Quæstio 1
Hic quæritur, An parvuli in uteris matrum sint capaces Baptismi.
Itaque arguitur primo, quod pueri in uteris matrum valeant baptizari: jam enim vere sunt nati, id est, substantiale esse adepti per infusionem animæ rationalis; et crudele improvidumque videtur, nullum eis superesse salutis remedium. — Habent quoque angelos suos suæ custodiæ deputatos: ergo et hoc minus bonum, videlicet contra originale remedium, non decet eis deesse. — Insuper lex Christi est lex vere piissima: quum ergo in lege naturæ fuerit talibus de remedio salutari provisum, potius in lege gratiæ ita erit.
Ad istud doctores concorditer dicunt, quod quum infans in utero nequeat aquis intingi, non potest inibi baptizari.
Et de hoc ait Thomas in Scripto: Baptismus, secundum B. Dionysium, est hierarchica actio;1 ideo per ministros Ecclesiæ est præstandus, aut per eos qui in necessitate vicem obtinent ministrorum: quorum actioni et lotioni infans in utero subdi non potest, nec est hominibus notus. Quidam vero assignant alias causas, quæ parvi sunt ponderis. Una est, quia divina justitia exigit non dimitti peccatum sine aliqua pœna, quam sentit parvulus in Baptismo: quod esse non potest, dum adhuc est in utero matris. Sed hoc nihil est, quia Baptismus (secundum Ambrosium) non requirit pœnam exteriorem. Peccato quoque originali non debetur sensibilis pœna inflicta. Alia est, quod gratia dat esse ordinatum: ideo regeneratio gratiæ præsupponit generationem naturæ. Alia est, quod puer quamdiu manet in utero, adhuc conjungitur causæ originalis peccati: idcirco non potest ab eo mundari. Verum hæ duæ causæ repugnant sanctificationi in utero sicut et Baptismo. Alia causa est, quod in Baptismo debet esse aqua et Spiritus, contra infectionem carnis et animæ per originale: ideo Baptismo oportet præexistere nativitatem in utero, qua infunditur anima, et nativitatem ex utero, qua nascitur corpus. Sed neque hoc est, quia nativitas non est animæ neque corporis, sed conjuncti: hinc in nativitate in utero nascitur corpus et anima. Primæ igitur rationi est standum.
Itaque ex defectu divinæ misericordiæ non est, quod pueris in utero matris non adhibetur remedium contra originale peccatum, sed quia non sunt capaces sacramenti, per quod secundum legem communem efficiantur participes meriti passionis dominicæ, a qua fluit remissio peccatorum: quoniam nequeunt subjici operationi ministrorum Ecclesiæ, per quos talia remedia ministrantur. — In baptizatione autem parvulorum nascentium exspectanda est egressio totalis ex utero, nisi mortis periculum timeatur; tuncque principali parte egressa, videlicet capite, in quo operationes animæ clarius manifestantur, baptizari debet. Secus de aliis partibus, ut manu vel pede, quamvis non noceat si tunc illæ partes adsperguntur, quia divina misericordia non est arctanda. Et si deinde plene nascatur, non est rebaptizandus. Attamen nihil periculi accidit si ad majorem cautelam rebaptizetur sub hac forma: Si non es baptizatus, ego te baptizo in nomine Patris, etc. Nec scindenda est mater ut puer extractus baptizetur: quia non sunt facienda mala ut veniant bona, ut ait Apostolus.2 Ideo potius debet homo dimittere infantem perire, quam ipse pereat, homicidii crimen in matre committens. — Hæc Thomas in Scripto. In quibus quod ait, Quam ipse pereat, referendum est ad id quod præmisit, Potius debet homo dimittere, etc.
Eadem in tertia parte, quæstione sexagesima octava, ubi et addit:3 Si mortua fuerit mater prole vivente, debet aperiri, ut puer baptizetur.
Concordant Petrus et Richardus. Qui addit, quod parvuli in uteris matrum fiunt martyres, si matres eorum pro fide interficiantur, quamvis intentio interficiens non feratur nisi ad matrum occasionem.
Idem affirmat Argentinensis, et addit, quod puer in utero matris potest baptizari Baptismo flaminis, eo ipso quod rationalem animam habet, per quam capax est gratiæ Spiritus Sancti. Nec requiritur usus liberi arbitrii in tali infante : alioqui nullus infantium esset sanctificatus in matris ventre.
Consonat Scotus, et addit : Si puer corio involutus poneretur in aqua, nec tangeretur ab ea, non baptizaretur ; si vero ea tangeretur, baptizaretur, aliis ad hoc necessariis concurrentibus. Si vero infans de ponte projiciatur in flumen vel puteum, non baptizaretur, quia hoc non est ordinatum ad vitam et lotionem, sed ad mortem. Hæc Scotus, distinctione quarta.
Verum distinctione quinta super hoc plenius scribit, quærendo an aliquis debeat ministrare sacramentum Baptismi, quando præsumitur baptizationem vergere in periculum vitæ corporalis ejus qui suscipit. Respondet : Aut talis præsumptio certa est atque ex certis signis, utpote si quis non habens aquam quam possit attingere, nisi puerum propellat de ponte in fluvium, aut projiciat in puteum, ex quo actu certum est subsequi mortem, quia submersionem, quantum est ex parte actus ; et quum mors ita præsumitur, nequaquam debet hoc fieri, quia peccaret mortaliter, agens hoc. Quilibet autem tenetur vitare peccatum mortale in se ipso, potius quam salutem quærere proximi : quoniam ordinata caritas magis est ad se. Dicitur quoque, quod talis sic projectus non esset baptizatus, quia Baptismus est ablutio ordinata ad vitam baptizati, non sic illa immersio. Esset ergo in tali casu aliquis pannus demittendus in flumen aut puteum, si non haberetur vas in quo posset aqua hauriri, et ex panno illo aqua exprimenda qua talis baptizaretur. — Porro, si præsumptio de morte imminente vel acceleranda propter Baptismum, non sit certa, sed levis, vel forte irrationabilis, puta si baptizandus sit in articulo mortis ; dico, quod habens conscientiam de acceleratione mortis talis infirmi per baptizationem ejus, habet conscientiam erroneam, quæ si nullus alius adsit qui baptizet, facit eum perplexum : quum nemo ex lege divina perplexus sit, sed potest perplexus esse ex erronea conscientia. Unde si ille decedat sine Baptismo, perit, et iste de salute illius tenebitur, quia illum tenetur de necessitate salutis (si nullus alius adsit qui baptizet) baptizare, ne damnetur. Magis namque tenetur diligere vitam illius æternam quam temporalem. Etenim si peccaret mortaliter non salvando vitam ejus corporalem extrahendo eum de aqua quum posset, multo plus peccaret mortaliter permittendo eum sine Baptismo mori. Debet ergo abjicere conscientiam illam erroneam, quia nec multum potest nocere ægro adspergi modica aqua in capite ; et si frigida noceret, saltem tepida non obeset. Hæc Scotus.
Verumtamen in isto casu projectionis baptizandi in flumen aut puteum, intentione baptizandi eumdem, quamvis peccaret stulte projiciens, sperandum tamen videretur, quod projectus submersus infantulus non periret. Et dato quod non baptizaretur Baptismo fluminis, baptizaretur tamen (ut apparet) Baptismo flaminis, imo et sanguinis : quoniam pro justitia et pro consequendo sacramento salutis ac fidei moreretur.
At vero Bonaventura : Ratio, inquit, cur quis non purificatur nec baptizatur in utero, est institutio Dei, cujus tamen aliquæ causæ traduntur. Una, quoniam æquitas Dei requirit ut infans aliquid pro suo originali sustineat : quod reprobatur, quia in lege naturæ parvuli justificabantur sola fide parentum. Posset quoque nunc parvulus baptizari aqua calida seu tepida, quod esset ei solatium magis quam pœna. —
Hæc Bonaventura. Qui plura scribit de his, et alias quorumdam causas assignat ac improbat, sicut et Thomas.
Deinde subjungit : Triplex status in homine distinguitur post animæ infusionem. Primus est in utero; secundus extra uterum, in statu infantiæ; tertius in statu naturæ adultæ. In primo statu notus est Deo; in secundo hominibus; in tertio sibi ipsi. In primo igitur statu, quum soli Deo sit notus, potest ejus voluntate, pietate ac liberalitate sanctificari absque cooperatione humana, quum nondum sit de foro Ecclesiæ, nec notus eidem. In secundo statu, quia notus est Deo atque Ecclesiæ, remedium potest habere a Deo et Ecclesia sine propria cooperatione. In tertio statu, in quo jam notus est Deo et Ecclesiæ ac sibimetipsi, habet adjutoria a Deo, mediante Ecclesia, concurrente propria sua devotione ac fide. Prima sanctificatio est per privilegium, secunda per legem communem datam, tertia per legem indictam, qua homini Deus indixit ut pro venia et gratia ad Deum recurrat. Prima est paucorum, puta eorum qui ad aliquod magnum officium desuper deputabantur. — Hæc Bonaventura. In quibus aliquid tangitur de sanctificatione in utero, de qua non prosequor magis, quoniam inde tractatum est super tertium.4
Footnotes
Chapter 84 of 283