Quæstio 3
Tertio principaliter quæritur, An omne juramentum sit obligans, et de comitibus juramenti.
In hac quæstione plura contenta sunt, et difficultatem hic ingerit diversitas juramentorum, quorum aliqua sunt coacta, quæ non videntur necessario adimplenda; aliqua vero sunt incauta, ut quod Josue et principes juraverunt Gabaonitis;1 aliqua sunt dolosa, in quibus non est intentio obligandi se. Denique, quum tres dicantur comites juramenti, videtur nullum juramentum servandum nisi habeat sibi adjunctos hos comites, ita quod sit discretum, justum et verum : sicque pluri-
Itaque circa hæc Thomas conscribit, primo de comitibus juramenti : Ad hoc quod juramentum sit rectum, tria requiruntur. Unum ex parte rei de qua juratur, sicque requiritur veritas per quam locutio adæquetur rei : alias dictum non esset confirmatione dignum. Aliud requiritur ex parte causæ pro qua juratur, et ita requiritur justitia : alias non esset debita necessitas. Tertium requiritur ex parte jurantis, et hoc est discretio, ut juret discrete : alias non adhiberetur debita cautela. Veritas quoque non sumitur hic prout est pars justitiæ, sed ut est adæquatio vocis ad rem. Similiter judicium capitur hic non pro exsecutione justitiæ ad alterum, sed pro consideratione circa se ipsum, distinguendo quid sit agendum sibi, et quid possit accidere. Hæc in Scripto.
Unde in secunda secundæ, quæstione octogesima nona : Super illud (ait) Jeremiæ quarto, Jurabis, Vivit Dominus, in judicio et veritate et justitia, scribit Hieronymus, quod juramentum tres comites habet, videlicet judicium, justitiam et veritatem.2 Juramentum quippe non est bonum nec licitum nisi ei qui ipso legitime utitur. Ad quod tria requiruntur : primo, ne quis leviter, sed ex sola necessaria et rationabili causa juret, et sic discretio exigitur ex parte jurantis, etc., ut supra.
Denique, de obligatione juramenti subdit ibidem : Quicumque se aliquid esse facturum jurat, tenetur illud implere, dummodo adsint hi comites :3 quia si esset juramentum de re impossibili, deesset discretio; si vero esset de re mala seu boni præpeditiva, deesset justitia. Unde quidquid contra hæc aut aliquod horum promittitur aut juratur, non est servandum, nisi forsan in casu quo expediret; nec peccat homo non servando, sed peccat insipienter jurando. Qui autem jurat se non facturum aliquod melius bonum, quod tamen facere non tenetur, peccat quidem jurando, quia sic ponit obicem Spiritui Sancto, qui inspirator atque promotor est boni melioris; non tamen peccat juramentum servando, sed multo melius facit si non servet. — In juramento autem coacto duplex est obligatio. Una quoad hominem cui invitus promisit : et illa per coactionem aufertur. Nempe qui violentiam intulit, promeretur ut ei promissum non servetur. Alia est obligatio quoad Deum, qua homo tenetur implere quod per nomen Dei promisit : et hanc non tollit coactio in conscientiæ foro, quoniam potius debet homo quodcumque temporale damnum sustinere, quam juramentum violare. Potest tamen repetere in judicio quod solvit, aut superiori denuntiare, quamvis jurasset oppositum: nam tale juramentum in exitum vergeret deteriorem, quoniam esset contra justitiam publicam. Unde patet intellectus ejus quod habetur extra de Jurejurando, capitulo Verum in ea quæstione, quod qui invite aliquid promittunt, per Romanum Pontificem absolvuntur: non quod decernat juramenta coacta non esse obligatoria, sed quasi hujusmodi obligationes ex justa causa relaxans. Præterea, quando non est eadem intentio jurantis et ejus cui juratur: si hoc contingat ex dolo jurantis, servandum est juramentum secundum sanum judicium ejus cui juratur; si vero jurans dolum non adhibet, obligatio tenet secundum ipsius jurantis intentionem. Hæc in Summa.
Porro in Scripto respondendo ad istud, utrum juramentum incautum sit observandum: Duplex est (inquit) juramentum, videlicet assertorium et promissorium. Juramentum promissorium est de eo quod in futurum exspectatur faciendum a jurante per se sive per alium. Assertorium vero est, quod fit ad confirmationem veritatis et præsentis et præteritæ, quamvis etiam non simus causa ipsius. In juramento autem assertorio est tantum obligatio una, qua jurans obligatur ad culpam, si veritas suo defuerit juramento. Sed in juramento promissorio est duplex obligatio: una, qua jurans obligatur facere quod juramento promisit; alia, qua obligatur ad peccatum nisi sic fecerit. His visis, sciendum quod sicut non omnis assertio est digna juramento firmari, ita nec omnis promissio, sed illa dumtaxat quæ aliquam continet utilitatem. Hinc si promissio de aliquo salutem impediente, juramento firmetur, ex hoc ipso juramentum redditur indebitum, quasi actus cadens super indebitam materiam: propterea obligat obligatione secunda, quæ est ad peccatum, nec remanet ei virtus obligandi prima obligatione, quæ est ad faciendum. Prima namque obligatio est ad vitandum obligationem secundam. Unde juramentum quod de necessitate obligat ad peccatum, ipso facto ab alia obligatione vacuatur. — Ad illud ergo quod de Josue tactum est, respondendum quod juramentum Josue non fuit de eo quod ex se et secundum se illicitum fuit, sed de eo quod factum fuit illicitum quia prohibitum: idcirco sufficiebat in hoc servare intentionem prohibentis. Unde dicit B Ambrosius libro de Officiis: Mulctavit Gabaonitas morte meliori, puta obsequio ministerii divini, quatenus clementior esset sententia; sicque quodammodo sunt occisi servilitate, quæ est mors interpretativa secundum leges.
Præterea quæri potest de eo qui promittit religionem non ingredi, nec prælationem assumere, an teneatur implere. Videtur quod sic, quia sine peccato potest religionem dimittere et in statu subjectionis manere. Dicendum, quod ipso facto quo quis jurat se religionem non ingressurum, est perjurus. Quamvis enim liceat sibi religionem non ingredi, non tamen licet ei obicem ponere Spiritui Sancto: idcirco non debet omittere religionem intrare ne crimen incurrat perjurii. Conformiter dicendum, quod quamvis prælationem fugere, possit ex bona causa procedere, tamen pertinaciter resistere malum est, ut patet ex glossa Gregorii Jeremiæ primo, qui hoc probat exemplo Moysis et Jeremiæ, qui quum primo fortiter recusassent prælationis officium, postmodum tamen illud humiliter ex obedientia assumpserunt. Ideo juramentum non assumendi prælationem, incautum est: quoniam quantum in se est, providentiæ divinæ præjudicat, obedientiamque ad superiores excludit.
Insuper si quæratur, an juramentum coactum sit obligatorium; respondendum, quod coactio in juramento assertorio non potest esse sufficiens, quoniam nihil potest sufficienter cogere ad hoc quod homo mortaliter peccet: quod contingeret, si ex verba communiter accipi solent. — Hæc Thomas in Scripto. coactione quis falsum cum juramento assereret. Hinc tale juramentum quantumcumque coactum, est obligatorium ad peccatum. In juramento autem promissorio coactio potest esse sufficienter cogens ad promittendum: quia ut vitetur majus periculum, potest aliquis promittere aliquid sibi damnosum; quod sine peccato contingere potest. Et tunc talis coactio si sit sufficiens quod in virum constantem cadere possit, tollit obligationem juramenti in foro contentioso: quoniam ei qui intulit vim, non competit actio ex obligatione juramenti illius. Attamen in foro conscientiæ est obligatorium: magis namque debet homo temporale damnum subire quam fidem infringere. Habet tamen remedium ut in judicio repetat. Quod si juravit se non repetiturum, potest judici denuntiare, qui ex officio suo debet raptorem ad restituendum compellere. Si autem juravit se non denuntiaturum, non tenetur hoc observare, quia talis juratio esset contra correctionem fraternam.
Postremo si interrogetur, an juramentum obliget secundum intentionem recipientis; dicendum, quod juramentum promissorium obligat hac necessitate ut culpa vitetur. Unde obligat ad omne id faciendum quo non facto culpa incurritur. Distinguendum est ergo de eo qui jurat. Aut enim jurat simpliciter, aut dolose. Si dolose, ex duabus partibus potest subsequi culpa, puta ex fractione juramenti, et ex dolo. Quamvis ergo ex ratione juramenti in quantum juramentum, non obligetur ad ipsum implendum nisi secundum suam intentionem; tamen ex necessitate juramenti in quantum fuit dolosum, obligatur ad taliter observandum, quod ex dolo jurantis alius non lædatur: quod fit, quando secundum intentionem recipientis jurans implet juramentum. Si autem simpliciter juret sine dolo, tunc in foro conscientiæ non obligatur nisi secundum suam intentionem; sed in foro contentioso, ubi intentio ignoratur, obligatur secundum quod
B Concordat Petrus, qui et de obligatione asserit juramenti: Quoddam juramentum est assertorium de præterito, quoddam promissorium de futuro. Et sicut debita materia juramenti assertorii est verum, et non falsum; ita debita materia juramenti promissorii est bonum, et non malum. Qui ergo jurat malum, obligatur ad culpam male jurando, sed non obligatur implere hoc ipsum. Notandum ergo, quod hoc quod jurando promittitur, aut evidenter atque totaliter bonum, aut evidenter et totaliter malum, aut partim manifeste bonum, et partim manifeste malum, aut est dubium quale sit. Si est evidenter et totaliter malum, tunc auctoritate propria est frangendum; si totaliter et aperte bonum, nullatenus est frangendum; si partim bonum partimque malum, ut si meretrix promittat se servaturam fidem locatori, partim est frangendum et partim tenendum; si vero est dubium, non est auctoritate propria, sed superioris interpretatione frangendum. In promissione autem meretricis prætacta, sunt duo: unum, quod adhærebit isti, quod malum est; aliud, quod non adhærebit alteri, quod bonum est. Idcirco in hoc frangendo juramentum, peccat gravius quam servando: quia dum servat, peccat fornicando, non perjurando; sed dum adhæret alteri, peccat utroque modo. Hæc Petrus.
C Richardus quoque præhabitis consonans, de obligatione juramenti incauti testatur: Juramentum potest esse incautum vel ratione modi jurandi, vel ratione rei juratæ. Primo modo dupliciter, utpote: vel quia non est factum ex deliberatione, et sic non obligat de necessitate, sed tantum de congruitate, etsi licitum sit quod juratur; aut quia non fit cum reverentia debita, et sic peccat homo jurando, et obligatur ad observandum quod juravit, si licitum est. Juramentum autem incautum ratione jurati, est omne quod juratum derogat caritati, nullumque tale obligat jurantem: sic jurans tamen peccat. Quumque cuncta divina præcepta atque consilia ordinentur ad caritatis perfectionem, nullum juramentum est obligatorium quod derogat divino consilio seu præcepto. Quia etiam quodlibet mortale peccatum derogat alicui divino præcepto, et etiam veniale in quantum est quædam obliquatio a rectitudine præceptorum et dispositio ad mortale; ideo nullum juramentum de faciendo mortali aut veniali peccato, est obligans. Quum etiam consilia sint de operibus supererogationis et perfectionis, ideo nullum juramentum de non faciendo aliquod opus supererogationis, vel de faciendo contrarium operibus supererogationis, obligat. Nec etiam juramentum de non faciendo ea quæ melius est facere quam non facere. Ideo jurans quod non retinebit aliquem in suo servitio quem expedientius est tenere, vel quod non loquetur proximo suo cum quo alias melius esset loqui quam non loqui, non obligatur ad talia observanda. Hæc Richardus.
In his, præsertim in dictis Thomæ, continentur scripta Alberti de juramenti obligatione. Qui refert quemadmodum quidam coactus juravit, et consuluit papam Alexandrum an deberet implere. Qui respondit: Non me habebis auctorem perjurii. Item, quod quidam coactus juravit suæ concubinæ quod duceret eam uxorem, nec interrogaret suos parentes; interrogavitque Augustinum, an solvere teneretur juramentum. Augustinus respondit de consilio B. Ambrosii, quod duceret eam. Hæc Albertus.
Durandus quoque: Major est, inquit, obligatio matrimonii quam juramenti. Sed obligatio matrimonii est proprie de præsenti, obligatio juramenti promissorii est proprie de futuro. Obligatio autem de præsenti major est obligatione de futuro. — Quumque objicitur, quod coactio impedit matrimonium: dicendum secundum quosdam, quod nulla coactio matrimonium impedit quoad conscientiæ forum, si tamen interveniat consensus interior; quamvis quoad forum Ecclesiæ, judicetur non esse matrimonium, quia præsumitur defuisse consensus ubi coactio intercidit. Alii dicunt, quod coactio per metum cadentem in virum constantem impedit matrimonium, quantumcumque consensus interior interveniat, propter hoc quod matrimonium ut est sacramentum, requirit indivisibilitatem inter conjuges: et quia consensus coactus impetrat restitutionem in integrum secundum jura, ideo talis consensus contrariatur matrimonio vel indivisibilitati matrimonii; propter quod impedit ipsum. Sic autem non est in promissorio juramento, quia non est contra rationem promissi quod nunquam retrahatur. Hæc Durandus.
Postremo etiam Scotus hic multa inducit: Communiter (inquiens) conceditur, quod unicum perjurium leve indeliberatum, non est peccatum mortale, tamen hoc modo ex consuetudine perjurare est mortale: quoniam habitus ex multis actibus generatus, inclinat ad graviorem perjurationem quam sint præcedentes. Sed contra hoc objicitur, quia si primus actus perjurandi non est peccatum mortale, ergo nec quicumque alius etiam ex quocumque habitu fiat, quoniam habitus inclinans non potest facere culpam graviorem.
Istud prosequitur, quod non prosequor, quia utilius (ni fallor) subticetur quam recitetur. Ego autem verius reor, quod consuetudo seu habitus maxime conferat ad culpæ aggravationem, in tantum ut ex consuetudine et frequentia fiat mortale quod aliunde consisteret veniale: quemadmodum super Joannem probat et asserit Augustinus, quod hoc facit sentina neglecta, quod irruens fluctus; et minuta est arena, quæ si nimium multiplicetur, premit et opprimit. Denique, irrefrenata venialium consuetudo includit contemptum: et quum veniale sit dispositio ad mortale, pandit se non vereri mortale incidere qui non satagit veniale vitare. Et utique qui non est notabiliter timoratus, cito labitur in mortale, quum tanta sit humana fragilitas, tanta circumventio Satanæ, tanta peccandi occasio. Ideo in Ecclesiastico scriptum est: Si non in timore Dei tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua;4 Apostolus quoque hortatur:5 Cum metu, timore et tremore vestram salutem operamini. Hinc falsum censetur, quod si primus actus perjurandi non sit mortale peccatum, ergo nec quicumque alius etiam ex quocumque habitu fiat, quoniam habitus inclinans non potest actum facere graviorem. Istud, inquam, facillime reprobatur. Etenim constat quod homo paulatim labitur ad pejora. Propter quod ait Scriptura: Qui negligit modica, paulatim decidet. Habitus autem quanto plus augetur, fortificatur et crescit, tanto vehementius atque frequentius inclinat ad actum.6 Nullus autem actus tam venialis est, quin ex nimia inordinata complacentia et intensiori suæ pravitatis malitia fieri queat mortalis. Hinc habitu pravo nimium excrescente, quidam quadam rabie feruntur in vitia: imo in vilibus rebus occasioneque facili ruunt in mortalia vitia, ut in gulosis et libidinosis conspicitur. Rursus, sicut effectus proportionatur suæ causæ, sic actus habitui ex quo fluit: ergo quo habitus exstat intensior, eo ceteris paribus actum producit intensiorem. Unde sicut in virtuosis et exercitatis ac sanctis hominibus ex eorum virtutibus prodeunt actus tanto perfectiores, meliores et diviniores, quanto eorum virtutes sunt magis perfectæ; ita encontrario est in vitiosis, quorum habitus exsistunt intensiores. — Hinc etiam falsum ostenditur quod ait præfatus, quod perjurium indeliberatum, quotiescumque iteratum, non est peccatum mortale, ita quod raritas et frequentia nihil ad propositum faciunt: imo potius reor, quod non solum perjurium, sed etiam juramentum verum sed frustra irrationabiliterque prolatum, quod ex raritate excusabile est a mortali, præ frequentia irrefrenata et nimia fit mortale. Hoc quippe omnino detestabile est, quod miser et insipiens homo diligentiam non apponat circa considerationem et adimpletionem præceptorum Altissimi: quod potissime patet ex hoc quod sine refrenatione jurat inaniter. In tota autem Scriptura docetur, jubetur, monetur, ut præcepta Dei diligenter discamus, memoriter teneamus, sæpe consideremus, efficaciter impleamus, quemadmodum Ecclesiastici tertio scriptum est: Quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper;7 et in Psalmo: Maledicti qui declinant a mandatis tuis.8 Hinc Jeremia testante, maledictus est qui opus Dei efficit negligenter. Unde et in Deuteronomio locutus est Moyses:9 Erunt verba Domini in corde tuo, et narrabis ea filiis tuis, et mediteris ea sedens in domo tua, et ambulans in itinere, et dormiens atque consurgens, et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos.10
Footnotes
Chapter 198 of 201