Quæstio 2
Secundo quæritur, An licitum sit jurare per Deum, et item per creaturas; et de gravitate illiciti juramenti atque perjurii.
Videtur quod jurare non liceat, quum dicat Salvator: Ego dico vobis non jurare omnino, neque per cœlum, etc.1 Sit autem sermo vester, Est est, Non non. Jacobus quoque ultimo Canonicæ suæ capite: Ante omnia nolite jurare, etc.2
In ista quæstione multa tanguntur, et multa ad utramque partem possent argumenta formari, quorum solutiones ex responsionibus elucescent.
Itaque Albertus circa hæc loquitur: Jurare in se non est malum, sed bonum; attamen est incautum: quia quum homo vanitati subjectus sit, sermo ejus adhuc vanior instabiliorque consistit;3 ideo assuero per Mahometum aut idola permittunt, non directe consentiunt, sed pro utilitate sustinent : sicut accipiens mutuum non consentit in acceptationem supra sortem, sed eam invitus permittit. — Hæc Albertus.
At vero Thomas : Aliquid, inquit, potest habere indecentiam dupliciter : primo, ex se; secundo, ex eo quod consequitur. Quod autem ex se indecentiam habet, nullatenus potest licitum esse, quantacumque incumbat necessitas : ut patet in stupro et in aliis quæ sunt mala ex genere. Quod autem indecentiam habet propter periculum sequens, duo requirit ad hoc quod convenienter fiat. Unum est cautela sufficienter cavens illud periculum; aliud est utilitas sequens. Ut patet in vulneris sectione : si enim sanitas per eam reddatur, atque tam caute fiat quod membra cetera non lædantur, fit congruenter. Juramentum autem convenientiam et necessitatem habet ob causam præhabitam, ideo licet ita jurare ut diligenti cautela vitetur periculum et defectus. Unde juramentum non est prohibitum a Christo nec ab ejus apostolo, sed jurandi facilitas, propter periculum. — Ex quibus patet, an juramentum sit de per se appetendis. Quemadmodum enim in confirmatione quæ fit per rationes, sunt duo, utpote medium probans, et id quod probatur; ita in confirmatione juramenti est dictum humanum sicut id quod probatur, et testimonium divinum tanquam medium probans. Medium autem secundum artem syllogisticam debet ex eodem genere esse : propter quod in necessariis sumuntur necessaria media, et in contingentibus contingentia. Veritas vero humanorum verborum est minimæ firmitatis, ex hoc quod error facile accidit rationi, et quoniam lingua prona est ad defectum : ideo infallibilem Dei veritatem adhibere ad nostra dicta confirmanda, non convenit nisi incumbat necessitas. Hinc juramentum non est per se appetendum, sed propter necessitatem, quemadmodum sectio vulneris propter sanitatem.
Insuper ad id, an omne perjurium sit mortale peccatum, dicendum, quod juramentum est duplex. Unum in quo quis percipit se jurare : et tunc si falsum juret, credo quod semper peccet mortaliter, sive sit juramentum solenne, sive non, potissime quando percipit esse falsum quod jurat. Quoddam vero est juramentum in quo homo non attendit ad juramentum, et quasi non percipit se jurare, sed ex lapsu linguæ in jurationem prolabitur : et quia tunc quasi nesciens jurat, et nesciens non reputatur voluntarius, ideo in tali casu videtur quis quasi non voluntarie jurare : ideo si sit falsum quod jurat, sive percipiat hoc esse falsum, sive non, dummodo non sit mendacium perniciosum, non dico quod sit peccatum mortale, sed veniale, valde tamen cavendum propter vicinitatem ad mortale.
Præterea si quæratur, an liceat juramentum recipere sive exigere; respondendum, quod sicut jurare non semper est malum, ita juramentum recipere et exigere licet ex necessaria et rationabili causa, debitis circumstantiis observatis.4 — Sed objici potest, quia super illud ad Romanos, Testis enim mihi est Deus, ait Glossa : Tu non facis malum qui bene uteris juratione, ut alteri suadeas quod utile; sed a malo est, scilicet illius qui recipit juramentum. Ergo juramentum recipiens, peccat. Secundo, ille qui ab alio exigit juramentum, vel scit eum juraturum verum, vel scit eum juraturum falsum, vel nescit an verum aut falsum jurabit. Si scit eum verum juraturum, videtur peccare, quia pro nihilo facit eum jurare; si scit eum juraturum falsum, homicida est, secundum Augustinum, et habetur in littera; si vero nesciat alterutrum, dicit de hoc Augustinus : Non audeo dicere hoc modo esse peccatum, sed humana tentatio est. Ergo juramentum exigere quolibet modo, peccatum est. — Ad primum dicendum, quod non intelligitur ibi malum culpæ, sed pœnæ, quod est ignorantia illius qui juramentum recipit : qui si sciret an verum esset pro quo juratur, juramento opus non esset. Ad secundum dicendum, quod quando quis scit aut probabiliter credit quod alter perjurabit, non licet ei juramentum exigere, nisi forte sit in loco judicii: quoniam juramentum in judiciis non tantum exhibetur propter judicem, sed propter alios quoque; unde non est in potestate ejus juramentum remittere, quod secundum ordinem juris est exhibendum. Similiter, si sciat eum juraturum verum, potest licite juramentum exigere non pro se, sed pro aliis qui hoc nesciunt. Si vero dubitet, dubitatio ex tanta potest suspicione procedere, quod cum peccato erit. Ideo Augustinus dicere non audebat quod sit sine peccato, nec dicit quod sit semper peccatum. — Porro qui jurat per idola, peccat quantum ad formam juramenti, non quantum ad veri assertionem aut alicujus promissionem quod redundat in bonum commune: et quantum ad hoc, potest ei fidelis consentire, non quantum ad primum; ideo juramento ejus possumus uti quandoque sine peccato. — Hæc Thomas in Scripto.
Insuper de his scribit in secunda secundæ, quæstione octogesima nona:5 Juramentum secundum se honestum et licitum est, tam ratione originis quam ratione finis. Est namque inductum ad certificandum homines, et ad terminandum controversias: et ita ex parte finis est licitum. Ex origine quoque, quoniam introductum est ex fide qua homines credunt Deum habere infallibilem veritatem, omniumque certam et distinctam notitiam ac providentiam universalem. Sed quoniam id quod ex se bonum est, cedere potest in malum ejus qui ipso abutitur, ut sumere Eucharistiam; ideo juramentum cedit in hominis malum qui sine debita necessitate, cautela et reverentia utitur eo. Videtur enim parvam habere reverentiam Dei, qui eum ex levi causa assumit in testem, quod de honesto viro non faceret. Hinc Dominus jurare prohibuit. Hæc in Summa.
Concordat Richardus, affirmans quod judex tanquam publica persona potest alicui indicere juramentum secundum ordinem juris, quamvis probabiliter æstimet eum perjuraturum.
Consonat Petrus, qui respondendo ad istud, utrum jurare per creaturam sit licitum, ait: Jurare per creaturam quatuor modis contingit. Primo, ipsam creaturam tanquam divinum quid venerando. Secundo, juramentum per creaturam, tanquam per rem vilem factum, contemnendo. Tertio, ipsum Deum qui in creatura relucet ac præsidet, testem invocando. Quarto, ipsam creaturam quoad usum quem jurans inde sperat, Deo impignerando. Primum horum pertinet ad infidelitatem, secundum ad dolositatem, tertium ad assertionem, quartum ad imprecationem. Primis duobus modis illicitum est per creaturas jurare, aliis duobus modis est licitum. — Porro dum quæritur, an juramentum per idolum sit recipiendum; dicendum, quod consensus in malum est duplex: unus directus, per modum complacentiæ; alius indirectus, per modum permissionis. Primus consensus semper peccatum est, non secundus. In juramento autem quod fit per idolum, est aliquid boni, videlicet pactum; et aliquid mali, utpote forma obligationis. Et consentire in pactum, est licitum; sed consentire directe in formam, illicitum est. Hæc Petrus.
Richardus demum præinductis concordans, insuper quærit, an perjurium sit majus peccatum quam homicidium. Ad quod respondens: Aliqui (inquit) dicunt quod imo, quoniam perjurium majorem includit aversionem mentis ab ultimo fine, estque contra præcepta tabulæ primæ. Sed ista mihi non placet opinio. Nam simili posset ratione probari, quod gravius esset peccatum, die dominico facere opus servile, quam hominem perimere. Dico ergo, quod homicidium est enormius crimen quam perjurium. Homicidium namque directe contrariatur caritati, quæ est virtus altissima; perjurium autem opponitur virtuti latriæ, quæ est virtus non theologica sed moralis. — Verumtamen perjurium videtur mihi majus facinus quam adulterium, quoniam ordinem mentis ad Deum corrumpit, qui dignior est quam ille qui est ad proximum. Hæc Richardus.
Quibusdam tamen apparet quod adulterium sit peccatum enormius quam perjurium, quia in adulterio est fractio voti, imo et promissionis solennis, qua conjugati sibi invicem fidelitatem perpetuam promiserunt. Fractio autem voti enormior est perjurio. In adulterio quoque est sacrilegii crimen, quoniam conjugati benedicuntur et consecrantur ad prolificandum Deo atque Ecclesiæ : imo et aliæ multæ deformitates in adulterio considerantur.
Footnotes
Chapter 197 of 201