, 12. ↩

  4. art. 9. ↩

  5. art. 10. ↩

  6. Cf. dist. xxv, et t. XXII, p. 240 et s. ↩

  7. Deut. vi, 5. ↩

  8. Deut. x, 12. ↩

  9. Matth. xxii, 40. ↩

  10. I Joann. iii, 14. ↩

  11. I Joann. iv, 16. ↩

  12. lib. II, dist. xxviii, q. 1. ↩

Chapter 187 of 201