Skip to the text

Quæstio 2

A Mplius quæritur hic, An virtutes sint æquales.

Videtur quod non. Primo, quia nec actu nec habitu sunt æquales. Etenim caritas est fide et spe major, dicente Apostolo : Major horum est caritas. Actualis quoque I Cor. xiii, 13. dilectio Dei præstantior est fidei actu: imo Ibid. 1-3. secundum Apostolum, omnis operatio misericordiæ, eleemosynarum largitio, excellentia fidei, imo et mori pro fide, sine caritate nil prosunt. — Secundo, de unoquoque cantatur Sanctorum: Non est in-

I Cor. xiii, 13.

Ibid. 1-3.

Eccli. XLIV, 20. ventus similis illi. Cujus ratio assignatur, quoniam unus in hac, alter in illa excedit virtute. — Tertio, bonum commune est divinius: ergo quo virtus est circa objectum communius, eo præclarior est. Sunt autem quædam virtutes commune bonum respicientes. — Quarto, actus et habitus distinguuntur et dignificantur per sua objecta: virtutes ergo quæ sunt circa increatum objectum, et actus earum, multo nobiliores ceteris exstant virtutibus earumque actibus.

In oppositum est dictum commune doctorum, et quod super illud Apocalypsis, Latera civitatis æqualia sunt, asserit Glossa:1 Virtutes gratuitæ sunt æquales.

Ad hoc respondet Albertus: Una virtute intensa, ceteræ omnes aliquo modo intenduntur, et aliquo modo non. Si enim comparetur virtus ad causam efficientem efficaciamve merendi, vel si consideretur virtus in sua essentia, non potest una intendi nisi et alia intendatur. Si autem comparetur ad radicationem in subjecto, una sine alia potest intendi: quia hoc est ex opere, in quo virtutes necessario non sunt conjunctæ. — Denique virtutes pares sunt in essentia atque in gratiæ formatione: in essentia, quoniam simplices sunt in eodem genere simplicitatis, et in una gratiæ quantitate in uno eodemque homine; in gratiæ quoque formatione, quoniam gratia gratum faciens æqualiter omnes informat. Verum in quatuor aliis essentiam consequentibus sunt inæquales. Primum est in dignitate, quoniam caritas major est nec excidit.2 Secundum, in generalitate formæ et finis et efficientis: et sic iterum caritas major est, quia generaliter movet in omni meritorio actu, quod non facit alia virtus; caritas quoque est forma et finis virtutum. Tertium est radicatio in subjecto, quia ad hoc dispositio operatur per opus, et opus cunctarum virtutum non est æque frequens: idcirco quæ frequentior est in actu, magis radicata est in subjecto. Quartum est quantum ad usum: non enim oportet ut virtutes quæ æqualiter insunt quantum ad essentiam, insint æqualiter secundum usum. — Hæc Albertus. Quæ a Thoma clarius exprimuntur. Nihilo minus contra id quod ait solam caritatem generaliter movere in omni meritorio actu, objici posset quod ait Apostolus:3 Omne quod non est ex fide, peccatum est. Ergo in omni meritorio actu etiam fides movet, imo et fides etiam movet caritatem, ostendendo ei suum objectum, quum ipsa sit oculus mentis. Forsitan tamen Albertus vult dicere, quod sola caritas movet imperialiter atque promerendi vim conferendo.

Itaque Thomas: Duplex est (inquit) æqualitas. Una secundum quantitatem absolutam, alia secundum quantitatem comparativam: ut patet in digitis manus, qui non sunt æquales secundum quantitatem absolutam, quum unus alteri suppositus ipsum excedat; sunt tamen æquales secundum proportionem, quoniam sicut quantitas unius digiti sufficit ad suum officium, ita et quantitas alterius; unde et proportionaliter augentur. Quantitas autem virtutis absoluta potest attendi quantum ad tria: primo, quantum ad dignitatem; secundo, quantum ad objecta ad quæ se extendit; tertio, quantum ad intensionem, quæ cognoscitur in efficacia et modo agendi. Atque his tribus modis potest una virtus excedi ab alia absolute: primo, quia una est dignior alia, ut caritas fide; secundo, quia est plurium objectorum, ut prudentia quam temperantia; tertio, quia una secundum speciem suam requirit majorem intensionem quam alia: quanto enim difficilius et magis arduum est objectum, tanto fortius oportet niti in ipsum, et contra retractiva moveri, ut in actu fortitudinis patet. Sed penes quantitatem comparativam æquales sunt, quia proportionaliter in his tribus se habent respectu objectorum suorum: ideo proportionaliter crescent. Quod autem homo pronior aptiorque consistit ad actum unius virtutis quam alterius, non est ex diversitate habituum semper, sed ex diversitate naturalis dispositionis aut exercitii sæpe. Hæc Thomas in

Scripto. — Quibus consonant quæ in prima secundæ, quæstione sexagesima sexta, habentur, quæ et in his satis includi videntur. Concordat Petrus.

Porro Richardus: Virtutum (ait) quædam sunt acquisitæ, quædam infusæ. Acquisitæ considerari possunt: primo, quantum ad esse suum imperfectum; secundo, quantum ad esse suum perfectum. Primo modo non oportet quod qui in una virtute æquales sunt, in aliis omnibus sint æquales: quoniam tales virtutes non oportet in uno et eodem esse æquales æqualitate proportionis, quæ consistit in hoc quod tantum habeat una de hoc quod sibi debetur, quantum alia de hoc quod sibi debetur: quia quum acquirantur ex actibus, tantum potest se homo exercere in actibus ordinatis ad unam, et tam parum in actibus ordinatis ad aliam, quod plus habebit de una quam de alia. Ideo illam virtutem in qua duo aliqui sunt æquales, aliæ virtutes magis possunt excedere vel ab illa excedi in uno quam alio; ad quod sequitur, quod quamvis sint æquales in una, possunt tamen in aliis inæquales consistere. Sed loquendo de eis quantum ad esse earum perfectum, quum perfectio earum in indivisibili sit consistens, oportet omnes in eodem esse æquales æqualitate proportionis.

Porro virtutes infusæ primo considerantur ut formatæ, secundo ut informes. Primo quoque considerantur adhuc dupliciter: primo, quantum ad esse suum imperfectum; secundo, quantum ad esse perfectum. Et utroque modo queunt considerari tam quantum ad habitus, quam quoad formationem habituum, quam etiam quoad facultatem utendi seu operandi. Quocumque autem modorum istorum, excepta facultate utendi, æquales sunt in eadem æqualitate proportionis: quia in tali æqualitate Deus eas infundit et auget, atque in tali æqualitate per caritatem formantur. Ideo illam in qua aliqui duo sunt æquales, non plus excedunt aliæ vel ab illa exceduntur in uno quam alio; ad quod sequitur, quod qui æquales sunt in una, in omnibus sint æquales. Verum quia facultas utendi dependet ex habitu ac libero arbitrio, idcirco tam multum potest se homo exercere in actu unius, et tam parum in actu alterius, quod valde promptus erit ad actum unius, et tardus ac difficilis ad actum alterius. Ideo virtutes infusas formatas non oportet esse æquales æqualitate proportionis in facultate utendi. Unde nec oportet quod quicumque sunt æquales in una, sint æquales in omnibus virtutibus aliis quantum ad facultatem utendi. Si autem considerentur virtutes infusæ ut informes, ut fides et spes informes; dico, quod quantum ad habitus sunt æquales in eodem æqualitate proportionis, quoniam Deus non infundit eas nisi formatas. Idcirco si aliqui duo, quorum quilibet habet fidem et spem, sint æquales in fide, oportet quod sint æquales in spe, et econtrario. Sed loquendo de eis quantum ad facultatem utendi, non oportet, ut patet ex introductis de virtutibus formatis. — Hæc Richardus. In quibus Bonaventuræ responsio continetur.

Insuper Durandus: Hæc (inquit) quæstio, utrum virtutes habeantur æqualiter, intelligi potest dupliciter. Primo, comparando unam virtutem ad aliam in eodem homine: sicque quæritur de æqualitate quantitatis perfectionis virtutum. Secundo, comparando diversas virtutes inter se numero differentes, ut duas temperantias in duobus hominibus, ad alias duas consimiliter inter se differentes, sed differentes a primis specie, sicut ad duas fortitudines in eisdem hominibus, ut sit sensus quæstionis: utrum illi qui sunt æquales in una virtute secundum speciem, puta in temperantia, sint æquales in aliis universis virtutibus, puta in fortitudine, prudentia, etc. Sicque quæritur de æqualitate proportionis, an scilicet qualem proportionem habent aliquæ virtutes unius speciei in diversis hominibus, talem habeant aliæ in eisdem. Intelligendo igitur primo modo, non est æqualitas inter virtutes, quum una sit dignior alia. Si vero intelligatur secundo modo, distinguendum est, quia virtutes duplicem habent perfectionem, puta essentialem et adjunctam: essentialem, ex naturali habitudine inchoative, et ex exercitio actuum completive; adjunctam vero habent ex dispositione, vel adminiculo, quam una virtus sortitur ex alia sibi adjuncta. Si ergo proportio virtutum pensetur secundum perfectionem essentialem, sic non omnes qui sunt in una virtute æquales, in alia quoque æquales sunt. Essentialis namque perfectio virtutis est inchoative a naturali dispositione, completive vero ex assuefactione; sed aliqui duo æqualiter in naturalibus dispositi, diversimode assuefaciunt se ad actus. Si autem proportio virtutum attendatur secundum perfectionem adjunctam, ut quia fortitudo temperantiæ est conjuncta, propter hoc temperatus magis potest resistere contrariis actibus; sic qui sunt æquales in una virtute, sunt æquales in omnibus: quoniam illæ virtutes solum sunt æquales quoad perfectionem adjunctam, quæ adjunctas habent virtutes æquales sibi unitas. Si ergo virtutes adjunctæ non sunt æquales, nec primæ erunt æquales quoad perfectionem adjunctam. Atque in hoc sensu loquitur Augustinus in littera.4 Hæc Durandus.

Eadem scribit Henricus quinto Quodlibeto, quæstione eadem qua de connexione tractat virtutum, ubi hæc prolixe prosequitur.5

Antisiodorensis quoque in Summa sua, tertio libro, de hac quæstione opiniones recitat aliorum; et propriam ponens sententiam, consonat præinductis.

Footnotes

  1. Apoc. xxi, 16. ↩

  2. I Cor. xiii, 13, 8. ↩

  3. Rom. xiv, 23. ↩

  4. Cf. p. 582 B. ↩

  5. q. 17. ↩

Chapter 186 of 201