Quæstio 3
Tertio quæritur, An Baptismus queat reiterari; et de pœna iterantium illum.
Videtur quod valeat iterari: est enim regeneratio spiritualis, quæ licite, imo salubriter iteratur. Quotiescumque namque quis peccat mortaliter, toties spiritualiter moritur; et quoties pœnitet ac resurgit, spiritualiter regeneratur. Rursus, Eucharistia, quæ est dignior eo, reiteratur.
Ad hoc Antisiodorensis in Summa sua, libro quarto, respondet: Juxta Augustinum, injuria fit Baptismo si iteretur. Hujus autem initerationis causa multiplex assignatur. Prima est, quoniam Baptismus, quum deleat omnem culpam et pœnam, si posset iterari, homines sine freno peccarent, atque in extremis rebaptizari se facerent et evolarent. Secunda causa est allegoria. Baptismus enim a Christi passione efficaciam habet, et ejus passioni ac resurrectioni per Baptismum assimilamur. Ideo sicut Christus semel passus est et resurrexit, ita semel dumtaxat baptizamur. Tertia causa efficacior est, quam Augustinus assignat, videlicet ne Baptismo fiat injuria, quia character baptismalis perpetuus indelebilisque consistit: unde et remanet in hæreticis ac damnatis. Imo sicut radius solis per quæcumque loca immunda diffunditur, nec inquinatur; ita character nec polluitur, nec frangitur, nec deterioratur, nec annihilatur, quæcumque vitia sint in anima baptizati. Si ergo Baptismus iteraretur, videretur character baptismis annihilatus esse vel deterioratus, aut certe pollutus. Nec est simile de Eucharistia, quoniam corpus Christi non manet semper in homine. Hæc Antisiodorensis.
Præterea Guillelmus Parisiensis in suo scribit Sacramentali: Character est sanctitas quædam atque habilitas adjuvans ad gratiam obtinendam ac conservandam. Et ista est causa, quod nec potest nec debet iterari Baptismus. Si enim iteraretur, character denuo imprimeretur ejusdem speciei, aut non. Si non imprimeretur, ergo non relinqueretur sanctitas hujusmodi in ipso. Quemadmodum enim non est sanctificatio basilicæ quæ sanctificationem basilicarem non relinquit, sic non est sanctificatio baptismalis quæ in baptizato non relinquit sanctitatem sibi congruentem. Si vero imprimeretur, essent duæ formæ ejusdem speciei in eodem secundum idem. Et si non imprimitur, non est sanctificatio baptismalis. Semel ergo sanctificatos Baptismo impossibile est denuo sanctificari sanctificatione Baptismatis. — Hæc Guillelmus. Qui et aliam hujus rei causam assignat nunc præinductam.
Consonat Thomas, et quartam rationem adjungit: Baptismus, dicens, nequaquam est iterandus, quum sit directe medicina contra originale peccatum, quod non iteratur. Item, sicut in Eucharistiæ sacramento sanctificatur materia, sic in Baptismo baptizatus, per characteris impressionem. Ideo, sicut fieret injuria Eucharistiæ, si hostia consecrata rursus consecraretur; sic Baptismo, si semel vere baptizatus rebaptizetur. Hæc Thomas in Scripto. — Idem in tertia parte, quæstione sexagesima sexta. Ubi et addit de Cataphrygis aliisque hæreticis, qui ad Ecclesiam redeuntes rebaptizabantur, quia non erant in forma verborum debita baptizati.1 Et in his doctores concordant.
De pœna vero rebaptizantium et rebaptizatorum addit Richardus: Qui secundo sese faceret baptizari, quamvis ignoraret se baptizatum irregularis est, secundum quosdam. Unde de Consecratione, distinctione 4, Qui bis: Qui baptizati sunt bis, ignoranter, pro hoc non indigent pœnitere, nisi quod secundum Canones ordinari non possunt nisi magna cogat necessitas. Quod additum est, quoniam imminente necessitate, cum tali dispensandum est. Cum illo vero qui se scienter faceret rebaptizari, non posset episcopus dispensare. Quod statutum est propter Baptismi reverentiam, atque in detestationem injuriantium sacramento. Alii dicunt, quod talis non esset irregularis. Nam quamvis hoc olim fuerit observatum in odium rebaptizantium, nunc tamen possunt promoveri, quia ignorantia facti omnino excusat. Nonnulli quoque dicunt, decretum illud esse intelligendum de ignorantia juris, quæ non excusat. Hæc Richardus.
Concordat Scotus, qui et prolixe scribit de pœna istorum, sed pertranseo, quum magis pertineat ad juristas. — De initerabilitate quoque Baptismi testatur: Ponuntur aliquæ rationes de hoc. Una est, quoniam Christus non nisi semel est baptizatus*, et Baptismus virtutem habet a passione Christi.2 Prima vero gratia seu absolutio non datur inimico nisi per meritum mediatoris, et tamen Pœnitentia iteratur. Alia ratio ponitur, quia in Baptismo character imprimitur, qui indelebilis est. Quæ ratio probat propositum per immanifestius. A principio enim evangelicæ legis patuit Baptismum non esse iterandum. Quod autem in Baptismo imprimatur character, non ita a principio institutionis Baptismi innotuit, neque ex tota Scriptura, nec etiam ex multis evidentibus auctoritatibus Sanctorum. Et præcipue hoc videtur, quoniam si fuisset multum inde tractatum a Sanctis, Magister Sententiarum mentionem inde fecisset; qui tamen in tota ista distinctione et tractatu de Baptismo nullam inde efficit mentionem in ea significatione qua doctores nunc inde loquuntur. Non enim nisi semel exprimit nomen hoc, quum ait in ista distinctione, primo capitulo, dicens: Qui ab hæreticis baptizati sunt, servato charactere Christi, rebaptizandi non sunt. Ubi character Christi vocatur forma Baptismi, sicut apparet ex auctoritate Augustini præmissa, ex qua Magister infert hoc dictum. Dico ergo, quod ratio initerabilitatis institutio est divina, cujus non est alia causa prior, nisi voluntas ejus. Quæ tamen institutio rationabilis est, ut patet ex rationibus jam inductis. Hæc Scotus.*
In cujus scriptis videntur multa obscura. Et breviter dico, quod rationes a doctoribus convenienter sunt traditæ, et ejus objectiones infirmæ. Nempe, quum Christi actio nostra sit instructio, ex una sola Christi baptizatione sumitur rationabilis causa quod semel dumtaxat baptizandi sint Christiani, prout in his quæ fidei sunt, ratio potest dari. — Quod autem objicitur de Pœnitentia, dico, quod non solum illa et Baptismus, sed cetera quoque sacramenta a Christi passione habent virtutem, quorum tamen quædam sunt iteranda, et quædam non. Non enim uniformiter, nec ad eosdem effectus virtus et meritum dominicæ passionis participantur ab ipsis. Baptismus quippe, Ordo et Confirmatio ad tales effectus participant virtutem ac meritum passionis, ut nequaquam sint iteranda, ut de Baptismo jam patuit, de aliisque patebit. — Ad aliam instantiam dico, quod ratio illa datur per manifestiora naturæ et a priori, quamvis non per manifestiora quantum ad nos. Quumque assumitur, quod a principio non ita innotuit in Baptismo characterem imprimi, sicut Baptismum non posse iterari; dico, ipsis gloriosis Apostolis et primis fidei prædicatoribus desuper illuminatissimis datam divinitus cognitionem impressionis characteris, prout Christus ipsis in Cœna promisit: Quum venerit (inquiens) ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.3 Et hanc cognitionem creditur divinus Dionysius a beatissimo Paulo sumpsisse; et ipse S. Dionysius (ut paulo post elucescet) de charactere sacramentali locutus est et coniniterabilitatis Baptismi, imo et omnium rerum causa sit fontalis, prima ac principalis, nulli ignotum est sapienti.
Præterea, circa hæc adhuc quatuor sunt quærenda. Primum est, an unus possit baptizari simul a pluribus, et plures simul ab uno. Secundum, cur in primitiva Ecclesia differebatur Baptismus specialiter usque ad duo profesta, videlicet Paschæ et Pentecostes. Tertium, utrum joculariter seu ludicre baptizati sint rebaptizandi. Quartum, de ritu Baptismi quantum ad catechismum et exorcismum, ac alia quædam.
De primo istorum scribit Thomas hoc loco:4 Si plures simul unum immergerent in Baptismo, ita quod uterque diceret, Ego baptizo te, baptizatum esset, quamvis peccarent, ritum Ecclesiæ non servantes; nec tamen essent puniendi tanquam iterantes Baptismum, nisi intenderent hoc, quia contingit eamdem actionem et ab uno et a pluribus exerceri. Non autem potest eadem actio esse, quæ in temporibus fit diversis. Si autem dicerent, Nos baptizamus te, non esset Baptismus, quia non servaretur debita forma. Similiter Baptismus non erit, si unus sit mancus et alius mutus, uno proferente verba et alio immergente, quoniam verba formæ ostendunt quod immersio atque verborum pronuntiatio ab eodem fieri debeant. Hæc Thomas in Scripto.
Porro in tertia parte, quæstione sexagesima septima, videtur aliter respondere: Sacramentum (dicens) Baptismi præcipue habet virtutem ex forma, quam Apostolus nominat verbum vitæ, ad Ephesios.5 Considerandum est ergo, qua forma uterentur, si plures simul baptizarent eumdem.6 Nempe si dicerent, Nos te baptizamus in nomine Patris, etc., dicunt quidam, quod non esset verus Baptismus, quia non servaretur forma Ecclesiæ, quæ sic habet: Ego te baptizo in nomine Patris, etc. Sed hoc excluditur per formam Baptismi qua utitur Græcorum Ecclesia. Possent etenim dicere, Baptizetur servus Christi, sub qua forma Græci Baptismum suscipiunt; quæ tamen forma multo magis dissimilis est est nisi geminatum singulare, ideoque non mutatur forma Ecclesiæ quum dicitur, Ego baptizo vos, videretur nec hic mutari, Nos baptizamus te;7 sed aliud forsitan obviat.
Hinc Richardus: De necessitate (ait) unius actus baptizationis, unitas est ministri, ad vitandum peccatum ex parte baptizantis, nisi forte in casu plures necessarii essent ad puerum abluendum. Non autem est de necessitate quantum ad efficaciam sacramenti. Modus enim exprimendi actum baptizandi, atque expressio personæ ministri, non sunt de necessitate efficaciæ sacramenti, quum sint ex traditione Ecclesiæ.8 Unde non videtur repugnare efficaciæ sacramenti, puerum simul a pluribus baptizari seu ablui. Hæc Richardus. — Cui opinioni videtur Petrus plus concordare.
Albertus quoque fatetur, quod dum in sacramentis servatur id quod est ex institutione divina, quamvis omittatur quod est ex institutione Ecclesiæ, sacramentum confertur, quamvis peccetur nisi excuset necessitas. Circa istud diversi diversimode sentiunt, quibusdam adhærentibus uni opinioni, aliis alteri.
Scotus demum magis consentit opinioni ex Richardo narratæ, et prolixe scribit de his, præsertim dum nascitur monstrum de quo ignoratur an sit unus homo vel duo, et qualiter id possit cognosci. Recitatque in Francia monstrum fuisse (ut dicitur) quod habuit capita duo, duasque animas. Quod patuit inde, quod in adulta ætate per unum caput una anima respondit se aliquid velle, ut velle continenter et sobrie vivere, et mox aut simul alia anima per aliud caput respondit se velle lascivire ac epulari; dumque unum per os suum excederet, clamabat reliquum se gravari. Istud ex Scoto.
Dum autem discerni pro certo non posset an sit unus homo vel duo, putarem unam baptizationem esse absolute faciendam, et aliam sub conditione sicut est tactum de infante exposito de quo ignoratur an sit baptizatus.910
Præterea duo sunt tempora celebriori ac communiori Baptismati deputata.11 Et de hoc loquitur S. Thomas : In Baptismo duo considerantur, videlicet substantia sacramenti, atque solennitas. Quantum ad primum, non est aliquod tempus determinatum Baptismo : imo quolibet die et qualibet hora potest impendi. Quantum ad secundum, deputatum est Baptismo sabbatum duplex, quoniam Baptismus ex duobus efficaciam habet, puta ex Christi passione, cujus morti homo per Baptismum configuratur, quasi consepultus ei in mortem, ut dictum est : ideo celebratur solenniter in sabbato Paschæ;12 et item ex virtute et gratia Spiritus Sancti : ideo in vigilia Pentecostes solenniter exhibetur, quia tunc solennitas est Spiritus Sancti. Verum in necessitate non est exspectandum. Unde, de Consecratione, distinctione 4, habetur : De catechumenis baptizandis decretum est, ut in paschali festivitate, vel Pentecostes, veniant ad Baptismum. (Sed ut in pluribus, modo ista tempora non exspectantur.) Pueri autem ad vitandum periculum tempestive sunt baptizandi. Nec in Epiphania solenniter dabatur Baptismus, quamvis Christus tunc exstitit baptizatus : quia tunc solum præparata fuit materia, utpote aqua, ad actum Baptismi. Virtus vero activa in Baptismo, est passio Salvatoris et virtus Spiritus Sancti. Agens autem, principalius est materiali principio. Hæc in Scripto.
Idem Albertus, Bonaventura, aliique communiter, et addunt, idcirco Epiphaniæ vigiliam seu festivitatem non esse deputatam ad solennem Baptismum, quemadmodum sabbata duo præfata, ad confutandum hæresim confingentium nullo die esse dandum Baptismum nisi in Epiphania, eo quod tunc baptizatus est Christus, et vim regenerativam aquis tunc contulit.
Ad tertium, quid scilicet sit censendum de his qui joculariter baptizantur, scribit Albertus :13 Intentio ex parte baptizantis exigitur ad Baptismum; non intentio aliquid consecrandi, sed faciendi quod facit
A Ecclesia. Et hoc exprimitur per verbum istud, baptizo, quum dicitur, Ego baptizo te. Hinc si forma debita joculatorie proferatur super non baptizatum, cum præfata intentione, baptizato non reclamante, verus Baptismus est; nec tunc totum est mimicum, quia intentio in verbo primæ personæ expressa, mimica non est quantum ad talem intentionem, quamvis ultra referatur ad ludum. Hæc Albertus.
Consonat Thomas dicendo : Ludus quandoque excludit intentionem, aliquando non. Quum enim ludo fieri dicantur quæ præter utilitatis alicujus intentionem fiunt ad solam delectationem, ludus baptizantium ludo potest excludere intentionem respectu utriusque effectus ablutionis, videlicet sacramenti, et rei sacramenti; et tunc non intendit facere quod facit Ecclesia in collatione sacramenti. Sicque talis ludus evacuat intentionem quæ in Baptismo exigitur. Vel excludit solum secundam utilitatem, ut scilicet de eo velit facere ludum ex eo quod confert Baptismum, non propter sanctificationem, quam nec credit inesse Baptismo; tuncque manet intentio sufficiens ad Baptismum. Hinc Augustinus dixit in isto casu dubium esse, et implorandum Dei judicium. Hinc quum Athanasius adduc puer, quosdam pueros quasi ludens, et se episcopum simulans, baptizasset, S. Alexander episcopus puerum examinans, atque inveniens ipsum habuisse intentionem baptizandi, cujus signum fuit quod non nisi catechumenos baptizavit, judicavit sic baptizatos non esse rebaptizandos. Hæc Thomas circa litteram.
Hinc ait et Bonaventura : Ludus non semper excludit intentionem, ut asserit Hugo, imo interdum serium comprehendit. Et ponit exemplum, quoniam velle ludicre dare contingit duobus modis : primo, volendo ludere et nullatenus dare; secundo, ita quod vult ludere, et nihilo minus dare. Sicque primo excludit dandi intentionem, quam secundo modo includit, et ita est in proposito. Propter quod dicit Augustinus implorandum esse divinum oraculum, et si Dominus non revelat, rebaptizandus est sub conditione. Hæc Bonaventura. — In his doctores concordant.
QUÆSTIUN-CULA 4.
Nunc de quarto agendum est, puta de exorcismo, catechismo, et ceteris quæ concernunt Baptismum. De quibus in Summa sua, libro quarto, Antisiodorensis testatur: Antecedentia Baptismum sunt orationes quas facit sacerdos, et exorcismus ac catechismus. Est autem exorcismus adjuratio qua dæmonem sacerdos adjurat, dicens: Exi ab eo, spiritus immunde; da honorem Deo vivo et vero. Quæritur ergo, utrum per tales adjurationes dæmon expellatur a puero. Videtur quod imo, quia ex exorcismo Salomonis fugabantur dæmonia. Rursus, ad hoc ordinati sunt exorcismi. Objicitur autem, quoniam infans non habet mortale, sed solum originale peccatum: ergo diabolus in eo non habet mansionem et potestatem. Ad hoc multi respondent, quod per exorcismum expellitur, non quantum ad peccatum, sed quantum ad hoc quod non habeat potestatem nocendi corporaliter puero. Alii dicunt, quod expellitur quantum ad diminutionem peccati. Unde dixit Præpositivus, quod si statim decederet parvulus post exorcismum, minores tenebras sustineret, quam si non esset exorcizatus, et magis participaret de dulcedine spiritualium. Exorcismi vero Salomonis erant solum ad fugandum dæmones a corporibus obsessorum. Nobis autem videtur, quod exorcismus, catechismus ac salis linitio, fiunt propter honorem et solennitatem Baptismi; secundo, propter spiritualem eorum quæ ibi aguntur intelligentiam, quia salis linitio discretionem designat, quæ tribuitur in Baptismo. Hinc dum ponitur lumen in manu pueri, non propter hoc mox illuminatur anima ejus actu, sed significatur actualiter illustranda. Pium quoque est credere, quod major gratia detur puero in Baptismo quando exorcismus præcedit, quam alias.
Catechismus demum est quædam instructio baptizandi. Debent enim baptizandi instrui de articulis fidei. Sed quum infantuli non sint susceptivi talis doctrinæ, cur instruuntur? Iterum, dum quærit sacerdos, Credis in Deum? et, Vis baptizari? respondet patrinus, Credo, volo. Et videtur mentiri, quia nec ipse vult baptizari, nec puer, qui nondum utitur ratione. Dicendum, quod in primitiva Ecclesia baptizabantur adulti, et ante hoc instruebantur in fide, sicque instructi baptizabantur in sabbato Paschæ, ad designandum quod per Baptismum resurgebant a morte peccati; vel in vigilia Pentecostes, ad significandum quod per Baptismum daretur Spiritus Sanctus. Unde ait B. Dionysius, quod baptizatus ducebatur ad hierarcham, id est episcopum, ab anadocho, id est patrino, ab ana, quod est sursum, et duco, quia patrinus baptizandum erigit ad superna. Itaque ad innuendum quod adhuc sit idem Baptismus qui olim, observantur quæ tunc fiebant, et patrinus in persona respondet infantis. Idcirco obligatur satagere ut tempore opportuno parvulus in fide et in necessariis ad salutem instruatur. Hinc secundum Ambrosium, magis diligere debemus spirituales filios quos de sacro fonte levamus, quam quos carnaliter generamus, videlicet quoniam illi in quantum sunt filii spirituales, magis sunt diligendi, quam isti in quantum filii sunt carnales. Denique catechismus non est proprie sacramentum, nec sacramentale, sicut nec exorcismus. Sed exsufflatio quam facit sacerdos, est sacramentalis: significat namque, quod per Spiritus Sancti inflatum exsufflatur potestas diaboli. Saliva quoque sacramentalis est, et divinam sapientiam recte significat: per cujus immissionem in os et aures pueri, designatur quod in Baptismo aperitur os spirituale ad Dei laudem, et aures spirituales ad audiendum verbum ipsius. Inungitur etiam oleo puer in pectore, ad innuendum quod corde credat; et inter scapulas, ad significandum quod onus legis divinæ deportet. Inungitur item ad desi-
De Eccl. hier. c. 11. gnandum quod baptizatus fit spiritualiter rex et sacerdos, juxta illud beatissimi Pertri, Vos genus electum, regale sacerdotium;14 et illud Apocalypsis, Fecit nos regnum et sacerdotes Deo nostro.15 Insuper, post Baptismum inungitur parvulus chrismate in vertice, ad designandum quod baptizatus debet habere nitorem conscientiæ, et odorem bonæ famæ. Chrisma enim conficitur ex oleo et balsamo. Oleum autem suo nitore signat conscientiæ puritatem; balsamum vero suo odore, bonæ famæ fragrantiam. Deinde datur baptizato vestis, et dicitur ei, Accipe sanctam vestem: quæ notat mundam conversationem, et pia virtuosaque opera, quibus omnis baptizatus debet jugiter operiri, decorari ac protegi. — Hæc Antisiodorensis.
Præterea de his diffuse conscribit Thomas: Prosequitur, inquiens, S. Dionysius ritum Baptismi qui in primitiva Ecclesia servabatur in solenni celebratione Baptismi, quando adulti ad Baptismum veniebant. Hinc quatuor per ordinem ponit: quorum primum spectat ad catechismum, secundum ad exorcismum, tertium ad Baptismum, quartum ad Baptismatis complementum. Ad catechismum pertinent ista per ordinem. Primo, instructio de fide per prædicationem episcopi; secundo, conversio infidelis ad fidem, et accessus ejus ad episcopum mediante patrino, quem anadochum vocat; tertio, gratiarum actio, atque oratio ab episcopo et clericis facta; quarto, petitio Baptismi, et professio observantiæ christianæ religionis; quinto, impositio manus, et signatio baptizati signo crucis; sexto, conscriptio ejus ac anadochi. Quantum ad exorcismum autem, ponuntur quatuor. Primo, exsufflatio versus occidentem, et abrenuntiatio; secundo, manuum ad cœlum erectio, cum sacra fidei confessione et christianæ religionis professione; tertio, oratio, benedictio et manus impositio; quarto, denudatio et unctio oleo sancto. Quantum etiam ad Baptismum, ponit trinam immersionem, cum aliis quæ ad Baptismum requiruntur. Quantum vero ad Baptismi perfectionem, ponit tria, videlicet: vestis traditionem, chrismatis linitionem in capite, et perceptionem Eucharistiæ.
Si autem objiciatur, quod per manus impositionem datur Spiritus Sanctus ad robur in Confirmatione, ergo non debet fieri in Baptismo; dicendum, quod triplex manus impositio datur. Una in catechismo, ut baptizandus roboretur in fide in se ipso. Alia in exorcismo, ut roboretur in pugna contra diabolum. Tertia in Confirmatione, ut roboretur in confessione fidei contra pressuras mundi. — Denique de sacramentalibus istis quæ pertinent ad solennitatem Baptismi, quædam fuerunt in primitiva Ecclesia quæ modo non sunt, et quædam superaddita sunt. Unde in exorcismo aliquid est subtractum, ut patet per ritum quem Rabanus docet, puta conversio ad orientem et occidentem; et aliquid additum est, ut salis cibatio, et aurium ac naris cum sputo linitio: de quorum significatione jam dictum est. — Præterea, Cf. p. 165 D'. C circa Baptismum est triplex inunctio. Una quæ fit oleo sancto quantum ad catechumenos, quæ secundum beatos Dionysium et Ambrosium, fit in signum pugnæ contra inimicum, sicut athletæ inunguntur; vel secundum Rabanum, ut nullæ reliquiæ latentis inimici remaneant. Secunda fit post Baptisma cum chrismate in vertice, ut sicut per aquæ ablutionem denotatur emundatio a peccatis, ita per chrismatis linitionem in vertice significetur gratia collata in mente ad bene operandum, ut boni odor exempli ad alios diffundatur. Tertia fit in Confirmatione, de qua infra.
Debet autem catechismus Baptismum præcedere. Nam sicut in aliis scientiis atque doctrinis quædam sunt communia, quibus ignoratis ars ignoratur; quædam vero sunt propria, quæ sine ignorantia illius artis possunt ignorari: ita in doctrina fidei sunt quædam communia, ut articuli fidei, providentia Dei, futurum judicium, et consimilia, de quibus instruendi sunt baptizandi ante Baptismum; de aliis vero specialibus et secretioribus, postea. — Et si quæratur, an ista instructio ad sacerdotem pertineat; respondendum, quod triplex est instructio fidei. Una admonitoria, qua quis ad fidem convertitur. Et hæc est propria sacerdotum, quorum est publice docere et prædicare: unde et S. Dionysius hanc episcopo attribuit. Alia est instructio disciplinalis, qua quis instruitur qualiter ad Baptismum accedere debeat, et quid credere. Et hæc pertinet ad officium diaconi, et per consequens sacerdotis: quoniam quidquid diaconi est, est etiam sacerdotis. Tertia, quæ sequitur Baptismum, et pertinet ad anadochum et ad prælatos Ecclesiæ. Prælati enim Ecclesiæ generalem habent doctrinam, quæ per officium anadochi ad istum aut illum specialiter adaptatur. — Cur autem parvuli catechizentur, prætactum est. Nunc quoque quando parentes parvulorum sunt Christiani, non imminet tanta sollicitudo anadocho circa levatum de fonte, sicut in primitiva Ecclesia, quando parentes frequenter in infidelitate manserunt.
De Eccl. hier. c. v.
Cf. p. 165 A'.
Præterea quæritur, an exorcismus etiam Baptismum præcedere debeat. Et respondendum, quod propter peccata hominum, dæmones potestatem acceperunt in homines, atque in omnia quæ in eorumdem veniunt usum, in nocumentum eorum. Quumque nulla conventio sit Christi ad Belial, hinc quandocumque consecrandum est aliquid ad cultum divinum, prius exorcizatur, ut liberatum a potestate diaboli, qui illud in numentum hominis assumere poterat, Deo consecretur: quod patet in consecratione aquæ et templi. Unde quum prima sanctificatio qua homo Deo consecratur, sit in Baptismo, oportet ut homo exorcizetur multo plus quam inferiora, antequam baptizetur: præsertim quum in homine sit causa, utpote culpa, propter quam in ipsum et in alia dæmon potestatem accepit. Hocque designant ea quæ in exorcismo dicuntur, videlicet, Recede ab eo, Satana, etc.; similiter ea quæ ibi fiunt, quia exsufflatio designat dæmo-
II Cor. vi, 15. nis expulsionem, et alia quæ sunt ibi, habent spiritualem significationem et mysticam rationem, sicut expositum est. — Si autem objiciatur, quod exorcismus est contra energumenos, sed non omnes baptizandi sunt energumeni; dicendum, quod energumeni dicuntur interius laborantes, ab ἐν, quod est in, et ἔργον, labor. Quamvis ergo non omnes baptizandi sunt energumeni, nec interius laborantes, quasi corporaliter a dæmonibus vexati, interius tamen laborant aut infirmantur propter fomitis infectionem, diabolo aliquid potestatis in ipsis habente. Et quia diabolus nos impugnat ab intus et ab extra, aqua benedicta ordinatur contra impugnationem diaboli ab exteriori, exorcismus contra impugnationem ejus ab interiori.
Insuper, circa exorcismi effectum est duplex opinio. Una, quod ea quæ in exorcismo aguntur, sunt tantum signa eorum quæ postea in Baptismo complentur, in quo potestas dæmonis totaliter evacuatur, juxta illud B. Cypriani: Scias diaboli nequitiam permanere posse usque ad salutare Baptisma, et in eo omnem potestatem amittere. Sed hoc est contra Gregorium sanctum, dicentem: Sacerdos dum per exorcismi gratiam manus imponit credentibus, et habitare in eorum cordibus spiritus malignos contradicit, quid agit nisi dæmonia ejicit? Et etiam est contra ea quæ in exorcismo dicuntur, quæ frustra dicerentur, nisi aliquem haberent effectum: præsertim quum per modum imperii, non solum orationis, dicantur: ut quum dicitur, Ergo maledicte diabole, exi ab eo. Idcirco dicendum, quod aliquid efficiunt, sicut alii dicunt, et non solum in corpore, sed item in anima, quum in utroque sit infectio fomitis. Hic autem effectus est debilitatio potestatis dæmonis, ne tantum possit in homine sicut ante, ne Baptismum et alia bona in ipso valeat impedire: quæ potestas in Baptismo omnino aufertur, quemadmodum Pharao prius flagellatus, deinde in mari Rubro omnino submersus est.16 Præpositivus autem dixit, quod
Cf. p. 165 D'.
Exod. vii-
Ibid. xiv, exorcizatus ante Baptismum decedens, minores tenebras patietur. Sed hoc nihil est, quoniam tenebræ illæ in sola carentia divinæ visionis consistunt, quum non habeant aliam sensibilem pœnam. Et hoc in omnibus æqualiter erit. Idcirco dicendum, quod non habet effectum in collatione gratiæ, sed solum in debilitatione potestatis diaboli. Denique, ut Baptismi uniformitas observetur, oportet ut si exorcismus prætermissus fuerit, post Baptismum suppleatur; et tunc solum significat; vel forsitan additur coercitio aliqua impugnationis diaboli, quum et etiam dum post Baptismum aqua benedicta adspergimur, potestas dæmonis aliqua reprimatur.
Postremo, exorcizare spectat ad exorcistas, ex proprio eorum officio; nihilo minus est etiam ordinum superiorum. Attamen ad ostendendam unitatem Baptismi, consuetum est in Ecclesia, ut totum quod ad Baptismum pertinet expleatur ab uno, puta a sacerdote. In primitiva vero Ecclesia frequenter grandis turba simul ad Baptismum confluxit, fueruntque tunc pauci sacerdotes: ideo sacramentalia illa fiebant a minoribus ordinibus. Completa autem potestas in exorcizando, competit sacerdoti. — Hæc Thomas in Scripto.
De his scribit in tertia parte, quæstione septuagesima prima. Et quæ ibidem inducit, in nunc introductis satis contineri censentur; similiter ea quæ scribit Albertus, et quæ Petrus.
Richardus vero adjicit: Secundum Hugonem secundo libro de Sacramentis, forma exorcismi ita perficitur: Baptizandus primo signatur signaculo crucis in fronte, in pectore, in oculis, in naribus, in auribus, in ore, ut totius corporis sensus hoc signaculo muniantur, cujus virtute sacramenta cuncta complentur, et omnia diaboli figmenta frustrantur. Postea datur sal benedictum in os ejus, ut sapientia conditus, odore careat iniquitatis, nec ultra putrescat vermibus vitiorum. Deinde exsufflatur malignus spiritus, ut spiritus spiritu pellatur. Postea tanguntur ei nares et aures saliva, ut tactu supernæ sapientiæ aures ejus aperiantur ad audiendum verbum Dei, et nares similiter ad discernendum odorem vitæ ac mortis. His completis, venit sacerdos ad fontem. Consecratur fons in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, quatenus sanctitas sacramenti non ex eo qui ministrat, sed ex eo qui sanctificat, esse noscatur. Traditur quoque novæ vitæ auditoribus Symbolum fidei, in quo apostolicæ doctrinæ forma consistit. Postremo, interrogatus baptizandus, Abrenuntias Satanæ et omnibus pompis ejus? respondet, Abrenuntio. Quo facto, ungitur oleo sacro in pectore, tanquam muniatur adversus hostem, ne ultra persuadeat fœda et noxia. Ungitur et inter scapulas, ut confortetur ad portandum onus Dei suave. Et interrogatus, Credis? dato responso, mergitur ter in aqua. Baptizatus autem ascendens de fonte, ungitur chrismate sacro in vertice, ut spiritum Christi participando, deinceps merito Christianus vocetur, coheres regni et gloriæ sacra unctione effectus. Deinde traditur ei candida vestis, ut habitu regenerationis gloriæ præferat indumentum. Tegitur item caput ejus sacro velamine, ut intelligat se diademate regni et sacerdotali dignitate potiri. Ad ultimum datur ei cereus accensus in manu, ut doceatur implere evangelicum illud: Sic luceat lux vestra coram hominibus, etc. Hæc Richardus ex Hugone. — De his quoque Guillelmus in suo Sacramentali, et Bonaventura in Scripto conscribunt, quæ cum prædictis coincidunt.
Refert item Richardus, qualiter quidam dixerunt exorcismum naturali virtute dæmonem effugare, et ejus potestatem reprimere, ponentes exemplum de David, qui sonitu citharæ suæ fugavit a Saul dæmonium; quod tamen Glossa innuit factum in quantum cithara fuit crucis figura. Et alii dicunt Saulem perpessum hujusmodi passionem ex grosso humore melancholico ascendente, quem agitavit dæmonium, ad cujus motionis repressionem potentior fiebat anima Saulis, confortata et consolata
Matth. v, 16.
1 Reg. xvi, 23. citharæ melodia, in qua et naturaliter delectabatur. Exorcismum vero æstimo operari non naturali virtute, nec supernaturali aliqua potestate subjective exsistente in ipso, sed omnipotentia Dei quasi ex quodam decreto adsistente et operante. Hæc Richardus.
Postremo Henricus primo Quodlibeto tres movet quæstiones circa Baptismum.17 Prima est, an infans delatus ad Baptismum, moriensque in via sine Baptismo, damnetur. Secunda est, an minorem habeat pœnam in limbo quam parvulus Sarraceni. Tertia, an sit in cœmeterio sepeliendus. — Ad quas breviter respondet, dicendo, quod quantum est de lege communi, infans ille non renatus damnatur, quamvis certum sit Deum omnipotentem cum anima hujusmodi posse agere quidquid sibi placuerit. Ad secundum respondet, quod quum pro originali peccato nulla pœna sensus infligatur, in qua reperitur majus et minus, sed solum pœna damni, in qua non est majus et minus, ideo unus talium parvulorum non habet minorem quam alius pœnam. Ad tertium dicit, quod cœmeterium locus sit sepelitionis membrorum Christi, filiorum Ecclesiæ. Unde et corpora excommunicatorum non recipiuntur ibidem: ideo nec talis infantulus est in cœmeterio sepeliendus.
Amplius sexto Quodlibeto interrogat, an monstro capita duo habenti imponi debet nomen unum vel duo;1819 et utrum, dicendo, Ego te baptizo, ambo sint baptizati, vel unus tantum. Ad quæ multum magistraliter, quamvis prolixe, respondet: Quia si sint in monstro hujusmodi animæ duæ, sunt utique homines duo, et duo nomina conveniunt eis, suntque ambo sigillatim baptizandi. An vero sint in eo animæ duæ, perquirendum est per hoc, an in eo sint duo corda materialia; et si sic, sunt ibi animæ duæ. An vero sint duo corda, oportet perpendere ex lateribus, quomodo concurrant in medio pectoris atque in spina dorsi. Nempe si ibi appareat prominentia major in corpore uno, et maxime si appareant quasi duæ gibbositates in longum protensæ, quasi ex lateribus concurrentes, hoc est evidens signum quod intus sunt duo corda latentia. Quale erat monstrum duorum capitum et perfectorum collorum, quod unum habuit caput nigrum et austerum, multumque pingue; alterum vero caput album, valde macilentum, sed pium; et quatuor brachia, attamen imperfecta. Erant autem duo brachia perfecta cum manibus suis, sita suis locis: unum procedens ex humero lateris unius capitis, aliud ex alio humero ex latere alterius capitis; et alia duo brachia parva cum manibus parvis, exibant inter duo capita ex parte dorsi, ac si duo a lateribus jungerent se strictissime, et brachia laterum contingentium se tenerent extenta ad partem inter eos posteriorem. Quibus suppositis, videbitur forte aliquibus sentiendum, quod talia corpora, quamvis appareant unum continuum in quadam parte, non tamen sunt vere continuata, sed opere naturæ imperceptibiliter consolida per totum, ab humeris usque ad unum latus, ita quod nullum membrum aut organum, aut partem membri, habent commune. Sic enim duæ formæ et duæ animæ rationales eamdem perficerent materiam: quod omnino est impossibile in natura. Sed huic omnino contrariatur sensus, cui durum est contradicere in re tam patenti, etc. Hanc difficultatem Doctor solennis curiose prosequitur, quod brevitati studens transilio.
De charactere baptismali, de ejus necessitate, essentia, definitione, subjecto, divisione, effectu et indelebilitate, secundum Guillelmum aliosque doctores.
De charactere quorumdam sacramentorum evangelicæ legis præcipua est difficultas, quid sit, et cur oporteat eum esse: præsertim quia antiqui sancti Doctores parum aut nihil inde locuti videntur.
Itaque de hoc scribit in suo Sacramentali Guillelmus: Restat nobis declarare, quid ipsa sanctificatione baptismali imprimatur animabus sanctificandis: an gratia sola, qua Deo accepti ac placiti fiunt, an et character et signaculum, quod amissa gratia maneat; et quid sit tale signaculum, quis fructus et effectus ipsius. Primo igitur dicimus, quod necesse est aliquid manere in anima, gratia jam amissa. Si enim nil maneat, tantumdem videtur ac si non essent baptizati. Nempe si totum quod Baptismi sacramento collatum est, ita deletur per quodcumque mortale peccatum, ut nihil ejus remaneat, sic se videtur habere ac si homo nunquam fuerit baptizatus. Hinc in hoc consenserunt doctores, quod præter gratiam gratum facientem, et præter totum decorem virtutum atque donorum, quibus Deo placetur et quæ baptizatis præstantur, imprimitur et character: quamvis non satis declaraverint, quid sit in specie iste character. Quumque dicant ipsum esse in genere qualitatis, non determinant, qualem efficiat animam baptizati seu baptizatum. Quod si dixerint, quod non efficit ipsum nisi baptizatum, idem est ac si dicatur, quod percussione imprimitur character qui facit percussum, et distinguit percussio percussum a non percusso, sicut Baptismus baptizatum a non baptizato. Sed et hoc dixerunt proprium esse characteris hujus, distinguere baptizatum a non baptizatis.
Contra quod dupliciter objicitur. Primo, quia non potest dici effectus proprius alicujus, quod æqualiter convenit omni qualitati, actioni, passioni, omnique rei. Nihil autem est in tota rerum universitate, quod habentem illud non distinguat a non habente, quum et pes distinguat habentem hoc membrum a carente eodem. Ideo sic distingui, necessario sequitur unamquamque rem per se ipsam. Non ergo oportet characterem ponere ob hoc solum, utpote ut distinguat, quum nullus novus effectus aut operatio inducatur per hoc. Si enim attribuerimus characteri alium effectum proprium, principalem et immediatum, nihilo minus sequitur eum iste: quemadmodum albedo, etsi proprium habeat effectum, facere album seu disgregare visum, nihilo minus competit ei a nigro distinguere. Hi ergo errant dupliciter. Primo, quoniam principalem effectum dicunt illum qui ex necessitate consequitur. Secundo, quoniam primum ac principalem effectum deglutiunt seu omittunt. Impossibile quippe est esse qualitatem, et non esse in aliqua specie qualitatis, et quæ denominationem non habeat specialem. Distinguere autem seu dissimilare, est denominatio relativa sive ad aliquid. — Secundo, opinio illa destruitur, quia si nullus esset non baptizatus, frustra esset talis character, imo non esset: non enim distingueret. Præterea quibus seu propter quos fit illa distinctio, quum character nec habentibus eum, nec aliis sit apparens, nec per eum unus ab alio se distinguat? Insuper, dicendo quod character causa sit gratiæ gratum facientis, dupliciter errare videntur, quia non potest poni causa gratiæ nisi ut causa efficiens, et talis causa gratiæ solus est Deus. Rursus, quod agit seu efficit qualitas, agit subjectum ipsius: sicut quod agit calor, efficit ignis; et sic anima in qua est character, esset causa gratiæ et virtutis, atque justitiæ suæ, et justificaret ac sanctificaret se ipsam.
Nos igitur dicimus, quod illud quod imprimitur in Baptismo præter gratiam, et quod remanet ea amissa, est sanctitas quædam: cujus exemplum et figura est sanctitas basilicarum consecratarum, et vasorum sacrorum. Consecrata namque basilica, quantumcumque post consecrationem polluatur aut profanetur, remanet sancta: alioqui violatores ejus non essent sacrilegi. Sic ergo et sanctitas ista in Baptismo collata nequit auferri; propter quod spirituale sacrilegium in se ipso committit et violat templum Dei Christianus, quocumque mortali peccato se polluens. Qualis autem sit sanctitas ista, et quis ejus effectus, apparet ex ejus figura et signo, id est ex sanctitate basilicæ. Quemadmodum enim ex illius sanctitate arcentur dæmones, ut minus noceant introeuntibus eam, orantibus, psallentibus et sacrificantibus in ipsa, et ut illi facilius exaudiantur et acceptentur in ipsa; ita ex sanctitate baptismali debilitatur vis dæmonum contra eos, ita quod incomparabiliter minus potest contra eos quam alios. Facilius quoque gratia devotionis illustrantur ac pœnitent, et ipsis dæmonibus sunt metuendi, qui et gravius cruciantur si eos tentando invaserint ac traxerint ad peccandum: sicut et sanctitas sanctorum locorum potestatem minuit sæcularium principum. Denique, ex hac sanctitate, baptizati sunt de sorte et parte Dei. Unde et citius eos recognoscit ut suos, et ad suum jus pertinentes, ac replet eos spiritualibus donis; et sanctitas ista signum est gratiæ gratum facientis, quemadmodum annulus regius signum est doni quo quis investitur per regem et annulum illum. Quemadmodum etiam ad sigillum regium dispensator regis dat dona regalia; sic dispensator charismatum dat baptizatis dona regis regum, plenam remissionem culpæ ac pœnæ. Porro causa efficiens hujus sanctitatis, id est characteris baptismalis, Deus est solus, et aliud nihil. Estque character habilitans, adjuvans ad gratiam obtinendam ac conservandam: ideo Baptismus iterari non potest nec debet. — Hæc Guillelmus. Cujus positio quantum ab aliorum positione differat et discordet, et qualiter cum eis valeat concordari, ex sequentibus elucebit.
At vero de his Thomas tractans diffuse, primo sciscitatur, utrum character sit. Respondet: Characterem in quibusdam imprimi sacramentis, omnes fatentur moderni. Verum in modo ponendi partim differunt, partim conveniunt. In hoc namque omnes conveniunt, quod dicunt per characterem importari triplicem relationem, quia character est signum distinctivum et configurativum. Et ut signum, importat relationem ad signatum; in quantum vero est distinctivum, notat relationem ad ea a quibus distinguit; in quantum autem est configurativum, designat relationem ad ea quibus assimilat. — Differunt demum in hoc, quoniam quidam ponunt istis relationibus non subesse aliquod accidens absolutum, sed fundari eas immediate in anima. Quod esse non potest. Nam signum per formam quam sensui aut intellectui imprimit, facit aliud in cognitionem venire. Nil quoque distinguitur ab alio nisi per aliquam formam. Similitudo etiam est relatio super unitate qualitatis fundata, ut quinto Metaphysicæ dicitur. Hinc quælibet relationum quam importat character, requirit aliquam formam sibi substratam. Quumque non sit forma substantialis, relinquitur quod forma substrata sit qualitas quædam, cujus unitas similitudinem configurationis inducit. — Ideo dicunt quidam, quod est in genere qualitatis, non tamen in aliqua specie ejus, quum et Philosophus in Prædicamentis testetur: Forsitan apparebunt et alii modi qualitatis. Sed hoc est fuga quædam. Nam quamvis sint alii modi, tamen reducuntur ad quatuor species quas expressit: quod constat ex hoc quod nulla species alia interim potuit inveniri. — Propterea alii dicunt, quod sit in quarta specie qualitatis: quoniam configuratio quam character importat, dicit unitatem figuræ, quæ est in qualitatis specie quarta. Hancque figuram quidam dicunt esse crucem Christi. Quod stare non valet, quia aut figura sumitur proprie, aut metaphorice. Si proprie, sic terminationem importat et dimensionem, quam constat in anima non esse. Si metaphorice, oportet quod metaphora reducatur ad proprietatem. Non enim res ponitur in genere per id quod de ea metaphorice dicitur: sicut non dicitur quod Apostoli sunt in genere qualitatis, quoniam dictum est de eis: Vos estis lux mundi. Nec poterit aliquid in quarta qualitatis specie reperiri, quod sit in anima secundum proprietatem. Hinc character fundari nequit super qualitatem quartæ speciei illius. — Idcirco alii dicunt, quod sit in tertia parte, quo-
Matth. v, 14. niam muliebrem quamdam passionem ingerit sensui spirituali, in quantum animam ornat atque decorat.20 Quod etiam improbatur, quia (ut septimo Physicorum probat Philosophus) tertia species qualitatis non est nisi in sensibili animæ parte, character autem est in parte intellectiva. Illæ quoque qualitates semper ordinem habent ad transmutationem aliquam corporalem, vel quam inferunt, vel a qua causantur. — Hinc secundum alios, ponitur in prima specie qualitatis, et est quasi media inter dispositionem et habitum. In quantum enim est difficile mobilis, convenit cum habitu; atque in quantum non est ultima perfectio, sed disponit ad gratiam, convenit cum dispositione. Quibus objicitur, quia secundum Philosophum Ethicorum secundo, habitus est quo habemus nos bene aut male ad passiones; et universalliter consideranti apparet hæc differentia inter habitum et potentiam, quod potentia est qua simpliciter aliquid possumus, habitus vero est quo possumus illud bene aut male: sicut intellectus est quo consideramus, scientia qua bene consideramus. Similiter est de dispositione, quæ non est nisi habitus imperfectus. Quum ergo character ordinetur ad aliquid simpliciter, et non ad illud bene vel male, quia sacerdos potest bene et male conficere; ideo qualitas super quam fundatur relatio characteris, non potest habitus esse, sed magis potentia.
Unde relinquitur, quod ad secundam speciem qualitatis reducatur, ut quidam alii dicunt: quod sic patet. Sicut cujuslibet exsistentis in aliqua natura, sunt aliquæ operationes propriæ, ita et ejus quod in spirituali regeneratum est vita, ut S. Dionysius ait secundo Ecclesiasticæ hierarchiæ capitulo. Cujus autem sunt propriæ operationes, oportet quod sint propria illarum operationum principia. Unde sicut in aliis sunt potentiæ naturales ad proprias actiones, ita in spiritualem vitam renati habent quasdam potentias per quas possunt opera illa. Quæ potentiæ similes sunt virtutibus a quibus sacramenta efficaciam sibi inditam habent: quoniam sicut sacramenta gratiam instrumentaliter causant, ita recipientes characterem operantur divina ministerialiter. Minister autem est sicut instrumentum ejus cui ministrat: ideo tam virtus sacramenti quam minister, cujus est character, instrumentalis est causa. Denique quod hujusmodi potentia sit character, patet diligenter consideranti verba divini Dionysii, a quo prima traditio characteris nobis advenit. Assignans enim ministerium ritus cujusdam qui in primitiva erat Ecclesia, quando baptizabantur adulti, quod accedenti ad Baptismum hierarcha, id est pontifex, manum imponebat, signabatque eum signo crucis, et jubebat eum describi inter nomina Christianorum, quatenus de cetero cum aliis ad divina admitteretur, dicit, quod sic accedentem, puta ad vitam spiritualem, divina beatitudo in sui participationem recipit, sicut sacerdos baptizandum in lumine proprio quasi quodam signo tradit sibi sui participationem, perficiens ipsum communicantem divinorum.21 Quo patet, quod per hoc signum, aliud nil intendit quam quod facit eum participativum operationum divinarum: sicque hoc signum nil aliud est quam quædam potentia qua baptizatus potest in actiones hierarchicas, quæ sunt ministrationes ac receptiones sacramentorum, et aliorum quæ pertinent ad fideles. Ad hoc quoque quod has operationes bene exerceat, indiget habitu gratiæ, sicut et aliæ potentiæ egent habitibus. Itaque character reducitur ad secundam speciem qualitatis. Et est alius modus ab illo quem Philosophus ponit, quia Philosophus non cognovit nisi operationes atque potentias naturales. Constat enim, quod apud nos necesse sit ponere potentias spirituales supernaturales, ut potentiam conficiendi et absolvendi, etc., et quod ad secundam qualitatis speciem reducantur, quemadmodum habitus infusi in eadem sunt specie qualitatis cum habitibus naturalibus acquisitis.
Nunc de definitionibus characteris disserendum. Itaque divino Dionysio hæc characteris definitio attribuitur : Character est signum sanctum communionis fidei et sanctæ ordinationis, accedenti datum a hierarcha. Quocirca sciendum, quod definitio ista nusquam invenitur a B. Dionysio tradita, sed ex prætactis ejus verbis accipitur ; imo convenientius exprimeretur, dicendo : Character est signum communionis potestatis divinorum et sacræ ordinationis fidelium, datum a divina beatitudine accedenti. In qua tanguntur quatuor causæ characteris. Primo genus ejus, quum dicitur, Signum, quod pertinet ad causam formalem. Secundo tangitur finis characteris, qui datur ad duo : primo, ut recipiens Christo configuretur, tanquam adscriptus ad communicandum sacramentis divinis et actionibus sacris, et quantum ad hoc dicitur, Communionis divinorum potestatis; secundo, ut configuretur coordinandus aliis quibus eadem potestas data est, et hoc tangitur ibi, Et sacræ ordinationis fidelium. Quæ duo excommunicatio suspendit ad tempus, privando hominem participatione divinorum, et communione fidelium. Tertio ponitur materia in qua, dicens, Datum accedenti. Quarto, causa efficiens, ibi, divina beatitudine. Definitio quoque alia potest salvari, et redit in idem, ut hoc quod dicit, Communionis fidei, referatur ad participationem sacramentorum et actionum fidelium; atque quod addit, Et sanctæ ordinationis, designet coordinationem ejus ad alios; et quod subditur, Accedenti datum a hierarcha, denotet causam efficientem instrumentalem, quæ consignatione exteriori figurat interiorem. — Character itaque accipit rationem signi, secundum quod per sacramentum visibile exterius efficitur et significatur. Cum qualibet etenim potestate datur exterius aliquod visibile signum illius potestatis : sicut regi in signum regiæ potestatis dantur corona et sceptrum; pontifici mitra, annulus et baculus. Similiter, cum spirituali potestate quæ in sacramentis confertur, datur signum sacramentale exterius; et per comparationem ad illud, ipsa spiritualis potentia seu character dicitur signum, in quantum homo per eam configuratur et determinatur ad actiones spirituales.
Præterea magistralis definitio characteris est hæc : Character est distinctio a charactere æterno impressa animæ rationali secundum imaginem, consignans trinitatem creatam Trinitati creanti et recreanti, et distinguens a non configuratis secundum statum fidei. In qua definitione tanguntur etiam quatuor causæ characteris, puta : causa formalis seu genus, quum dicitur, Distinctio, id est signum distinctivum; et causa efficiens, quum sequitur, charactere æterno, id est a Filio, qui est figura substantiæ Patris, ut dicitur ad Hebræos. Causa quoque materialis, ibi, Animæ rationali impressa secundum imaginem.22 Causa vero finalis ponitur duplex, videlicet : configuratio, quum dicitur, Consignans trinitatem, id est configurans; atque distinctio, quum subditur, Et distinguens. Et sicut hic ponitur genus proximum, ita et proximus finis; proximum quoque subjectum, quod est anima rationalis; et efficiens appropriatum, quod est Unigenitus Patris. Sicque definitio ista excedit præcedentem, in hoc quod per proximas datur causas. — Quod si quæratur, cur et propter quos datur signum istud distinctionis; dicendum, quod primo propter hominem qui suscipit illud, qui eodem accipit distinctum posse ab aliis; et propter homines alios, qui ipsum ad spirituales actiones admittunt, ex consignatione exteriori sacramentali interiorem pensantes; et quoad Deum, qui actionibus ejus spiritualibus efficaciam præbet. — Denique definitio ista magis respicit fidem quam caritatem : quoniam fides hominis nota est ei, juxta illud Augustini : Nihil alicui certius est sua fide. Non autem certus est homo se esse in caritate. Nec tamen fides sufficienter distinguit fidelem ab infidelibus, quantum ad actus spirituales qui fidelibus competunt, quia ad hos exercendos seu suscipiendos oportet spiritualem addi potentiam.
Præterea, si quæratur de subjecto characteris; respondendum, quod natura proportionabiliter spiritualitati substernitur, quemadmodum perfectibile suæ perfectioni. Hinc sicut gratia, quæ est spiritualis vitæ principium, est subjective in essentia animæ; sic character, qui est spiritualis potentia, est subjective in naturali vi animæ, non in ejus essentia, nisi mediante potentia. — Si autem objiciatur, quia dispositio et habitus sunt in eodem subjecto; quum ergo juxta præhabita, character sit dispositio ad gratiam, erit in essentia animæ sicut et gratia.23 Respondetur, quod dispositionem et habitum esse in eodem subjecto non oportet, nisi dum dispositio fit habitus, sicut scientia imperfecta fit perfecta; non autem oportet, quando dispositio et habitus essentialiter differunt: sicut operatio sensitiva est dispositio ad intellectivam.
Quæritur quoque, an character sit magis in affectiva quam intellectiva. Dicendum, quod imago principaliter consistit in cognitiva, quoniam ex memoria et intellectu oritur voluntas: sicque tota imago est in intellectiva veluti in radice; ideo omne quod attribuitur homini ratione imaginis, principaliter respicit vim intellectivam, et ex consequenti affectivam. Ex intellectiva etenim parte seu rationali perfectione habet homo quod sit homo; ex vi vero affectiva, quod sit bonus aut malus. Quumque character respiciat imaginem, principaliter est in intellectu.
Quæritur item, an character possit deleri, et utrum fuit in Christo. Dicendum ad primum, quod impressio characteris est per quamdam animæ rationalis sanctificationem, prout sanctificatio dicitur deputatio alicujus ad aliquod sacrum. Ad quam sanctificationem non magis active comparatur anima sanctificanda quam aqua sanctificanda, vel chrisma aut oleum, nisi quod homo adultus se subjicit tali sanctificationi per consensum: ideo qualitercumque anima varietur per proprias operationes, nunquam amittit characterem; sicut nec chrisma vel oleum panisve consecratus, sanctificationem. Hæc autem indeleabilitas characteris est partim ex parte subjecti, quod est incorruptibile; partim ex parte causæ suæ effectivæ, quæ est invariabilis Deus. Gratia tamen et caritas possunt amitti, quoniam dispositive et conservative dependent ex suo subjecto. — Porro si quæras, an character manet in patria; respondendum, quod homo per characterem configuratur Deo ad hoc quod sit de cœtu fidelium, atque hierarchicarum particeps actionum. Ecclesiasticæ autem hierarchiæ succedit, quantum ad electos fideles, hierarchia cœlestis: ideo ad communionem fidelium in triumphanti Ecclesia, et ad participationem actionum cœlestis hierarchiæ character in patria perficiet; et sic erit ibi ad alios actus, sicut virtutes et dona. Manet etiam in damnatis; sed hoc est per accidens præter intentionem imprimentis characterem, quod recipiens condemnetur. Idcirco character non est ibi ordinatus ad aliquem finem: quia quæ præter intentionem fiunt, carent ordine ad finem. Deus tamen qui nihil inordinatum relinquit, elicit inde aliquod bonum, ut quod justior apparet eorum damnatio, qui tantum munus neglexerunt.
Ad secundum illud quæsitum dicendum, quod secundum quosdam, Christus non habuit characterem baptismalem, quoniam a Baptismo nihil accepit, sed habuit characterem Ordinis, qui pertinet ad quemdam eminentiæ statum. Verumtamen verius dicitur, quod Christus nullum characterem habuit, quoniam habuit potestatem plenitudinis in sacramentis, sicut ea instituens et efficaciam eis præbens. Unde sicut potuit inducere effectum sacramenti in aliquem sine sacramento exteriori, ita ex parte ipsius ad hoc non requirebatur aliquid sacramentale exterius. — Et si objiciatur, quod habere characterem est perfectionis, ergo maxime fuit in Christo; dicendum, quod fuit in Christo per modum sublimiorem. Nam et aliquid est perfectionis in nobis quod non esset perfectionis in Christo, ut gratia adoptionis; et ita de charactere est dicendum.
Quod autem in circumcisione et ceteris sacramentis veteris legis, character non imprimebatur, dictum est supra. Nec tamen in omnibus sacramentis novæ legis character imprimitur, sed in tribus dumtaxat, quæ nec iterantur, et sunt Baptismus, Confirmatio, Ordo. Quod de Baptismo nunc patuit; de aliis duobus infra patebit. Sæpe enim dictum est quod omnia sacramenta sunt quædam sanctificationes. Sanctificatio autem dupliciter sumitur: primo, pro emundatione; secundo, pro mancipatione seu deputatione ad aliquod sacrum, quemadmodum vestis, ecclesia, altare, sanctificantur. Omnia itaque sacramenta sunt sanctificationes primo modo, quoniam purgant a culpis, suntque remedia contra vitiorum defectus. Quædam vero sacramenta sunt sanctificationes etiam modo secundo, quia per ea mancipatur homo ad sacra, sicut per Ordinem sacerdotalem ad sacrificandum et offerendum, et per Confirmationem ad spiritualem hostium expugnationem, ac per Baptismum ad actus spiritualis regenerationis, sicut in definitione characteris expositum fuit. — Dicitur quoque character a Dei Filio imprimi, per quamdam appropriationem ad proprium Filii, qui est imago Patris, figura seu character substantiæ ejus:24 sic enim character iste creatus, est assimilatio et configuratio animæ ad characterem increatum. Nihilo minus realiter imprimitur a tota superbeatissima Trinitate, cujus indivisa sunt opera. — Hæc in Scripto.
Præterea in tertia parte, quæstione sexagesima tertia: Sacramenta (ait) novæ legis ordinantur ad duo, videlicet ad remedium contra peccatum, et ad perficiendam animam in his quæ spectant ad cultum Dei secundum ritum christianæ conversationis. Cultus autem divinus consistit in recipiendo aliqua divina, vel in tradendo hæc aliis: ad quorum utrumque requiritur quædam potentia, quoniam ad tradendum aliquid aliis, exigitur activa potentia, et ad recipiendum, passiva. Hinc character importat quamdam spiritualem potentiam, ordinatam ad ea quæ sunt cultus divini, quæ est potentia instrumentalis, ut dictum est supra de potentia quæ consistit in sacramentis. Habere enim sacramenti characterem, competit Dei ministris, qui se habent per modum instrumenti per respectum ad Deum. Ideo sicut virtus quæ est in sacramentis, non est in genere per se, sed reductive, quum sit quoddam fluens et incompletum; ita nec character, sed reducitur ad secundam speciem qualitatis. Hic character proprie appellatur character Christi, quia per eum homines insigniuntur et consignantur ac deputantur ad Christi obsequium. Qui enim ad aliquid certum deputantur, solent aliquo signo denotari: quemadmodum milites qui ad militiam deputantur ac adscribuntur, solebant olim quibusdam characteribus cordalibus insigniri. Sacramenta vero characterem imprimunt, in quantum per ea deputamur ad cultum Dei secundum ritum christianæ religionis. — Hæc in Summa, in qua scribuntur multa de ista materia, quæ jam sententialiter sunt inducta.
Concordat Petrus, qui tamen indifferenter se habet, an character ponatur in prima specie qualitatis, an in secunda. Et addit: Character est signum spirituale, indelebile, distinguens populum fidelem ab infideli. Propter primum, videlicet quoniam signum est, oportet in aliquo signo visibili exhiberi, a quo rationem significandi sortitur: ideo non confertur in virtutibus, id est non semper simul cum virtutibus, quia et ficte accedentes, non recipientes gratiam et virtutes, recipiunt characterem. Propter secundum, quia spirituale est, non conferebatur in sacramentis carnalibus veteris Testamenti. Propter tertium, quoniam indelebile, non confertur in sacramentis quæ iterantur. Propter quartum, quia distinguit secundum fidem, idcirco
Cf. dist. 1, q. 7.
Cf. p. 172 A'.2728 confertur triplex character in tribus sacramentis, secundum triplicem fidei statum, quoniam status fidei in Ecclesia militanti est triplex. Et secundum hoc, est triplex distinctio: quemadmodum in exercitu, prima distinctio communis est totius alicujus exercitus ab exercitu alio; secunda est distinctio specialis militum a popularibus; tertia specialissima ducum ab utrisque. Prima distinctio respicit statum fidei conservandæ in se ipso, seu suscipiendæ in se; et hoc fit per Baptismi characterem. Secunda respicit statum fidei defendendæ contra incredulos; et hæc fit per characterem Confirmationis. Tertia respicit statum fidei multiplicandæ ac edocendæ in aliis; et hæc fit per characterem Ordinis. — Verum his objici potest, quod etiam in veteri Testamento erant aliqua sacramenta non iterabilia, ut circumcisio, et consecratio pontificum: ergo saltem in illis imprimebatur character. Dicendum, quod initerabilitas illa non fuit tota atque sufficiens ratio impressionis characteris, sed potius ratio distinctionis secundum statum fidei perpetuum, non temporalem, et spiritualem, non carnalem. Status autem veteris Testamenti erat carnalis ac temporalis. Hæc Petrus.
Richardus quoque pro majori parte consonat præinductis. Et contra opinionem dicentium, quod character non sit nisi relatio, arguit, quia juxta communem theologorum doctrinam, et secundum quod ex dictis divini Dionysii comprobatur, character significat, disponit, distinguit, assimilat. Significat enim gratiam gratum facientem, disponitque animam ad ejus susceptionem; distinguit quoque baptizatum a non baptizato, atque assimilat animam Deo, quum sit quædam participatio potestatis divinæ, alia ab illa quæ est per naturam, et ab illa quæ est per gratiam gratum facientem. Hæc autem attribuere soli relationi, non est ita conveniens sicut formæ absolutæ. Præterea, quum per susceptionem cujuslibet sacramenti, in anima suscipientis causetur relatio ad aliquam sacram passionem aut actionem, in susceptione cujuslibet sacramenti imprimeretur character: quod est falsum. Hinc dico, quod sit quid absolutum, in quo tamen fundatur respectus. Et quum sit quædam supernaturalis potentia, reducitur ad secundam speciem qualitatis, quæ est naturalis potentia vel impotentia. Potest etiam dici, quod in quantum est dispositio ad gratiam, habet similitudinem cum prima specie qualitatis; et in quantum est spiritualis configuratio animæ, cujus est signum distinctivum, similitudinem habet cum specie quarta. Hæc Richardus.
Qui consequenter respondendo, an character sit indelebilis, recitat rationem quam Thomas assignat ad hoc, jam expressam.29 Quæ ratio non videtur ei sufficiens: quia ex consecratione olei et chrismatis ac consimilium inanimatorum, non causatur in eis aliquid absolutum, sed sola relatio. Verumtamen ratio illa quam Thomas assignat, verior aptiorque videtur quam aliæ quæ traduntur, quoniam quantum ad illud propositum ad quod Thomas inducit argumentum, est simile quod consecrationes durant perpetue.
Albertus quoque hic scribit, quod character præter relationem dicit aliquid absolutum in genere qualitatis, habens se per modum habitus; et est donum gratiæ gratis datæ, ac lumen supernaturale assimilans Trinitati æternæ, in quo fundatur relatio ista characteris, sicut similitudo fundatur in qualitate. — Porro de numero et ordine characterum dicit, quod a diversis diversimode sumitur numerus seu distinctio characterum. Probabilior autem videtur acceptio penes numerum distinctionis secundum fidei statum: sicut in familia David fuerunt tres distinctiones. Prima generalis, populi Dei ab incredulis. Secunda fortium David, qui strenue defendebant cultum ac populum Dei. Tertia prælatorum ac sacerdotum.30 In primis significatur character Baptismi, in secundis character Confirmationis, in tertiis character excellentior Ordinis. Denique Christus in quantum sapientia docens fidei veritates, imprimit characterem baptismalem; et in quantum virtus fortiter pugnans pro fidei defensione, imprimit characterem Confirmationis; atque in quantum summus sacerdos instituens, exhibens et ostendens sacrificium novæ legis ac fidei, imprimit characterem Ordinis. Hæc Albertus.
Præterea etiam Bonaventura de hac materia scribit diffuse, sciscitans primo, an character sit habitus. Et respondet: Quidam dixerunt, quod characterizatio non sit nisi consignatio, et character non sit nisi signum quod nihil reale addit supra nudas potentias, et quod sit ibi secundum institutionem et actum consignantis, nulla facta mutatione in anima, sicut consecratio est in materiali ecclesia. Sed hoc stare non valet, quia character dicit aliquam assimilationem et configurationem ad Christum, sicut character bestiæ ad diabolum in Apocalypsi.31 Assimilatio autem fundatur super qualitatem. Et nisi character ille sit aliquid reale, non erit anima per ipsum realiter similis Christo, nec haberet character effectus seu actus reales, cujus oppositum ex verbis divini Dionysii et Damasceni probatur, ac patuit.32 — Hinc alii dicunt, quod importet relationem et qualitatem realem, super quam fundatur illa relatio: quæ qualitas est dispositio ad recipiendum lumen caloremque gratiæ, sicut siccitas ligni dispositio est ad inflammationem, atque pervietas vitri ad lucem. Ideo posuerunt characterem in secunda specie qualitatis. Quod stare nequit, quia secunda species illa est naturalis potentia vel impotentia; character vero est habitus, ut dicetur. — Alii ergo dixerunt, quod character non est solum ad disponendum, sed etiam ad distinguendum; estque qualitas animam fidelem decorans et ornans, per quod ab infideli distinguitur, propter quod infert animæ muliebrem passionem:33 idcirco est passibilis qualitas, et in tertia specie qualitatis. Quod stare non valet, quia non dicitur passibilis qualitas, quæ infert passionem sensui interiori vel intellectui. Quum enim omnis veritas objectum sit intellectus, omne verum esset in tertia specie qualitatis. — Alii igitur dicunt, quod character dicit configurationem, et est in quarta specie qualitatis, quæ est forma et circa aliquid constans figura. Et si objiciatur, quod figura est in quantitate, quæ in anima locum non habet; respondent, quod duplex est quantitas, scilicet spiritualis et corporalis. Quibus objicitur, quod figura prout est species quarta qualitatis, est clausio terminorum, cui non est similis assimilatio spiritualis; nec figura est in spiritualibus nisi translative. — Ideo dicunt alii, quod non est in aliqua specie qualitatis a Philosopho assignata, quum ipse non ponat nisi species qualitatis innatas vel acquisitas. Verum istud est quærere fugam, quum virtutes theologicæ et aliæ virtutes infusæ in prima specie qualitatis ponantur. — Hinc dicendum, quod character non est passio nec potentia, sed habitus. Habitus autem dupliciter sumitur. Primo proprie, prout distinguitur contra dispositionem, sicut perfectum contra imperfectum. Secundo communiter, prout comprehendit utrumque, omnem videlicet qualitatem animam disponentem, sive facile sive difficile mobilem, sive perfectam sive imperfectam. Sicque accipitur quum ait Philosophus tria esse in anima, potentiam, passionem et habitum. Sicque character est habitus; tamen quum ultra disponat ad gratiam, est quodammodo dispositio, non habitus stricte, quum nec perficiat ultimate. Estque lumen spirituale semiplenum, et calor gratis datus: et ita ponitur in prima specie qualitatis.
Secundo quærit Bonaventura, ad quid utilis aut necessarius sit character. Respondet: Character est signaculum sacramentale a Deo impressum. Et quum sit signaculum sacramentale, significat gratiam, et præparat ad eamdem, et cum gratia quamdam similitudinem habet: ideo configurat atque assimilat mentem Deo, quum gratia sit supernaturalis quædam similitudo divinæ essentiæ. Hinc quoque character assimilat gregem Dei, id est credentes, inter se, et eos distinguit ab aliis. — Verum contra hoc objici potest, quia hæretici baptizati habent characterem; sed et aliqui non baptizati, sunt de Ecclesia merito et numero, utpote Baptismo flaminis expurgati et sanctificati. Dicendum, quod character appropriate assimilatur Filio, qui est Dei Patris character: nam et baptizati dicuntur induere Christum, qui est caput et dux exercitus fidelium.34 Ratio autem distinguendi, in charactere venit ex ratione significandi. Character quippe significat gratiam fidei secundum aliquem statum. Unde distinguit fidelem ab infideli; et si permiscentur, hoc non est ex vitio signi, sed signatorum: velut si quis assumat regis signum ad designandum quod sit de ejus exercitu, attamen potest esse de parte contraria; nec est falsitas in signo, sed in accipientibus illud.
Tertio quærit, in quo sit subjective character. Respondet: De hoc fuit triplex opinio. Una, quod sit in tota anima, quia distinguit ovem a non ove, quæ distinctio attenditur præsertim secundum substantiam. Item quia disponit ad gratiam, et purgat ab originali: gratia autem ponitur in essentia animæ, et originale respicit animam totam. Secunda opinio est, quod sit in parte cognitiva, quum sit ratio cognoscendi et discernendi, et quia conformat: cognitio autem fit per assimilationem. Tertia, quod sit in tota imagine, propter rationem configurandi. Et ista opinio verior est, ita quod vere et proprie est in imagine, sed appropriate in intellectu.
Quarto quærit, per quid character imprimitur. Respondet, quod per sacramenta, non per virtutes, de necessitate. Est enim signum interius distinctivum; significare autem non convenit ei nisi ratione signi visibilis, quod est sacramentum. Porro triplex distinctio populi christiani secundum statum fidei per characterem triplicem, præfigurata fuit in populo Israel: prima, quum omnes distincti fuerunt ab Ægyptiis ad veniendum in terram promissionis;35 secunda, dum fortes ab infirmis, ad pugnandum in bello;36 tertia, dum Levitæ a ceteris Israelitis, ad ministrandum in templo.37
Quinto quærit, an character sit indelebilis. Respondet quod imo, sicut expositum est: quia imprimitur ad distinguendum, non directe ad bene vel male agendum; et quoniam configurationi qua Deo conformat, non potest esse configuratio opposita. Solus etenim Deus suam potest imaginem consignare. — Hæc Bonaventura.
In quibus hoc ultimum verbum videtur obscurum, quia imago in homine multipliciter deformatur, atque per vitia dæmonibus assimilatur, et anima Deo relicto, adultera diaboli fieri perhibetur. Unde in Apocalypsi quidam dicuntur habere characterem bestiæ, id est diaboli seu Antichristi:38 cujus character, secundum expositores, est mortale peccatum. Secundo, quod superius dixit characterem proprie esse in tota imagine. Character namque quum sit simplex et indivisibilis immaterialisque forma, non potest subjective et immediate in pluribus esse potentiis.
Amplius Argentinensis: Antiqua (ait) fuit opinio, quod character non ponit aliquam entitatem realem. Quam opinionem nunc nullus tenere debet Catholicus, ut videtur: quia ut dicitur extra de Hæreticis, Abolenda, de sacramentis Ecclesiæ sentiendum est sicut sentit Romana Ecclesia; et hæc expressit characterem imprimi in Baptismo. Unde Innocentius extra de Baptismo, testatur: Qui ficte accedit ad Baptismum, characterem suscipit. Denique S. Augustinus in libro de Baptismo parvulorum, expresse ponit characterem, dicens: Character dominicus, quum ovis errans ad christianam rediens unitatem ab errore liberatur, agnoscitur, non improbatur. Et rursus ibidem: Characterem multi lupi imprimunt, qui videntur esse oves; verumtamen ad ovile Domini non pertinere, morum suorum fructibus cognoscuntur. Præterea, quod immediate terminat actio-
Cf. p. 174 D nem realem, de necessitate est ens absolutum, aut quid reale. Character autem terminat actionem realem. Virtus enim divina reali actione agit in animam cujuslibet baptizati. Sed in eo qui ficte accedit, talis actio nullum habet terminum nisi characterem, ut constat ex dictis. De his doctor ille plura conscribit, quæ tangentur.39
At vero Scotus primo hic recitat positionem antiquam jam tactam, prosequens an possit teneri, et conatur probare quod positio ista de realitate characteris, a nullo Sanctorum habeat auctoritatem. Et quidquid dicat de hoc, jam ante ostensum est ex doctoribus senioribus, præclarioribus, exercitatissimis, quod ex dictis divini Dionysii habeat ortum, imo potius ex Scriptura canonica, deinde ex verbis Damasceni et Augustini:40 quamvis tantorum verba Doctorum ac Patrum possint ab hominibus proprii perversique sensus aliter explanari ac trahi, vel potius obscurari atque perverti. Nec tamen reor negandum, quin rationes quæ adducuntur ad probationem characteris, possint solvi: quia ea quæ fidei sunt, demonstrative non valent per rationes adduci. Rationabiliter tamen satis probatum est, characterem verum realem in Baptismo imprimi et conferri. Quod quum tot ac tanti doctores concorditer tueantur, stultum est aliter opinari: imo quum Romana Ecclesia hoc affirmet, sicut jam patuit, prorsus illicitum est contrarium perhibere. Hinc et Scotus hujus auctoritatis mole pressus, tandem concedit characterem aliquid esse reale, vel magis ad aliquid, id est relationem, sicut supra tenuit de sacramento in generali:41 quod reprobatum est ante.
Specialiter autem invehitur contra sanctum Doctorem, dicendo: Hic nota contra Thomam, quod non sit ponere virtutem aliquam supernaturalem in sacramento, quia illa nunquam posset corrumpi, eodem modo quo characterem ponit indelebilem esse. — Ad quod dico, istud non sequi. Thomas namque non negat quin character corrumperetur si subjectum ejus corruptibile esset, sicut subjectum supernaturalis virtutis sacramentalis corruptibile exsistit; nec supernaturalis illa virtus corrumpitur, manente ejus materia, quæ et suam consecrationem non perdit quamdiu perdurat.
Deinde Scotus subjungit: Concedit idem Thomas, quod circumcisio characterem non impressit; et tunc contra eum est argumentum de efficacia sacramenti respectu gratiæ, cujus sacramentum non est causa nisi instrumentalis. Potest ergo concedi, quod circumcisio impressit characterem sicut Baptismus. — Ad hæc dico, quod non solum S. Thomas, sed et doctores præcipui Ordinis S. Francisci, Alexander, Bonaventura, Richardus, alii quoque communiter dicunt, quod in circumcisione non imprimebatur character. Nec hoc obviat verbis B. Thomæ, qui virtutem causalem supernaturalem sacramentorum dicit non esse completam in esse neque in agere, et suo modo instrumentaliter, dispositive, causaliter, cooperari ad gratiam. Et supra ostensum est ex verbis Sanctorum, quod positio illa Thomæ plus consonat dictis Sanctorum, qui concorditer protestantur sacramenta evangelicæ legis efficere quod designant, quanquam alia opinio magnos doctores habeat defensores.42 Doctores etiam Thomam sequentes, non negant quin Deus per suam absolutam potentiam possit delere characterem.43 quia caritas realiter est idem cum gratia : primit qualitatem absolutam, attamen sub respectu ad scibile. ergo et gratia in voluntate est subjective; et in eadem vi, eodemque subjecto, in quo est gratia, poni debet character tanquam dispositio ad gratiam. Verum in his multa dicuntur quorum oppositum in scriptis super secundum et tertium est ostensum.44
Denique de his quæ Scotus inducit pro se et contra S. Thomæ doctrinam, et de solutione illorum, diffuse scribit Argentinensis : Multi sunt (inquiens) qui dicunt, quod character formaliter sit quidam respectus, quum essentialiter ac formaliter sit signum, quod ponitur in ejus descriptione pro genere. Et rursus, quia omne accidens absolutum, est delebile a suo subjecto, non autem character. Rursus, character est signum configurativum et distinctivum : ergo formaliter dicit respectum. Signum namque refertur ad signatum. — Sed ista solvuntur de facili. Character enim consideratur dupliciter. Primo, secundum id quod nomine characteris importatur quidditative, quod scilicet est de intellectu ejus primario. Secundo consideratur connotative, utpote quoad id quod est de suo cointellectu. Primo modo character dicit rem absolutam. Alio modo dicit non solum unum respectum, sed plures, puta : respectum signi, quia significat gratiam; respectum configurativi, in quantum configurat baptizatum baptizato; et respectum distinctivi, prout distinguit baptizatum a non baptizato, confirmatum a non confirmato, ordinatum a non ordinato. Itaque signum non est proprie characteris genus, quoniam definitio illa data est per additamenta; potest tamen signum dici genus relationis quam fundat character. — Et si objiciatur, quoniam si character dicit absolutum et respectum, videtur esse ens per accidens : quia quod dicit res diversorum prædicamentorum, hoc est ens per accidens, ut quarto Metaphysicæ dicitur. Respondeo, quod character non dicit proprie absolutum et respectum, sed absolutum sub respectu : sicut scientia exformaliter illos respectus, imo nullum prædicamentum dicit merum respectum, nisi solum prædicamentum relationis. Tria namque sunt prædicamenta dicentia entitatem absolutam, puta substantia, quantitas, qualitas. Unum vero dicit respectum dumtaxat, puta relatio. Alia sex dicunt absolutum sub respectu, id est sub aliqua connotatione respectus.
De specie demum ad quam reducitur character dico, quod character Baptismi reducitur ad primam speciem qualitatis, quum sit dispositio immediata atque sufficiens ad habitum gratiæ, nisi aliunde sit impedimentum. Quod autem dispositio dicitur qualitas facile mobilis, verificatur de ea quæ est imperfecta realitas habitus, tendens ad habitum stabilem. Characteres autem Confirmationis et Ordinis sunt reductive in secunda specie qualitatis, quum sint quædam potestates a Deo collatæ ad principiandum quasdam operationes spirituales, ut infra magis patebit. Sed objici potest, quia naturale et supernaturale differunt specie. Dicendum, quod etsi differant specie specialissima, conveniunt tamen specie subalterna. Species autem quatuor qualitatis sunt species subalternæ. Communiter demum fertur, sicut et infra dicetur, quod character Confirmationis est potestas tradita ad fidei defensionem, et character Ordinis ad fidelium multiplicationem. — Subjective autem character baptismalis est in essentia animæ, sicut et gratia ad quam disponit. Qualitates etenim ita se habentes quod una immediate disponit
C D ad aliam, sunt in eodem subjecto. — Postremo, character est productive a solo Deo, quum sit terminus creationis; dispositive vero et instrumentaliter est a sacramentis in quorum administratione imprimitur et quæ iterari non licet. Quæ quum iterari non valeant, ordinavit divina clementia ut effectum stabilem indelebilemque habeant in anima, puta characterem dispositivum ad gratiam sacramentalem talium sacramentorum. — Hæc Argentinensis.
Durandus quoque fatetur, quod character sit quædam potestas.
Ecce de charactere sacramentali in genere, et de charactere baptismali in specie, jam dicta sunt multa, et ex tanta opinionum varietate patet difficultas hujus materiæ. Solenniores autem doctores concordant in hoc, quod character sit quid reale et absolutum de genere qualitatis, immediate a Deo creatum, indelebile, datum ad conformandum et distinguendum, dispositivum ad gratiam. Differunt autem in hoc, quod secundum quosdam est habitus, secundum quosdam potestas. Et ex hoc consequenter procedit, quod secundum quosdam est in prima specie qualitatis, secundum quosdam in secunda. Et hæ duæ differentiæ parvæ sunt. Et quod a quibusdam vocatur dispositio, ab aliis habitus, facile concordaretur, considerando diversas proprietates et distinctiones dispositionis et habitus. In omnibus quoque præductis, positio S. Thomæ videtur rationabilior esse. Patet etiam ex inductis, quod positio illa Guillelmi Parisiensis de charactere, in principio hujus quæstionis expressa, sit communi doctrinæ contraria, et in hac parte non minime defectiva. Thomas quoque, Bonaventura, et alii quidam præallegati, multo diffusius scribunt de ipso charactere quid sit, et de ejus necessitate, essentia, operatione, causa, subjecto ac specie, quam ipse Guillelmus. Objectiones ejus etiam non procedunt, quia character imprimitur non solum ad distinguendum, sed et ad distinguendum secundum statum fidei; nec solum ad hoc, sed ad configurandum Creatori, ad disponendum ad gratiam, et ad alios quosdam actus, sicut expositum est. Nec character ponitur causa gratiæ effectiva, principalis, immediata, sed instrumentalis et dispositiva.
Footnotes
-
art. 9. ↩
-
*alias mortuus ↩
-
Joann. XVI, 13. ↩
-
QUÆSTIUN- CULA 1. ↩
-
art. 6. ↩
-
Apoc. XIII, 16. ↩
-
Ephes. V, 26. ↩
-
Ephes. iv, 5. ↩
-
Matth. xxviii, 19. ↩
-
p. 138 C'. ↩
-
QUÆSTIUN- CULA 2. ↩
-
Rom. vi, 4. Cf. p. 113 D et s. ↩
-
QUÆSTIUN- CULA 3. ↩
-
Petr. II, 9. ↩
-
Apoc. I, 6. ↩
-
xii. ↩
-
q. 22-24. ↩
-
q. 15. ↩
-
q. 14. ↩
-
* mulce- brem ↩
-
*alias: , et ↩
-
Hebr. 1, 3. ↩
-
Cf. p. 172 B. ↩
-
Hebr. 1, 3. ↩
-
art. 1. ↩
-
art. 2. ↩
-
art. 3. ↩
-
art. 1. ↩
-
p. 174 D. ↩
-
II Reg. XXI 8. ↩
-
Apoc. xiv, 9, 11. ↩
-
Cf. p. 101 C et s. ↩
-
* mulce-brem ↩
-
Galat. III, 27. ↩
-
Exod. xI, 7 ↩
-
Deut. xx, 8 ↩
-
Num. I, 49 ↩
-
Apoc. xIV, 9, 11. ↩
-
Cf. dist. IV, q. 3. ↩
-
Cf. p. 172 B, et s. ↩
-
Cf. p. 103 A, et s. ↩
-
dist. I, q. 4 in fine. ↩
-
dist. I, q. 1. ↩
-
lib. II, dist. xxvi, q. 2; III, dist. xxvii, q. 1. ↩
Chapter 86 of 283