Skip to the text

Quæstio 2

Secundo hic quæritur, Utrum ad Baptismum requirantur fides et devotio, recta quoque intentio, tam ex parte baptizantis quam baptizati.

Ad quod ex præhabitis habetur responsio. Quum enim infantuli natique fatui, et alii quidam rationis usu carentes, sint baptizandi, constat quod ex parte baptizandi non requiratur fides propria neque devotio, sed fides devotioque Ecclesiæ. Rursus, quum dictum sit, quod in necessitate baptizare posset quilibet homo, etiam infidelis, hæreticus, schismaticus, patet non exigi ex parte baptizantis fidem veram, devotionem et intentionem omnifarie rectam, quanquam recta intentio aliqualiter exigatur. — Qualiter in adultis baptizandis exigantur fides atque devotio, declaratum est supra, distinctione quarta, ubi ostensum est quomodo fictio Baptismum impediat.1

Itaque Bonaventura primo ostendens, quod intentio ad Baptismum requiratur : In omni (ait) sacramento necessaria est intentio, quoniam sacramenta esse suum non habent a natura, sed ab institutione. Unde si ante institutionem Baptismi, immersisset puerum quis in aquam sub præscripta forma verborum, non fuisset Baptismus. Dicunt igitur quidam, ut magister Hugo de S. Victore, quod sacramenta instituta sunt ut exhibeantur et fiant rationabiliter et ex intentione : ideo nisi adsit intentio, non est sacramentum. Propter quod loquitur Hugo : Vide quoniam rationabile oportet esse opus ministrorum Dei, nec per solam formam præjudicare, ubi intentio nulla est agendi. Denique ad hoc quod sit sacramentum, oportet quod forma et materiale elementum ordinentur ad unum : quod non est ex se, quum forma et elementum indifferentia sint ad multa. Ideo supervenit institutio Christi, quæ utraque illa ordinat ad aliquem unum effectum certum et signatum. Et quamvis institutio verba ad unum ordinavit, non tamen arctavit, quia ad alium usum possunt sumi et sumuntur. Idcirco ad hoc quod ordinentur et arctentur, necesse est intervenire intentionem ministri, qua intendat illo actu et verbo talem effectum præstare, vel saltem quod facit Ecclesia facere, aut certe quod Christus instituit dispensare : alioqui verbum et elementum ut disjuncta, vel ad aliud unita, non operabuntur hunc baptismalem effectum. In Baptismo quoque fides est sicut agens universale; intentio, sicut agens particulare, dist. IV, q. 5.2 applicans fidem ad istum vel illum : ideo fides salvatur in generalitate Ecclesiæ.

Si autem objicias, quia si intentio illa requiritur, nemo certus est se veraciter esse baptizatum, quum baptizantium intentio incerta sit baptizatis, et ita oportebit rebaptizari, aut committere se ipsum discrimini; dicendum, quod non oportet nec sequitur istud, quoniam baptizatus fecit quod in se est : idcirco ad amplius non tenetur, præsertim si defectus intentionis nequivit cognosci ex aliquo signo. — Utrum vero sit baptizatus, est duplex opinio. Una, quod Deus deputat illum baptizatum, non tantum Ecclesia, quum dicat Isidorus : Quacumque arte verborum quis juret, Deus sic accipit sicut ille cui juratur intelligit. Sed hoc intelligitur quantum ad culpam, non quantum ad rationem voti aut sacramenti : et hoc manifestum est et in matrimonio et in voto. Hinc alii dicunt, quod non est ibi sacramentum, quamvis ibi sint verba : quia ut in Moralibus ait Gregorius, non debet intentio deservire verbis, sed verba intentioni : quod in sacramentis maxime habet locum. Idcirco in tali casu non est Baptismus, quantum est ex parte ejus quod per hominem gestum est. Et si adultus baptizetur ut debet, fides interior supplet; si parvulus, pie credendum est quod suppleat summus Sacerdos, qui tamen voluit nos aliquo modo esse de nostra salute incertos, ad humiliandum superbiam nostram, et ad excitandum diligentiam nostram.

Præterea si quæratur, an ad Baptismum necessaria sit recta intentio : et videtur quod imo, quoniam sicut ad Baptismum requiritur intentio, ita ad verum Baptismum vera et recta intentio; respondendum, quod intentio idem est quod voluntas regulata, prout in finem dirigitur. Finis vero est duplex : unus, qui est rei complementum seu terminus; alter, qui est rei utilitas. Sic in Baptismo primus finis est unio verbi et elementi; secundus finis est fructus seu utilitas ex Baptismo proveniens baptizato seu baptizanti. Sicut quis faciens domum, intendit eam consummare atque inhabitare; ita in sacramento intendit quis prima intentione sacramentum Ecclesiæ ministrare, deinde intendit suam utilitatem parvulive salutem, seu quidquid sit illud. Prima intentio est de necessitate sacramenti; secunda est de congruitate. Prima quoque intentio non habet rectum et obliquum, sed secunda. — Hæc Bonaventura. Concordat Albertus.

Thomas quoque eadem aliis exprimit verbis : Unius effectus (inquiens) una est causa. Ideo si ex pluribus causis unus procedat effectus, oportet quod illæ causæ aliquo modo factæ sint unum ad invicem. Quumque ad effectum sacramenti Baptismi multa concurrant, videlicet materia, forma, minister, etc.; non queunt hæc connecti ut eumdem producant effectum, nisi per baptizantis intentionem, qui formam ad materiam applicat, et suum ministerium ad utrumque, atque hoc totum ad sacramenti collationem : hinc requiritur intentio baptizantis. Sicque in omnibus sacramentis requiritur ministri intentio cum determinata forma atque materia, non solum ad consequendum sacramenti effectum, sed etiam ad sacramenti perceptionem.

Non autem requiritur recta baptizantis intentio. Etenim rectum est cujus medium non egreditur ab extremis. Baptismus autem est quo mediante acquiritur baptismalis effectus in anima baptizati. Idcirco tunc recta est intentio baptizantis seu baptizati, dum ordinat sacramentum ad sacramenti effectum, qui est salus. Si ergo adsit intentio in baptizante, quia intendit sacramentum conferre, sed desit rectitudo, quoniam ordinat sacramentum ad finem indebitum; non impeditur ob hoc perceptio sacramenti in suscipiente, quia ad hoc fertur intentio baptizantis; neque effectus sacramenti, quia interior mundatio a ministro non est : hinc ejus intentio ad hoc nihil facit. Si vero in baptizato sit intentio percipiendi sacramentum, sed desit rectitudo intentionis, recipit quod intendit recipere, utpote sacramentum, et tum : quem defectum in pueris Christus per illud characterem in Baptismo, sed non rem sacramenti, quoniam obicem ponit. — Hæc Thomas in Scripto. Qui insuper quærit hic, utrum intentio seu voluntas requiratur in baptizato : ad quod patet dist. IV, q. 3. responsio ex dictis superius de ficte et non ficte accedentibus. — Insuper quærit hic, utrum in baptizato exigitur fides, an etiam in baptizante, et utrum recipientes ab hæreticis, consequantur rem sacramenti : ad quæ omnia patet ex dictis responsio. Immoderata demum multiplicatio quæstionum, et frequens repetitio eorumdem, tædium parit. dist. V, q. 1.

Præterea ad argumentum prætactum, quod fideles essent incerti an vere consistent baptizati, si requireretur intentio baptizantis, respondet S. Thomas in Scripto sicut jam ex Bonaventura responsum est : Quidam (inquiens) dicunt, quod si desit mentalis intentio in baptizante, non confert sacramentum Baptismi. Attamen in adulto supplet fides atque devotio effectum Baptismi, quatenus periculum nullum sit baptizato, qui baptizantis intentionem ignorat. Si autem sit infans, creditur pie, quod Deus supplet defectum, salutemque tribuit parvulo : quod et si non fecerit, non facit injuste, quemadmodum nec in illo qui sacramento non subditur. Alii dicunt, quod in Baptismo ac aliis sacramentis quæ in forma sua habent actum exercitum, non requiritur mentalis intentio, sed sufficit intentionis expressio per verba a Christo seu ab Ecclesia instituta. Idcirco si forma verborum servatur, nec quidquam exterius dicitur quod intentionem designet contrariam, vere est baptizatum. Non enim sine causa in sacramentis necessitatis, puta Baptismo et quibusdam aliis, actus ejus qui sacramentum administrat, tam sollicite exprimitur ad explicationem intentionis. Hæc in Scripto.

Porro in tertia parte, quæstione sexagesima quarta, testatur : Una opinio dicit, quod requiritur mentalis intentio in ministro, quæ si desit, non perficitur sacramentum : quem defectum in pueris Christus supplet, in adultis fides atque devotio. Quod in sacramentis dici posset quantum ad ultimum effectum, qui est justificatio a peccatis; sed quantum ad effectum qui est res et sacramentum, puta characterem, non videtur quod per devotionem accedentis possit suppleri, quia character nunquam imprimitur nisi per sacramentum. Hinc alii melius dicunt, quod minister sacramenti agit in persona totius Ecclesiæ, cujus minister est. In verbis autem quæ proferuntur, exprimitur intentio Ecclesiæ, quæ sufficit quantum ad perfectionem sacramenti, nisi contrarium exprimatur exterius ex parte ministri vel suscipientis. — Verum his denuo objici potest, quia intentio actualem attentionem requirit : ergo dum minister esset distractus, non adesset intentio. Dicendum, quod ille qui aliud cogitat, quamvis non habeat actualem attentionem et intentionem, habet intentionem habitualem, quæ sufficit ad sacramenti perfectionem. Quum enim sacerdos accedit ad baptizandum, intendit facere circa baptizandum quod facit Ecclesia : quamvis ergo in actu baptizandi distrahatur, tamen ex virtute primæ intentionis perficitur sacramentum. Verumtamen studiose debet conari, ut tunc actualiter sit attentus. Hæc in Summa.

Concordant Petrus, Richardus, aliique communiter, secundum quos in adultis accedentibus ad Baptismum requiritur fides propria, saltem informis, ad percipendum ultimum Baptismi effectum, qui est res tantum et gratia, quæ nulli infunditur adulto carenti intentione.

At vero Scotus : Intentio, inquit, necessario requiritur ad actum Baptismi, quoniam aliter non esset humanus, et sufficit quod intendat facere quod facit Ecclesia, quamvis credat hoc nihil valere. Et hoc statuit Christus propter necessitatem Baptismi, ne infidelitas ministri noceat baptizatis.

Et si objiciatur, quod instrumentum non habet intentionem, ut quum homo secat securi; dicendum, quod instrumentum sumitur pluribus modis. Primo, pro causa secunda, quæ licet agat per propriam formam, quam habet in esse quieto, attamen agit in virtute causæ prioris cui subordinatur. Secundo dicitur instrumentum, id quod non attingit effectum principalis agentis, sed solum præviam aliquam dispositionem. Sicque qualitas alterans dicitur instrumentum substantiæ ad generandum substantiam: non quod in alterando sit instrumentum, imo est alterationis perfectum principium, ita quod si posset per se esse, posset per se alterare; sed quoniam agit ad formam, quæ est dispositio ad substantiam. Dicitur etiam instrumentum ipsa pars respectu totius: sicque Philosophus organa vocat partes. Rursus, instrumentum dicitur de instrumentis artificum, a quibus et nomen instrumenti primo est tractum. Itaque instrumentum animatum intellectualis naturæ habet intentionem.

Sed rursus objici potest, quia de essentia sacramenti non sunt nisi materia et forma verborum, non ergo intentio aut minister. Dicendum, quod materia seu materiale elementum, et forma verborum, sunt partes essentiales intrinsecæ sacramenti; minister autem seu ejus intentio, est sicut principium extrinsecum sacramenti, quantum ad ejus usum sive effectum. — Hæc Scotus.

Qui consequenter refert positionem communem dicentium, quod ad Baptismum non exigitur necessario attentio et intentio actualis, sed sufficit habitualis. Et probat divisionem illam intentionis in actualem et habitualem non esse sufficiens: imo tertiam, utpote virtualem, esse superaddendam. — Ad quod breviter respondendum, quod doctores in illa ac simili divisione, habituale sumunt extense, prout contra potentiale et actuale dividitur, sicque includit in se virtuale. Sic ergo quum disputatio et reprehensio illa in quid nominis consistere videatur, parvi est ponderis.

Footnotes

  1. quæst. 3. ↩

  2. dist. V, q. 1. ↩

Chapter 85 of 283