Skip to the text

Quæstio 7

Septimo quæritur, An Judæorum ac aliorum infidelium filii ac filiæ baptizandi sint invitis parentibus.

Videtur quod sic. Primo, quia si infideles pueros suos vellent submergere, aut alias crudeliter trucidare, essent prohibendi, piumque esset pueris subvenire, a temporali eos interitu trahendo: multo plus a mortis æternæ periculo sunt eruendi, invitis parentibus, quos constat ipsos suæ infidelitati velle innectere. — Secundo, infidelium proles est Dei Patris, quantum ad animam, magis quam parentum carnalium: pium ergo et justum est, eos Patri spirituum per Baptismatis gratiam consecrare. — Tertio, infideles, præsertim Judæi, juste subduntur christianis principibus; filii autem servorum sunt in potestate dominorum suorum parentum: ergo principes christiani licite poterunt filios Judæorum eis subditorum facere baptizari.

Sed contra est, quod in Toletano habetur concilio: De Judæis præcepit synodus sancta, nemini deinceps ad credendum vim inferre. Non enim tales inviti salvandi sunt, sed volentes, ut integra sit forma justitiæ. sissent facere aut impetrare ab ipsis principibus, si licuisset. Ideo periculosum esset istud nunc recenter inducere, quod pueri tales sic baptizarentur. Primo, propter periculum fidei, quam pueri tales postea forsan de facili desererent inductione parentum, cognito quod taliter ad Baptismum venissent. Secundo, quoniam hoc repugnaret naturali justitiæ, qua proles debet esse sub cura parentum usque ad usum rationis: unde jus paternæ potestatis non est parentibus auferendum. Hæc loco prætacto.

Præterea in tertia parte, quæstione sexagesima octava: Pueri (ait) infidelium aut habent usum rationis, aut non habent.1 Si habent, tunc quantum ad ea quæ sunt juris divini vel naturalis, incipiunt esse suæ potestatis: ideo propria voluntate, invitis parentibus, possunt Baptismum suscipere, sicut et matrimonium contrahere. Si autem usum rationis nondum sortiti sunt, de naturali jure sunt sub potestate et cura parentum, nec ipsis invitis sunt baptizandi. — Ad objecta ergo dicendum, quod nec a morte corporali est aliquis eruendus contra ordinem juris civilis. Ideo in derogationem juris naturalis non est proles potestati et curæ parentum subtrahenda ante liberi arbitrii usum. Hæc idem ibi.

Concordat Richardus infra in quæstionibus sextæ distinctionis, et addit: Non est consuetudo in Ecclesia Dei, nec esse debet, ut parvuli Judæorum et paganorum invitis parentibus baptizentur, quoniam baptizati aut restituerentur suis parentibus, et sic tempore suo averterent eos a fide, aut male tractarent; vel non restituerentur parentibus, et sic esset periculum quod interficerent parvulos suos, ne fierent christiani. Verumtamen alii sunt qui dicunt, quod si esset consuetudo Ecclesiæ, quod parvuli illi baptizati nutrirentur de facultatibus Ecclesiæ, nec restituerentur parentibus, tunc bonum esset eos invitis parentibus baptizare, ac baptizatos supremo Domino consecrare; sed consuetudo Ecclesiæ non est talis. Hæc Richardus.

A His concordat Durandus quantum ad id quod dictum est de pueris Judæorum adultæ ætatis. De pueris vero nondum ratione utentibus, refert tres esse opiniones. Una est, quod principes christiani possunt licite ac meritorie auferre pueros Judæorum qui in suis exsistunt dominiis, et eos Baptismo offerre invitis parentibus: ad quod inducunt rationes ad hoc introductas;2 et item quoniam principes christiani possunt filios illos in terrenam redigere servitutem, ergo multo plus in servitutem divinam. Dicit quoque opinio ista, quod pueri tales suscipiunt verum Baptismum. Secunda opinio est, quod istud omnino illicitum sit propter motiva præhabita.3 Et quamvis pueri tales de facto taliter baptizentur, non tamen accipiunt verum Baptisma, quoniam ad suscipiendum Baptismum ad minus requiritur intentio directa vel interpretativa. Interpretativa autem parvulorum illorum voluntas videtur esse voluntas parentum: unde et olim in lege naturæ in fide salvabantur parentum. Tertia opinio est, quod non liceat parvulos tales baptizare invitis parentibus; tamen si fiat, vere sunt baptizati, quemadmodum etiam si filii christianorum parentum, invitis ipsis parentibus baptizentur, baptizati vere sunt. — Hæc Durandus, qui se fatetur secundæ opinioni potius consentire, quantum ad id quod dicit illicitum esse pueros illos baptizari contra voluntatem parentum; attamen dubitare se perhibet de hoc, an pueri illi in casu illo veraciter baptizentur. Quocirca sciendum, quod secunda illa opinio est quam sequitur Thomas, quantum ad hoc in quo et Durandus concordat. Sed non puto id fuisse de mente B. Thomæ, quod parvuli tales non baptizentur in casu hujusmodi: imo videtur sensisse contrarium, dicendo, quod periculosum esset pueros illos sic baptizare, propter periculum fidei, utpote quoniam pueri sic baptizati, facili occasione forsan desererent, inductione suorum parentum, fidem susceptam. In quibus verbis videtur sentire, quod si baptizentur, fidem recipiant, et eadem ratione cetera dona ac virtutes quæ in Baptismate infunduntur.

Insuper Scotus circa hæc scribit: De parvulis Judæorum et infidelium aliorum dicitur, quod non sint baptizandi invitis parentibus, quia aut redderentur parentibus baptizati, et tunc subverterentur; aut non redderentur parentibus, et sic fieret istis injuria, quia dum parvuli sunt, parentes habent jus super eos. Verum hæc ratio etsi concludat de privata persona, non tamen videtur concludere de principe cui subjecti sunt illi in regimine reipublicæ. Hinc breviter dico, quod si princeps hoc faceret cum cautela bona, ita ut parentes non præcognoscerent hoc futurum, ne pueros ipsos occiderent, baptizatos quoque faceret religiose educari, bonum esset. Imo quod plus est, crederem religiose fieri, si princeps etiam ipsos parentes incredulos minis atque terroribus cogeret ad Baptismum: quod probari videtur, quia simile commendat concilium Toletanum, factum tempore religiosissimi principis Assebuci*, etc.4 Hæc Scotus.*

Qui de his plura conscribit, in quibus quidquid sit de veritate principalis quæsiti, videtur sibi ipsi contrarius. Siquidem paulo ante in hac ipsa distinctione asseruit: Deus, qui dixit per Sapientem, Fili, præbe cor tuum mihi, non vult aliquem omnino invitum adscribi familiæ suæ.5 Assumens autem Baptismum adscribitur per hoc familiæ Christi. Insuper theologi et juristæ concorditer dicunt, quod hi qui nunquam fuerunt in fide, non sunt cogendi ad fidem. Unde dum Constantinus imperator conversus et baptizatus, volebat Romanos ad fidem compellere, S. Sylvester persuasit ei oppositum. Jacobus quoque apostolus dixit: Non est nostræ disciplinæ, quemquam ad fidem compellere.6 Præterea, quod Scotus allegat pro sua opinione ex Toletano concilio, militat contra ipsum, quia ibidem sic legitur: Præcepit sancta synodus nemini deinceps ad credendum vim inferre, etc., ut supra. Quo constat, quod etsi ante hoc exstitit factum, synodus illa prohibuit hoc fieri ultra.

Itaque in hac re consentio responsioni Thomæ, non tamen propter ejus motiva, quoniam non videntur concludere. Quum enim omne jus naturale ac divinum ab æterna et increata lege ac sapientia supergloriosissimi Creatoris profluxerit, et sit quædam expressio, directio ac determinatio ejus, constat quod nullum jus naturale seu divinum aut positivum obliget et adstringat, nisi in quantum manet sub regula, tenore ac ordine juris divini et increati. Quum ergo ex jure increato parentibus sit concessum, ut auctoritatem, curam et dispositionem habeant super sobolem suam, præsertim ante usum liberi arbitrii, ad hoc ut salubriter provideant, dirigant et gubernent eamdem secundum dictamen et exigentiam juris increati; dum certum est quod parentes hac auctoritate et potestate totaliter abutantur, et sobolem suam secum æternæ aversioni a Deo ac condemnationi involvere quærant, non est ipsis in hoc deferendum. Nec fit eis injuria, si habens auctoritatem subtrahat eorum abusui, perversitati, infidelitati filios eorum ac filias, quatenus salubriter educentur: quemadmodum etiam prælato superiori licitum est prælato inferiori prorsus perverso, scandaloso, subversionem suorum quærenti, resistere et ipsum deponere, ac subditos periclitantes idoneo prælato committere. Denique, sicut in ultima distinctione libri secundi circa finem, copiose et evidenter monstratum est, in coordinatione potestatum potestas inferior non obligat in his quæ sunt contra superioris potestatis imperium et censuram.7 Ad istud quoque probandum valet ratio, in hujus quæstionis principio posita.8 non est ipsis in hoc deferendum. Nec fit eis injuria, si habens auctoritatem subtrahat eorum abusui, perversitati, infidelitati filios eorum ac filias, quatenus salubriter educentur: quemadmodum etiam prælato superiori licitum est prælato inferiori prorsus perverso, scandaloso, subversionem suorum quærenti, resistere et ipsum deponere, ac subditos periclitantes idoneo prælato committere. Denique, sicut in ultima distinctione libri secundi circa finem, copiose et evidenter monstratum est, in coordinatione potestatum potestas inferior non obligat in his quæ sunt contra superioris potestatis imperium et censuram. Ad istud quoque probandum valet ratio, in hujus quæstionis principio posita. Hinc quantum ad principale, consentio Thomæ, ob alia tamen motiva, potissime quantum ad Judæos, de quibus Omnipotens in sua providentia statuit, ut usque in finem mundi in suis remaneant posteris, quatenus prædestinati ex ipsis, tempore desuper præstituto nascantur, convertantur, martyrizentur, ac aliis modis salubriter consummentur. Ob alias quoque utilitates vult Deus ut inter Christianos vivere permittantur suosque ritus saltem in parte exercere. Unde et Christus protestatur in Psalmo: Deus ostendit mihi super inimicos meos, Ne occidas eos, nequando obliviscantur populi mei.9 — Quod si objiciatur, ob hoc non oportere tam multos Judæos manere incredulos; dicendum, quod nobis incertum est, quos et ex quibus velit producere Deus. Imo, quoniam

(teste Apostolo) omnia propter electos, puto quod nec alios incredulos, nec reprobos Christianos superbonus et supersapiens Deus taliter continuaret et multiplicaret, nisi quidam, imo multi et quasi innumerabiles electi essent nascituri ex eis, sive ob alia bona quæ elicit Deus ex malis.10 Nihilo minus pium videtur, ut si principes christiani prosternant in bello incredulos, et terras eorum jure prælii adipiscantur, parvulos eorumdem faciant baptizari, et inter fideles corporaliter ac spiritualiter enutriri. — Postremo primum illud Thomæ motivum, quod scilicet maximam auctoritatem habet consuetudo Ecclesiæ, rationabilis persuasio esse videtur. Infra demum habebitur, quod infideles qui nunquam christiani fuerunt, non sint ad Baptismum cogendi.

Præterea, adhuc aliqua circa istam distinctionem quæruntur, videlicet utrum sanctificati in utero essent baptizandi; et item, utrum jam justi et virtuosi baptizandi exsistant. — Et videtur quod non, quum Baptismus contra originale ordinetur peccatum, a quo illi jam purgati sunt. Quumque in caritate et fide formata consistent, non videtur eis aliquid plus necessarium ad salutem. ac virtutum profectum, et ad obedientiæ commendationem. Et quamvis non indigeant propter remedium, id est propter originalis peccati purgationem, cujus remedium est Baptismus, indigent tamen propter præcepti impletionem: quia Baptismus ex consequenti et secundario ordinatur etiam ad fidelium ab infidelibus distinctionem, et ad gratiæ incrementum. Et quamvis quis esset in caritate, tamen nisi in isto obtemperaret, per suam inobedientiam amitteret caritatem.

C Quæritur quoque de infantulo exposito de quo ignoratur an sit baptizatus, an sit baptizandus. Ad quod concorditer respondetur, quod nisi per inquisitionem possit agnosci quod sit baptizatus, sit sub condizione baptizandus, dicendo: Si baptizatus non es, ego baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. — Consimilia quædam rara quæruntur, quæ infra forsan quærentur.

Footnotes

  1. art. 10. ↩

  2. Cf. p. 135 A'. ↩

  3. Cf. p. 135 C' et s. ↩

  4. * Sisebuti ↩

  5. Prov. xxiii, 26. ↩

  6. Legenda aurea, cap. 94. ↩

  7. dist. XLIV, q. 5. ↩

  8. p. 135 A'. ↩

  9. Ps. LVIII, 12. ↩

  10. 1 Cor. III, 22. ↩

Chapter 79 of 283