Distinctio 6
A. Quibus liceat baptizare.
NUNC quibus liceat baptizare addamus. De hoc Isidorus ait: Constat Baptismum solis sacerdotibus esse traditum;1 ejusque ministerium nec ipsis diaconibus implere est licitum absque episcopo vel presbytero, nisi his procul absentibus ultima languoris cogat necessitas:2 quod etiam laicis fidelibus permittitur. Item ex concilio Carthaginensi quarto: Mulier quamvis sancta, baptizare non præsumat, nisi necessitate cogente. — De illis vero qui ab hæreticis baptizantur, utrum rebaptizandi sint, quæri solet. Ad quod breviter dicimus, quia quicumque sit qui baptizet, si servatur forma a Christo tradita, verum Baptismum dat:3 et ideo qui illum sumit, non debet rebaptizari. Unde Beda: Sive hæreticus, sive schismaticus, sive facinorosus quisque in confessione sanctæ Trinitatis baptizet, non valet ille qui baptizatus est, a bonis Catholicis rebaptizari, ne confessio et Trinitatis invocatio videatur annullari. Item Augustinus: Quamvis unum sit Baptisma et hæreticorum, scilicet eorum qui in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti baptizant, et Ecclesiæ catholicæ;4 tamen qui foris Ecclesiam baptizantur, non sumunt ad salutem Baptismum, sed ad perniciem, habentes formam sacramenti, virtutem autem ejus abnegantes: et ideo Ecclesia non eos rebaptizat, quia in nomine Trinitatis baptizati sunt, et ipsa est forma sacramenti.5 Item: Rebaptizare hæreticum qui hæc sanctificationis signa perceperit, omnino peccatum est; Catholicum vero, immanissimum scelus est. Ex his aperte colligitur, quod qui etiam ab hæreticis baptizati sunt, servato charactere Christi, rebaptizandi non sunt, sed tantum impositione manus reconciliandi, ut Spiritum Sanctum accipiant, et in signum detestationis hæreticorum. — Sunt tamen nonnulli Doctorum, ut Cyprianus et alii quidam, qui dicere videntur, ab hæreticis non posse tradi Baptismum, et eos esse rebaptizandos, quum veniunt ad Ecclesiam, qui ab illis dicuntur baptizati. Sed hoc de illis verum est qui extra formam Ecclesiæ baptizare præsumunt. Cyprianus tamen ibi a veritate deviasse videtur, qui ait de hæretico: Quomodo sanctificare aquam potest, quum ipse immundus est, et apud quem Spiritus Sanctus non est, quum Dominus dicat in lege: Quæcumque tetigerit immundus, immunda erunt? Quis potest dare quod ipse non habet? Hoc ergo ex ignorantia eum dixisse Augustinus innuit, dicens:6 Martyrem Cyprianum gloriosum, qui apud hæreticos vel schismaticos datum Baptismum nolebat cognoscere, dum eos nimis detestaretur, tanta ejus merita usque ad triumphum martyrii secuta sunt, ut et caritatis qua excellebat luce, obumbratio illa fugaretur, et si quid purgandum erat, passionis falce tolleretur. Nec nos qui Baptismi veritatem et hæreticorum iniquitatem agnoscimus, ideo Cypriano meliores sumus, sicut nec Petro, quia gentes judaizare non cogimus.7 vero
Aug. de Unico Bapt. n. 22.
B. Quod nullus in utero materno baptizatur.
Hoc etiam sciendum est, quod licet ter immergatur propter mysterium Trinitatis, tamen unum Baptisma reputatur. Illud etiam ignorandum non est, quod in materno utero nullus baptizari potest, etiam si mater baptizetur. Unde Isidorus: Qui in maternis uteris sunt, baptizari non possunt, quia qui natus adhuc secundum Adam non est, secundum Christum non potest renasci; neque regeneratio in eum dici potest in quem generatio non præcessit. Item Augustinus: Non potest quisquam renasci, antequam natus sit. — Si vero opponitur de Jeremia et de Joanne Baptista, qui ab utero sanctificati leguntur, quod etiam de Jacob quidam putant; dicimus, si sanctificatio ibi accipitur interior emundatio, in miraculis divinæ potentiæ esse habendum, ut Augustinus ait, ambigue super hoc loquens: Si usque adeo, inquit, in illo puero acceleratus est usus rationis et voluntatis, ut intra materna viscera jam posset agnoscere et credere, quod in aliis parvulis exspectat ætas ut possint, in miraculis habendum est divinæ potentiæ, non ad humanæ trahendum exemplum naturæ.8 Nam quando voluit Deus, etiam jumentum locutum est. Idem: De Jeremia legitur, Priusquam exires de ventre, sanctificavi te.9 Illa tamen sanctificatio qua efficimur templum Dei, non nisi renatorum est. Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest intrare in regnum Dei. Nemo autem renascitur, nisi prius nascatur.10 Unde illa sanctificatio potest secundum prædestinationem accipi. — Ecce videtur dubitanter loqui, qui etiam in eodem dicit: Non dictum est quia credidit infans in utero, sed, Exsultavit; nec Elisabeth dicit, Exsultavit in fide, sed,
Hugo, Summa Sent. tract. v, c. 12.
Isid. Sent. lib. I, c. 22, n. 5.
Aug. Epist. 187, n. 31. Luc. I, 15.
Aug. op. cit. n. 24.
Aug. op. cit. n. 32.
Aug. op. cit. n. 33.
Aug. op. cit. n. 37.
Ibid. n. 23. Luc. I, 41, 44.
Exsultavit in utero meo. Et potuit esse hæc sanctificatio, tantæ rei a majori cognoscendæ indicium, non a parvulo cognitæ. Absque assertione de hac sanctificatione loquitur, non definiens qualiter intelligenda sit illa sanctificatio, an sit signum futuræ rei, an veritas justificationis per Spiritum factæ. Sed melius est ut dicamus illos præter communem legem in uteris justificatos et gratia præventos, dimissis omnibus peccatis: quod etiam multis Sanctorum testimoniis edocetur.
C. Si Baptismus fit verbis corrupte prolatis.
Hugo, Summa Sent. tract. v, c. 9. De Consecr. dist. iv, c. 86.
Quæri etiam solet, si corrupte proferantur verba illa, an Baptismus sit. De hoc Zacharias Bonifacio scribit: Retulerunt mihi nuntii tui, quod fuerit sacerdos in eadem provincia, qui Latinam linguam penitus ignorabat, et dum baptizaret, nescius Latini eloquii, infringens linguam, diceret: Baptizo te in nomine Patria et Filia et Spiritus Sancta; et propter hoc considerasti rebaptizare. Sed si ille qui baptizavit, non errorem inducens vel hæresim, sed pro sola ignorantia Romanæ locutionis, infringendo linguam baptizans dixisset; non possumus consentire ut denuo baptizetur.
D. Baptizandi sunt illi de quibus ignoratur an sint baptizati.
De Consecr. dist. iv, c. 113.
Præterea sciendum est, quod illi de quibus nulla exstant indicia inter propinquos vel domesticos vel vicinos, a quibus baptizati fuisse doceantur, agendum est ut renascantur, ne pereant: in quibus quod non ostenditur gestum, ratio non sinit ut videatur iteratum. Conferendum eis videtur quod collatum esse nescitur: quia non temeritas intervenit præsumptionis, ubi est diligentia pietatis.
E. De illo qui pro ludo immergitur.
Hugo, ubi supra.
Aug. de Bapt. contra Donat. lib. vii, n. 102.
Id. Epist. 98, n. 5.
Solet etiam quæri de illo qui jocans sicut mimus, commemoratione tamen Trinitatis immergitur, utrum baptizatus sit. Hoc autem Augustinus non definit, ita inquiens: Si totum ludicre et mimice et joculariter ageretur, utrum approbandus esset Baptismus qui sic daretur, divinum judicium per alicujus revelationis miraculum oratione implorandum esse censerem. Videtur tamen sapientibus non fuisse Baptisma; ut quum aliqui in balneum vel in flumen merguntur in nomine Trinitatis, non est tamen Baptismus, quia non intentione baptizandi illud geritur. Nam in hoc et in aliis sacramentis, sicut forma est servanda, ita et intentio illud celebrandi est habenda. Illud etiam non te moveat, quod quidam non ea fide parvulos ad Baptismum ferunt, ut per Spiritum ad vitam regenerentur æternam, sed eos putant hoc remedio temporalem accipere sanitatem: non enim propterea illi non regenerantur quia nec ab illis hac intentione offeruntur.
F. Quod duo tempora erant in quibus baptizabantur homines.
Agnoscendum est etiam, in baptizandis electis duo tempora esse servanda, id est Pascha et Pentecosten, ut in sabbato Paschæ vel Pentecostes Baptismi sacramentum celebretur. Qui vero necessitate mortis vel periculi urgentur, omni tempore debent baptizari.
De Consecr. dist. IV, c. 12.
G. De responsione patrinorum.
Porro cuncti ad Baptismum venientes fidem suam profiteri debent, et exponere quid petendum venerint ad Ecclesiam. Unde etiam a baptizando quæritur : Quid venisti ad Ecclesiam petere? Qui si adultus est, pro se respondet : Fidem, id est sacramentum fidei, et doctrinam. Ita etiam per singula interrogatus, respondet se credere in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum. Si autem parvulus est, non valens credere vel loqui, alius pro eo respondet. Unde Isidorus : Parvuli alio profitente baptizantur, qui adhuc loqui vel credere nesciunt : sicut etiam pro ægris, mutis, vel surdis, alius profitetur dum baptizantur. Sic et de pœnitentibus agendum est. Si vero pro eo qui respondere potest, alius respondeat, non itidem valet, sicut dictum est : Ætatem habet, pro se loquatur.11 — Si vero quæritur, ex quo sensu pro parvulo dicatur, Credo, vel, Fidem peto; dicimus, de sacramento fidei id esse intelligendum, quod respondetur petere, quum defertur ad Ecclesiam, et habere fidem, quum baptizatur : ut sit sensus, quum dicitur, Fidem peto, id est, sacramentum fidei præsto sum recipere; Credo, id est, sacramentum fidei suscipio : quod est, hic parvulus præsto est sacramentum fidei accipere. Unde Augustinus : Nihil est aliud credere, quam fidem habere; et ideo quum respondetur credere parvulus, qui fidei nondum affectum habet, respondetur fidem habere propter fidei sacramentum, et convertere se ad Deum propter conversionis sacramentum. — Sed adhuc quæritur, ex quo sensu pro parvulo respondeatur, Credo in Deum Patrem et in Jesum Christum et in Spiritum Sanctum. Numquid de sacramento fidei, an de fide mentis ibi agitur? Si de sacramento, cur nominatim distinguuntur personæ? Si vero de fidei affectu, quomodo verum est, quum ea parvulus careat? An illud facturus parvulus spondetur quum creverit, sicut et omnibus pompis diaboli spondetur abrenuntiare, quod si non servaverit factus adultus, tenebitur ipse vel sponsor? Sane etiam dici potest ibi sponderi pro parvulo, quod ad majorem ætatem si venerit, et pompis diaboli renuntiabit, et sanam fidem tenebit, cujus tunc sacramentum recipit. Hac autem sponsione parvulus pro quo fit tenebitur, non sponsor; si tamen ut cautio impleatur, quantum in se est operam dederit : quia exigitur a patrino, ut sit diligens circa eum pro quo spopondit sollicitudo. De hoc Augustinus : Certissimam emisistis cautionem, qua renuntiare pompis diaboli spopondistis.
Isid. de Eccles. offic. lib. II, c. 25, n. 7. De Consecr. dist. IV, c. 77.
Aug. Epist. 98, n. 9.
Hugo, Summa Sent. tract. V, c. 11.
De Consecr. dist. IV, c. 73.
H. De catechismo.
Hugo, Summa Sent. tract. v, c. 13.
Raban. de Instit. cleric. lib. 1, c. 25.
Aug. de Symbolo ad catechum. sermo 1, n. 2.
Illa autem interrogatio et responsio fidei fit in catechismo, cui additur exorcismus. Ante Baptismum enim fit catechismus et exorcismus; post catechismum sequitur exorcismus, ut ab eo qui jam fide instructus est, adversaria virtus pellatur. Exorcismus de Græco dicitur in Latinum adjuratio; catechismus, instructio. Catechizare est instruere, ut de Symbolo ac rudimentis fidei; exorcizare est adjurare, ut: Exi ab eo, spiritus immunde. Symbolum est signum, vel collatio: signum, quia eo fideles ab infidelibus discernuntur; collatio, quia ibi totius fidei sufficientia et integritas est collata. Catechismus et exorcismus neophytorum sunt, magisque sacramentalia quam sacramenta dici debent. Neophytus novitius interpretatur, vel rudis; et dicitur neophytus nuper ad fidem conversus, vel in disciplina religiosæ conversationis rudis. Hæc ergo præcedunt Baptismum: non quod sine istis non possit esse Baptismus verus, sed ut baptizandus de fide instruatur, et sciat cui debitor fiat deinceps, et ut diaboli potestas in eo minuatur. Unde Rabanus: Ante Baptismum catechizandi debet in homine prævenire officium, ut fidei catechumenus accipiat rudimentum, et sciat cui debitor fiat deinceps. Item Augustinus: Parvuli exsufflantur et exorcizantur, ut ab eis pellatur potestas diaboli, ne jam contendat eos subvertere, ne Baptismum consequantur. Non ergo ab infantibus creatura Dei exsufflatur vel exorcizatur, sed diabolus, ut recedat ab homine.
SUMMA
DISTINCTIONIS SEXTÆ
DECLARATO præinducta distinctione, quibus liceat baptizare vel regulariter vel in necessitatis articulo, et de multiplici potestate in exhibitione Baptismi; jam declarat Magister, quibus liceat legitime, ordinate ac regulariter baptizare. Et in hac distinctione multa tanguntur de quibus in præcedenti distinctione tractatum est, ideo repetenda non sunt, puta de eis qui ab hæreticis et schismaticis baptizantur, de quibus et gloriosus ac sanctus martyr, doctor et præsul Cyprianus errasse cognoscitur, qui hæreticos atque schismaticos tam vehementissime detestabatur, quod baptizatos ab illis etiam sub debita forma, rebaptizandos dictavit. De qua re S. Augustinus in libro de Baptismo contra Donatistas scribit diffuse, recitans qualiter S. Stephanus Papa scribit
A B. Cypriano, ne illos rebaptizaret. Tuncque Cyprianus convocato concilio episcoporum Africæ, contulit cum eisdem de ista materia, qui una cum Cypriano manserunt in sua opinione, non tamen animo rebellandi contra Romanum Pontificem, nec intentione introducendi aliquod schisma, sed suis motivis quæ rationabilia æstimabant, persuasi, quamvis decepti. Consequenter docet Magister, infantulos baptizari non posse in uteris matrum. Inquirit quoque, quid de corruptione verborum formæ Baptismi sit sentiendum; et de baptizatione puerorum expositorum, prout hoc jam supra discussum est; eorum etiam qui joculariter seu mimice et ludicre baptizantur. Consequenter agit de duobus solennibus temporibus in quibus Baptismus generalius dari solebat; et de petitione, responsione ac protestationibus quæ in Baptismo fieri solent, qualiter intelligantur. Postremo de catechismo et exorcismo qui Baptismum præcedunt.
Cf. dist. III, q. 2.
Cf. p. 138 C.
Footnotes
Chapter 83 of 283