Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur primo, Quid sit jurare, et quid perjurare.

Et fertur in littera, quod jurare sit Deum in testem assumere aut invocare; perjurare vero, sit mendacium juramento firmare.

Quibus objicitur, quia in juramento per exsecrationem Deus invocatur ut judex, non ut testis.1 — Rursus, Joseph juravit per salutem Pharaonis, et reges Franciæ jurant super caput S. Dionysii, communiterque juratur per Sanctos.

Circa hæc scribit Antisiodorensis in Summa sua, tertio libro: Jurare est aliquid asserere sub attestatione alicujus rei sacræ. Forma autem jurandi in veteri Testamento hæc fuit: Vivit Dominus, id est, per Deum vivum; vel, Vivit anima mea aut tua, id est, per vitam animæ meæ aut tuæ. In primitiva vero Ecclesia fuit hæc: Testis est mihi Deus, id est, Deum invoco testem ejus quod dicam. Et sic frequenter juravit Apostolus. Nunc autem juramus secundum formam quam Christus tangit, dicendo: Nolite jurare neque per cœlum, neque per terram.2 Sic enim juramus: Per

Deum, per S. Mariam, per S. Petrum. Aliquando vero ita juramus: Sic Deus me adjuvet, id est, si aliter est quam dico, non me adjuvet. Variatur quoque juramentum secundum diversitatem eorum per quæ juratur. Sicque regulam talem dat Augustinus: Quanto sanctius est id per quod juratur, tanto pœnalius exstat perjurium. — Contra quod objicitur, quia jurare per membra Christi detestabilius est et magis prohibitum, quam jurare per

Deum: ergo per membra Christi perjurare, iniquius pœnaliusque consistit. Dicendum, quod qui jurat per creaturam, jurat quodammodo per Creatorem: invocat et enim creaturam in testem veritatis, et omnis creatura testis est primæ veritatis, et est nutus ipsius. Unde Augustinus loquitur Deo: Væ qui diligit nutus tuos pro te. In nutibus namque seu signis non est sistendum. Hinc qui falsum jurat per creaturam, contemnit creaturam et Creatorem. Nec tamen sequitur quod gravius peccet qui perjurat per creaturam, quam qui per

Creatorem: quoniam qui perjurat per

Creatorem, contemnit ipsum in se ipso, qui in infinitum melior et dignior est in se, quam in creaturis appareat. Itaque qui perjurat per Deum, gravius peccat quam qui perjurat per creaturam, absolute loquendo, videlicet si ceteræ circumstantiæ pares sint. Verumtamen jurare et perjurare per membra Christi, enormius est quam jurare et perjurare per Deum: quoniam jurans et perjurans per quodcumque membrum Christi, contemnit Deum et membrum ipsius, et insuper ei ingratus est de beneficio Incarnationis.

De causis demum jurandi sciendum, quoniam licitum est pro veris et rationabilibus causis jurare, ut pro pace, pro amicitia conservanda. Aliquando juratur pro veritate instruenda, sicut dum jurant testes; interdum pro calumnia evitanda, ut in juramento de calumnia: faciunt quippe judices jurare ad expediendum citius causas, ne vel calumniose impetat actor, aut reus se taliter tueatur. In hac parte quæstio de juramento pertinet ad decretistas. Interdum etiam juratur pro fidelitate servanda, quemadmodum principes jurant regi quod ei erunt fideles. Et ab hoc juramento absolvit aliquando dominus Papa, sicut absolvit prælatos ac principes Alamanniæ a juramento quod fecerunt Othoni imperatori. — Et si objiciatur, quod Papa non possit hoc, quia non potest absolvere a juramento quo quis jurat puellæ quod eam sumat in conjugem; respondendum, quod juramentum aliquando fit personæ gratia personæ, ut dum jurat quis puellæ ducere eam uxorem; et a tali juramento Papa nequit absolvere. Quandoque autem juramentum fit personæ non gratia personæ, sed alicujus accidentis, ut in juramento principum præstito regi propter utilitatem communem; et inde potest absolvere Papa, qui totius communitatis sollicitudinem gerit, atque cognoscere habet quid communitati expediat. — Hæc Antisiodorensis.

Præterea de descriptione perjurii scribit Bonaventura: Hic est triplex positio. Quidam enim dixerunt, quod perjurium substernit sibi mendacium, asserentes, quod si quis juret falsum quod æstimat verum, non perjurat. Quæ positio improbatur per Augustinum, dicentem: Dum homo jurat esse verum quod tamen est falsum, temere jurat. Ex quo habetur, quod juramentum illud inordinatum ac temerarium est, et ita perjurium; non tamen est ibi mendacium. — Alii ergo dixerunt, quod non omne perjurium exstet mendacium, quia non solum contingit incurrere crimen perjurii propter veritatis defectum, verum etiam propter defectum justitiæ atque judicii. Sed ista instantia potius videtur locum habere in juramento obligatorio seu promissorio quam assertorio, quia in illo justitia et judicium proprie reperiuntur. Ideo quæstio manet, utrum omne perjurium quod opponitur juramento assertorio, consistat mendacium, quum veritatis sit privativum. — Hinc tertia positio est, quod aliquid est mendacium simpliciter et secundum perfectam mendacii rationem, ut quod falsitatem habet in voce et intentione. Aliud est mendacium secundum quid, ut quod falsitatem habet non in intentione, sed voce. Quum itaque quæritur, utrum perjurium in se universaliter claudat mendacium, dicendum quod imo, sumendo mendacium large, ut se extendit ad mendacium dictum simpliciter, et ad mendacium dictum secundum quid. Et hoc est quod Magister dicit in littera, quod perjurium est jurando loqui falsum sine intentione fallendi, vel jurando loqui verum cum intentione fallendi. Si autem proprie sumatur mendacium, non est ipsum mendacium essentiale omni perjurio, neque perjurio opposito juramento obligatorio, neque perjurio opposito juramento assertorio. Hæc Bonaventura.

At vero Thomas super his plenius ac planius loquens: Juramentum, inquit, fit proprie ad confirmationem eorum quæ in dubium veniunt audienti, de quibus loquens certitudinem habet aut habere se dicit; et hoc, loquendo de dubiis quæ ex sui natura dubitationem habent, ut sunt facta contingentia, quæ per rationem nequeunt confirmari. In aliis quippe exhibere juramentum videtur ridiculum. Talium ergo dubiorum certitudo fieri nequit, nisi per eum cujus scientiæ nihil deest, veritasque infallibilis est. Qui solus est Deus : ideo ejus testimonium solum ad hujusmodi confirmationem est efficax. Testimonium autem ipsius aut assumitur ad confirmationem ejus quod modo exhibitum est, et hoc non vocatur juramentum, sed potius probatio per auctoritatem; vel invocatur ad exhibendum, quod est proprie juramentum. Et ideo aliquod juramentum fit, in quo simpliciter divinum testimonium invocatur, ut quum dicitur : Testis est mihi Deus. Aliquod vero fit in quo proponitur reverentia testis invocati, quæ testimonium reddit credibile, vel in se ipso, ut quum dicitur, Per Deum, aut, Vivit Dominus;3 vel in aliquo ejus effectu præcipuo, ut dum juratur per cœlum vel Evangelium seu per Sanctos. Interdum quoque ipse modus testificationis specificatur, sicut quum dicitur : Si non est ita, hoc accidat mihi. Unde quum per creaturam quis jurat, hoc dupliciter fieri potest. Primo, prout in creatura magnificentia Dei ostenditur, quæ in testimonium inducitur. Secundo, prout in creatura illa effectus divinæ testificationis exquiritur, sicut quum dicitur, Per caput meum; vel, Per salutem meam. Atque utroque modo potest intelligi quod Joseph per salutem Pharaonis juravit, utpote, quasi Deo oppignerans Pharaonis salutem, cui erat adstrictus, aut in potestate Pharaonis divinam magnificentiam venerans, et in testimonium hanc inducens. Denique, sicut veneratio summæ majestati debita specialem habet modum ac proprium nomen præ omnibus venerationibus aliis quibuscumque exhibitis, vocaturque latria; sic invocatio testimonii infallibilis veritatis specialem sortitur rationem ac nomen, et dicitur juramentum. Hominem vero invocare in testem, juramentum non dicitur. Ex quibus patet, quid sit jurare.

A — De descriptione autem perjurii cognoscendum, quod quælibet res denominatur a suo complemento; et nomen quod sumitur a rei defectu, proprie denominat defectum qui accidit circa complementum ipsius. Juramentum vero in confirmatione veritatis completur, quemadmodum syllogismus in confirmatione conclusionis. Propter quod, sicut dicitur insyllogizatum esse, quando conclusio non sequitur ex præmissis, non autem quando aliqua præmissarum est falsa, manente debita forma; ita perjurium, quod defectum juramenti designat, significat defectum qui accidit in re quæ juramento erat firmanda. Defectus autem confirmationi veritatis contrarius, exstat mendacium. Idcirco perjurium proprie dicit defectum mendacii juramento firmatum. Hæc Thomas in Scripto.

C — Idem in secunda secundæ, quæstione octogesima nona, addit : Testimonium Dei quandoque inducitur ad assertionem præteriti aut præsentis, et hoc vocatur juramentum assertorium; quandoque vero ad asserendum futurum, et vocatur juramentum promissorium. — Rursus, duplex est modus jurandi. Unus per simplicem contestationem, alter per exsecrationem. Nam Deus manifestat veritatem dupliciter, utpote per revelationem seu inspirationem, atque per ultionem. Et in juramento per exsecrationem inducitur creatura ut id in qua divinum exerceatur judicium, ut dum homo jurat per caput aut filium suum.4 Sicque jurat Apostolus : Ego (inquiens) testem Deum invoco in animam meam.5 Christus vero per creaturas jurare prohibuit, ne scilicet eis honor impendatur divinus. Sicque intelligitur quod causa 22, quæstione 1, capitulo 9, habetur, clericum per creaturam jurantem, acerrime objurgandum.

Consonat Petrus, et addit : Perjurium quatuor modis accipitur. Primo et principaliter, pro falsa juratione; secundo, pro transgressione liciti juramenti; tertio, pro juratione illicita; quarto, pro reatu perjuart. 1.6 rii manente in anima. Perjurium namque peccatum est: aut ergo reatus peccati, ut macula perjurii in anima, aut actus peccati. Et ut est peccatum, vel dicitur peccatum omissionis, et sic est non impletio juramenti liciti; vel dicitur peccatum transgressionis, et hoc dupliciter: primo stricte et proprie, et sic est falsa juratio; aut communiter et extense, et sic est illicita juratio. Itaque proprie et secundum completam rationem perjurii, perjurium est falsa juratio. Propter quod a falsitate describitur: aut ergo a falsitate significantis et signi, ut dum falsum juratur cum intentione fallendi; aut a falsitate significantis et non signi, ut quando quis putans falsum quod verum est, jurat; aut a falsitate signi et non significantis, ut quando quis putans verum quod falsum est, jurat. Et in primo horum est ratio completa perjurii, in secundo minus completa, in tertio minime completa. Hæc Petrus. — Concordant Richardus et alii. to jurare difficile est interdum non perjurare, seu falsa et dubia juramento non confirmare. Unde loquitur Augustinus: Juratio falsa est perniciosa, vera periculosa, nulla secura. Quamvis ergo jurare sit bonum in se, tamen malum est homini, quia incautum. Sicque est bonum in se, sed malum per accidens; et ex frequentia jurandi, nomen Dei cum minori quam oportet reverentia invocatur, seu veritas ejus in creaturis relucens. Prohibetur ergo non quia malum in se, sed quia incautum et propinquum periculo: imo absolute loquendo non prohibetur, alioqui nunquam liceret; sed jussum est ut non frustra neque in vanum, id est, non sine rationabili causa fiat.

Si autem quæratur, an omne perjurium sit mortale peccatum; dicendum, quod perjurium multiplex est. Unum est indiscreta juratio, ut quando quis inutiliter jurat verum aut sine deliberatione jurat: et tunc non credo esse mortale peccatum. Secundum est perversa juratio, dum homo jurat cum deliberatione quod juramento non est asserendum nec dicendum, sed potius contrarium: tuncque videtur esse mortale peccatum. Nam tunc proprie nomen Dei in vanum assumitur, quando cum deliberatione decipiendi assumitur ad falsum asserendum. — Quæritur etiam de juramentis quæ fiunt quasi jocando, ut quum jurat quis per bottas seu sotulares suos, an sint mortalia. Dicendum, quod per talia quis potest jurare dupliciter. Primo, ut id quod inducit non sit nota confirmationis, sed jocationis: et tunc non reputo esse juramentum, sed malum modum loquendi. Secundo, ut homo intendat illud inducere pro signo sanctitatis, quia religiosi illis utuntur. Tunc pejerat graviter; sed ita non fiunt talia juramenta. — Perjuratio demum per idolum, majus est peccatum quam per Deum, non propter juramentum, sed idololatriam et infidelitatem. — De his etiam fidelibus qui infidelium recipiunt juramenta, dicendum, quod non consentiunt nisi juramento. Jurationem ve-

Footnotes

  1. Gen. XLII, 15, 16. ↩

  2. Matth. v, 34, 35. ↩

  3. Rom. 1, 9. ↩

  4. 11 Cor. 1, 23. ↩

  5. Matth. v, 34-36. ↩

  6. art. 6. ↩

Chapter 196 of 201