Quæstio 1
Hic quæritur, An Christus in Sacramento vere, realiter, accipiatur ac manducetur, et quot sint modi manducandi Christum seu communicandi.
Quumque in his præsupponatur, quod exsistentes in peccato mortali, accipiunt corpus Christi, quæritur, qualiter hoc sit verum, et an talibus ministrandum sit corpus Christi; an etiam liceat eis corpus Christi in Sacramento videre, et utrum irrationalis creatura accipit Sacramentum; an etiam nocturna pollutio impediat communionem.
Videtur quod corpus Christi manducari non possit, nisi æquivoce, tropice, seu figuraliter et improprie de manducatione loquendo. Quod enim intransmutabile et incorruptibile est, non proprie manducatur; corpus autem Christi (præsertim ut glorificatum) intransmutabile est. — Rursus, quod manducatur, est cibus; cibum vero constat in edentem converti, quod non convenit corpori Christi. — Insuper fides ista, quod Christus sic manducatur, avertit multos a fide, atque ad irrisionem et contemptum christianæ religionis ac Christianorum inducit: ergo non decuit Christum talia tradere ac docere, qui ad hoc venit ut homines ad fidem et reverentiam religionis divinæ induceret. — Præterea videtur penitus derogare dignitati ac veritati hujus præstantissimi sacramenti, ut a vitiosis sumatur, et ori eorum ingeratur. Quæ enim (ut ait Apostolus) conventio Christi ad Belial, et lucis ad tenebras?1 Horribilius quoque videtur sonare, ut a brutis concedatur sumi ac edi.
Et tamen omnium horum oppositum docet (quæ non errat) sancta Ecclesia, quam infallibiliter regit Spiritus Sanctus.
Itaque de his scribit Guillelmus Parisiensis in suo Sacramentali: Quemadmodum non est vita corpori animalis, nec sustentatio vitæ, absque incorporatione cibi convenientis; sic non est vita gratiæ cordi humano absque incordatione et invisceratione spiritualis cibi illi vitæ convenientis. Incordatio autem non aliud est quam spiritualis seu cordialis unitio, quæ non est nisi amor sive dilectio quantum ad vim motivam superiorem. Hoc quippe cordialiter seu spiritualiter nobis unitum est, quod vere amamus, juxta illud Joannis: Rogo, Pater, ut isti sint unum, sicut ego et tu unum sumus.2 Quumque incorporatione cibi sit vere comestio, cetera vero quæ præcedunt, præparationes sunt ad comestionem: hinc incordatio cibi spiritualis vere comestio est hujusmodi cibi. Ideo sicut sine incordatione seu cordiali unitione nec vitam gratiæ nec vitam gloriæ quisquam potest habere, sic sine spirituali comestione ipsius Dei neutram illam vitam possumus obtinere aut possidere. Unde constat verum esse quod ait Salvator: Qui manducat me, et ipse vivet propter me; itemque, Qui manducat hunc panem, vivet in æternum; et denuo, Panis verus est qui descendit de cœlo, et dat vitam mundo; et rursus, Ego sum panis vitæ.3 Panis autem nutrimentum est vitæ. Et unumquodque in quantum vivificat, vel vivificum calorem inducit aut nutrit, in tantum sancto calefacit amore, et cibus vocatur: idcirco in quantum facit amare, in tantum vivificat, vitamque alit. Hoc diligenter adverte, quum sit fundamentum et radix probationis vivifici atque ineffabilis sacramenti, quam effugere nequit intellectus capax veritatis, cui non contradicetur interius, quum fuerit elucidata.
Primo igitur ponemus duas causas erroris hæreticorum, per quas impediti sunt credere et videre veritatem sacramenti istius. Prima est error circa veritatem comestionis, quam puerili insipientia vocaverunt ipsam cibationis præparationem, dicentes ipsam cibi masticationem esse comestionem, asserentes cibum comedi quando in ore teritur et dentibus molitur aut in ventrem trajicitur; ignorantes quod corpus animalis est velut domus ornata, munita ac præparata sufficientiis officinarum atque vasorum, et quod in eo est os sicut molendinum sive mortarium, cum instrumentis necessariis ad terendum sive pinsendum. Quemadmodum ergo cibus quamdiu adhuc in molendino aut mortario est, nondum comeditur, sed ad comestionem paratur; sic nondum manducatur, quando in ore versatur. Juxta hunc modum stomachus coquina est seu olla coquinaria in eadem domo, ubi primo cibus coquitur, digeritur, depuratur. De quo impurum in secessum emittitur; reliquum ad hepar, quasi ad nobiliorem coquinam seu ollam, coquendum et depurandum transmittitur. Unde impurum in secessum emittitur urinalem; reliquum vero ad membra diffunditur, in quibus tertia decoctione digeritur et depuratur. Inde a membris singulis assumitur, et in nutrimentum proportionatur, et eis incorporatur, atque ab eis vere comeditur. Manifestum est ergo, quam longe a veritate erraverunt hæretici circa corporalem comestionem.
Secunda causa erroris eorum, est ignorantia distinctionis inter comestionem corporalem ac spiritualem. Nempe quod corporali comestione comeditur, et nutriendo corpori incorporatur, necesse est a propria forma nudari per corruptionem substantiæ suæ, ut forma nutriendi corporis vestiatur. In comestione autem spirituali est econtrario: quoniam cibus spiritualis quanto magis incorruptus, quanto plus integer et illæsus venit ad cor, tanto ei verius profundiusque unitur. Oportet quoque te scire, quod veritas cibus est nostri intellectus, et bonitas cibus est nostræ affectivæ superioris. Idem namque est veritas ad intellectum, quod lux exterior ad visum. Et sicut cibus corporeus roborat corpus, sic veritas sua certitudine roborat intellectum, quum ei fuerit perfecte unita. Denique si diligenter pensaveris, invenies solam primam luminosissimam veritatem verissime esse cibum potentiæ intellectivæ, ac solam primam supermundissimam bonitatem esse cibum nostri superioris affectus. Propriissime etenim cibus est, cujus sumptione sedatur naturaliter fames, comedens delectatur, deperditum reparatur, cibatus augetur, reficitur ac repletur. Constat autem, quod fames seu desiderium nostri intellectus ac nostri affectus non cessat, quousque pleno ore interno prima veritate ac summa bonitate reficiantur, in qua et maxime delectantur, augentur, replentur ac confortantur; nec aliud totum ventrem, id est capacitatem intellectus et voluntatis, valet replere. Hinc ut Deus se magis manducabilem exhiberet parvulis filiis suis, factus est homo, factus est caro, cibus est proportionatus nostræ capacitati, qui eum in suæ deitatis luce conspicere nondum potuimus. Sed quoniam eum in propria specie et carnis effigie horror esset accipere, dignatus est nobis se præbere ac dare sub speciebus panis ac vini, quæ sunt naturales, communes et convenientissimi cibi nostri in vita præsenti, sicque animas nostras invisibiliter pascere ac firmare, et per sensibilia signa præfigurare qualiter nos in futuro sæculo gloriose reficiet, aperta, immediata ac splendida visione et fruitione suæ supersplendidissimæ deitatis, atque assumptæ glorificatissimæ humanitatis. — Hæc Guillelmus, qui de his plura conscribit, quæ infra poterunt tangi.
Circa hæc Thomas primo inquirit, an Christi corpus debeat sumi per modum manducationis. Et de hoc supra jam patuit, quemadmodum in vita spirituali debeat esse vivificum alimentum, et quod in uno sacramentorum, utpote Eucharistiæ, decuit Christum personaliter nobis conjungi, atque realiter sumi.4 — Secundo quærit, an manducatio corporis Christi sit de necessitate salutis. Respondet: Gratia est sufficiens causa salutis ac gloriæ. Hoc autem sacramentum gratiam præsupponit, neque salubriter sumitur nisi ab exsistente in gratia gratum faciente. Ideo quantum est de se, non est de necessitate salutis; sed ex statuto Ecclesiæ necessarium est illud ad minus semel in anno accipere. Et ita intelligendæ sunt quædam auctoritates. Verum spiritualis sumptio ejus necessaria est, de qua ait Salvator: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.5
Consequenter respondet ad illud, de duplici hujus sacramenti manducatione: Formalis divisio rei sumitur penes id quod convenit ei secundum se, et non per accidens. Usus autem rei per se et non per accidens, est quando quis utitur re ad id ad quod est instituta. Quumque manducatio dicat usum sacramenti istius, quod ad hoc est institutum ut homo re sacramenti potiatur; distinguenda est duplex manducatio sacramenti hujus, secundum quod duplex est res ipsius: ut manducatio sacramentalis correspondeat ei quod est res et sacramentum (quando videlicet ipsum corpus Christi suscipitur), manducatio vero spiritualis ei quod est res tantum. In aliis tamen sacramentis non attenditur distinctio aliqua nisi ex parte recipientis, ut in Baptismo, quem quidam accedunt ficte, quidam non: quoniam aliorum sacramentorum perfectio in usu eorum consistit. Perfectio vero hujus sacramenti in consecratione consistit materiæ: ideo potest esse in eo distinctio ex parte sacramenti.
Sed objici potest, quoniam in Baptismo est suscipientium triplex divisio. Quidam enim suscipiunt rem et sacramentum, quidam sacramentum et non rem, quidam rem et non sacramentum, sicut præhabitum est.6 Ergo et in isto sacramento ponendus est triplex modus communicandi. — Et respondendum, quod hic quoque posset assignari triplex divisio talis. In aliquibus namque conjunguntur duæ manducationes, ut qui digne accedunt, qui accipiunt sacramentum et rem, sicque sacramentaliter et spiritualiter communicant. Et in aliquibus separantur, quorum aliqui sumunt sacramentaliter tantum, sicut indigni; alii rem tantum, ut qui fide et caritate Christo in sacramento exsistenti junguntur: hi spiritualiter tantum communicant. Sed quia divisio ista magis se tenet ex parte suscipientium quam ex parte sacramenti, ideo non est propria huic sacramento sicut Baptismo. peccator manducet corpus Christi sacramentaliter. Constat enim quod imo. Quidam tamen in tantum deferebant hujus sacramenti dignitati, quod derogabant ipsius veritati, dicentes illud non accipi ab iniquis, sed desinere esse sub sacramentalibus speciebus quam cito illorum contingitur labiis. Quod dici non potest, quia si vere exstitit corpus Christi sub specie panis per conversionem ipsius panis in Christi corpus, non poterit remanente specie panis desinere ibi esse ipsum corpus dominicum, nisi per aliquam contrariam mutationem ejus quod fuit in corpus Christi conversum. Et quia de illo non manent nisi solæ species seu formæ accidentales, quæ ad utramque substantiam, scilicet panis et corporis, communiter habent se; idcirco quamdiu illæ species non mutantur, nequaquam desinit ibi esse corpus Christi. Transmutari autem in aliquid non competit speciebus, nisi secundum quod habent aliquam proprietatem substantiæ, in hoc quod sunt sine subjecto. Unde nil potest eas ad aliam transmutare substantiam, nisi transmutaret substantiam panis aut vini, si ibi esset: quod solus labiorum tactus vel divisio quæ fit per dentes, aut in ventrem trajectio, non faceret, sed sola digestio. Hinc illa opinio tanquam hæretica ab omnibus modo abjicitur. — Porro quum dicitur, quod cibus iste seu sacramentum hoc non transit in ventrem, sed in mentem, præpositio in non notat terminum motus localis, sed finem sumptionis. Localiter autem vadit quo species; sed
C D non sumitur propter ventris repletionem, sed ob mentis refectionem. Nec ex sumptione sacramentali indigni derogatur dignitati aut munditiæ corporis Christi, quod ab iniquo non tangitur: imo in hoc Christus mansuetudinis et humilitatis præstat exemplum.
Si autem quæratur, an infideles manducent sacramentaliter Christi corpus; dicendum, quod manducatio est actus transiens a manducante in manducatum. Hinc sacramentaliter manducare, dupliciter potest intelligi. Primo, ut illud adverbium, sacramentaliter, determinet manducationem ex parte manducati: et ita quicumque accipit species sacramenti, manducat sacramentaliter, id est, accipit id quod est sacramentum in Eucharistia, utpote verum Christi corpus. Secundo, ut determinet manducationem ex parte manducantis: sicque solus ille sacramentaliter manducat, qui utitur illo visibili cibo ut sacramento. Infidelis autem errans circa id quod est in hoc sacramento significatum, non utitur illis speciebus ut sacramento, sive non credat in Christum secundum se, sive non credat in ipsum secundum quod in sacramento hoc continetur: ideo non manducat sacramentaliter. Et quoniam actio est magis propinqua agenti quam patienti, ideo sensus iste secundus magis proprius est quam primus.
Porro dum quæritur, an sacramentum hoc accipiatur a bruto; respondendum, quod de hoc est duplex opinio. Una, quod non manducatur a bruto ita quod in ventrem trajiciatur, eo quod corpus Christi non sit sub illis speciebus nisi prout ordinabile est ad usum humanum. Ex quo autem species illæ descendunt in ventrem muris, ordinari non queunt in usum humanum: ideo desinit ibi esse corpus dominicum. Sed ratio ista non valet, propter duo. Primo, quia supponit falsum. Quum enim species in ventrem trajectæ non protinus corrumpantur, neque in aliud convertantur, possunt de ventre hujusmodi extrahi, et in usum humanum venire.
Secundo, quoniam quamvis aliquid ordinetur ad certum usum, non tamen oportet ut desinat esse quando quis ipso uti non valet. Idcirco dicendum cum aliis, quod verum corpus Christi manet sub speciebus in ore bruti et ventre, quamdiu permanent species illæ. Verumtamen brutum nec spiritualiter nec sacramentaliter manducat corpus Christi, quia nec utitur manducato ut sacramento, neque manducat sacramentum secundum rationem sacramenti, sicut infidelis dicitur sacramentaliter manducare, qui intendit accipere quod accipit Ecclesia, quamvis credat hoc nihil esse. Conformiter, manducans hostiam consecratam quam nescit consecratam, non comedit sacramentaliter: quia non comedit sacramentum nisi per accidens, dempto quod plus propinquat ad sacramentalem manducationem, in quantum aptus natus est sacramentum manducare. Nec ob hoc ponendus est alius modus manducandi ultra præfatos: quod enim per accidens est, non cadit in divisionem.
Quæritur item, utrum spiritualiter manducet is qui sacramentaliter non manducat. Respondetur, quod Christus est electorum cibus spiritualis, non in alios convertibilis aut conversus, sed in se convertens eos quos reficit. Hinc Christum spiritualiter manducare, est ei incorporari, quod fit per fidem et caritatem. Quumque Christus in se ipso sit cibus spiritualis, idcirco in sacramentali cibo significatur et continetur. Hinc naturaliter prius est, Christum esse cibum spiritualem, quam sacramentalem vel spiritualem sub sacramento contentum: quoniam naturaliter prius est res proprietatem aliquam habens, quam secundum similitudinem proprietatis illius aliqua significatio ei adhibeatur. Ideo non quicumque manducat Christum spiritualiter, manducat hoc sacramentum spiritualiter. Utroque tamen modo convenit spiritualiter manducare, non manducantem sacramentaliter. Manducat quippe spiritualiter Christum, qui fidem et caritatem habet ad ipsum sine ordine ad hoc sacramentum; non tamen manducat talis spiritualiter hoc sacramentum, sed solum ille qui habet fidem et caritatem ad Christum cum devotione atque proposito sumendi hoc sacramentum, etiamsi sacramentaliter non manducet. Hinc patres antiqui non manducaverunt spiritualiter hoc sacramentum (quia hoc sacramentum non fuit tunc institutum nec consecratum), sed Christum. Sicque ait Apostolus, quod omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt.
Postremo, hoc sacramentum spiritualiter manducare non convenit angelis, quoniam Christus non proponitur eis in sacramentali velamine, sed in nuda et clara veritate. Attamen Christum aliquo modo spiritualiter manducant, et quodam modo non. Quum enim Christum spiritualiter manducare sit ei incorporari, secundum hoc potest quis Christum spiritualiter manducare, secundum quod potest ejus effici membrum, et prout Christus potest esse caput ipsius. Porro Christus caput est angelorum aliquo modo, videlicet secundum proprietatem et rationem influentiæ, atque secundum conformitatem naturæ in genere; et aliquo modo non, quia non secundum conformitatem in specie. Nihilo minus Christus est esca angelorum, et secundum suam deitatem, in quantum sua visione et fruitione reficit eos et beatificat præmio essentiali; et secundum suam humanitatem, in quantum in ipsum desiderant prospicere et accidentale gaudium sortiuntur in ea.7 — Hæc Thomas in Scripto.
Eadem in tertia parte, quæstione octogesima. Ibi tamen concedit, quod patres sub lege hoc sacramentum spiritualiter manducaverunt propter figuram, sicut ait Apostolus:8 Eamdem escam et eumdem potum spiritualem sumpserunt.9 Nec tamen frustra adhibetur manducatio sacramentalis, quoniam plenius inducit sacramenti effectum ipsa sacramenti susceptio, quam solum desiderium, ceteris paribus. Hæc in Summa.
A Consonat Petrus, et addit: Modi manducandi Christum, tripliciter distinguuntur. Primo, ex parte manducantis; secundo, ex parte manducati; tertio, ex parte modi manducandi. Primo modo sic: manducans aut accedit bene dispositus, et sic manducat spiritualiter; aut non, et ita manducat solum sacramentaliter. Secundo sic: aut manducat rem significatam contentam tantum, et sic manducat sacramentaliter; aut manducat etiam rem significatam non contentam (videlicet mystici corporis unitatem), sicque manducat spiritualiter. Ex parte etiam modi manducandi, dupliciter: aut enim sumit solo corporis ore, et sic est manducatio sacramentalis; aut etiam ore cordis, et sic est manducatio spiritualis. Porro spiritualiter manducare, est Christo atque Ecclesiæ incorporari. Quod fit dupliciter: primo per modum meriti, credendo ac diligendo; secundo per virtutem sacramenti, credendo ac percipiendo. Primus modus communicandi spiritualiter, est magis extensus, et potest provenire sine sacramento. Secundus magis est proprius, nec sine sacramento potest alicui provenire. Hæc Petrus.
Richardus quoque hic scribit: In sumptione hujus sacramenti est quædam manducatio corporalis, qua comestum masticatur et in stomachum trajicitur, postmodumque digeritur, et ultimo in substantiam manducantis convertitur: et sic vere manducatur species sub qua corpus Christi realiter continetur. Alia est manducatio sacramentalis, qua verum Christi corpus sub specie illa contentum sumitur, non tamen masticatur; et nisi species sacramentalis tamdiu masticetur in ore, quod per digestionem ibi factam corrumpatur, ipsa descendit in stomachum, et corpus Christi sub ea, ac manet sub ea usque ad resolutionem, non tamen in manducantem convertitur. Tertia est ibi manducatio spiritualis, qua dicitur manducari mysticum corpus: quod non aliud est quam spiritualiter incorporari mystico corpori per fidem et caritatem, vel potius per fidei et caritatis augmentum : quæ manducatio non convenit indigne sumenti. Hæc Richardus.
At vero Bonaventura inquit : Manducatio primo et principaliter in corporalibus invenitur, et inde ad spiritualia est translata. Si ergo velimus accipere veram manducationem spiritualem, oportet ad propriam acceptionem vocabuli nos transferre. Notandum ergo, quod quamvis multi sint actus in manducatione corporali connexi et consequentes, duo tamen præcipue sunt de integritate ipsius, videlicet masticatio et incorporatio. Quæ duo reperire oportet in manducatione spirituali. Spiritualis autem masticatio est recogitatio cibi, id est carnis Christi propter nos in pretium redemptionis oblatæ et in cibum refectionis internæ. Incorporatio vero attenditur, dum recogitans amore accenditur, et cogitato conjungitur. Ad hoc ergo quod quis spiritualiter manducet, requiritur recogitatio fidei et affectio caritatis. In prima est masticatio, in secunda incorporatio : ex quibus duobus spiritualis manducatio integratur.
Quærit quoque Bonaventura, an Christus suum corpus manducavit sacramentaliter ac spiritualiter. Et respondet : Omnes communiter dicunt, quod Christus suum corpus sacramentaliter manducavit, sicut etiam ait Hesychius. Aliqui quoque dicunt, quod etiam spiritualiter manducavit, ita quod fuit ibi unio per actum amoris, et quod effectus hujusmodi manducationis non fuit in Christo, sed in membris ipsius :10 ut sicut Christus non meruit sibi, sed nobis, ita virtute manducationis illius meruit ut membra sua sibi plus unirentur. Quod si verum esset, haberet in non manducante ac dormiente effectum. Postremo spiritualis manducatio dicit intentionem unionis manducantis cum manducato actu vel habitu : quorum neutrum fuit in Christo. Idcirco dicendum, quod sicut baptismum sacramentaliter tantum accepit, et non rem, ita et hoc sacramentum. Et hoc egit in exemplum. In spirituali etiam manducatione est incorporatio, quæ ibi non fuit : quoniam sibi ipsi incorporari nequivit, nec caritatis habitu neque fervoris motu proficere potuit. Hæc idem. — Scripta demum Alberti, Durandi et Argentinensis circa prædicta, in dictis Thomæ continentur, et eis consonant.
QUÆSTIONES II, III, IV
A Mplius, quidam circa hæc quæstiones plures proponunt. Primo, An peccet mortaliter, qui conscius sibi de peccato mortali accipit corpus Christi. Secundo, Utrum peccator peccet corpus Christi videndo. Tertio, An peccet mortaliter, qui corpus Christi accipit sperans se non esse in mortali peccato, quum tamen sit in eo. — Et consimilia quædam quæruntur hic, ad quæ succincte est respondendum.
Itaque circa hæc scribit Antisiodorensis : Sumere corpus Christi in peccato mortali, non est malum in genere : quia si aliquis probabiliter credat se non esse in peccato mortali, quamvis sit, non est malum in eo sumere Christi corpus. Idcirco auctoritas ista, Peccatum est sumere illud si desit fides aut caritas, imo judicium sibi manducat et bibit, intelligenda est : si desit in conscientia, id est, si credat se habere peccatum mortale. Qui autem scienter accipit corpus Domini in mortali, peccat mortaliter. Hæc Antisiodorensis. — Quibus videtur addendum, quod is qui putat se esse in statu gratiæ, non peccat communicando, quamvis sit in mortali, dummodo cum debita diligentia discusserit conscientiam suam. Si autem ex negligentia hoc agendi, putat se non esse in mortali, quum sit, non excusatur. Nec dubium quin multi ex superficialitate, grossitudine et incustodia cordis putant se esse sine mortali culpa, quum vitiis multis sordescant. Et istud forsitan insinuavit Antisiodorensis, dicendo: Qui probabiliter credit se esse sine mortali. Porro sacerdos tenetur coram Deo semper custoditus, sollicitus, timoratus consistere, et ante celebrationem cor suum diligenter examinare.
Consequenter quærit, an exsistens in peccato mortali peccet corpus Christi videndo. Videtur quod imo, quoniam primo Regum leguntur quinquaginta millia Bethsamitarum percussa, eo quod arcam Dei vidissent, quæ fuit figura corporis Christi, et incomparabiliter minus digna.11 Quocirca interrogatur, an exsistens in mortali, peccet corpus Christi tangendo. Apparet quod imo, quoniam secundo Regum narratur Oza percussus, eo quod arcam Dei sustentavit ne caderet.12 Et circa hoc quæritur, cur magis illicitum sit Sacramentum tangere quam videre.
Et respondet: Adspicere corpus Christi non est malum, imo bonum est: quia ut asserit Augustinus, caritas facit desiderium videndi Deum atque fruendi eo. Est quoque provocativum ad dilectionem Dei. Hinc per adspectum corporis Christi exercitant et præparant se ad caritatem, et multæ petitiones exaudiuntur in visione corporis Christi, et gratia ipsis infunditur. Quod significatum est in libro Numerorum per hoc quod filii Israel serpentem æneum intuendo, liberabantur a morsibus ignitorum serpentum.13 Quod autem Bethsamitæ fuerunt percussi, non fuit ex indignitate eorum, sed quia prohibitum fuit eis arcam videre. Et hoc, in signum quod simplicibus non licet scrutari arcana Dei. — Tangere vero corpus Christi, est peccatum indignis. Primo, quoniam Deus odit iniquos. Unde, sicut caritas exigit conjunctionem, sic odium separationem et elongationem. Præsumptuose igitur habet se qui indignus adeo appropinquat ut tangat. Secundo, quia ut super Malachiam scribit Hieronymus, panem pollutum comedit, qui ad altare Dei indignus accedit. Naturaliter namque ex contactu immundi polluitur id quod tangitur. Idcirco pollutus qui tangit corpus dominicum, quantum in se est polluit illud: ideo peccat mortaliter. Qui vero ex sola reverentia tangit corpus Christi, sublevando dum cadit aut elevando de terra, non peccat. Sacerdotes autem qui indigni celebrant, peccant mortaliter. — Porro, de patientibus pollutionem nocturnam communiter dicitur, quod celebrare non debent nisi sint prius confessi, et satisfactionem aliquam fecerint ante, nisi necessitas cogat: et tunc conteri debent et dolere, quia pollutio illa semper habet causam inhonestam. Aut enim est ex turpi imaginatione præcedente, aut ex crapula, aut ex natura volente se exonerare: et tunc non est ex natura instituta sed corrupta. Ideo locum habet ibi illa auctoritas: Bonarum mentium est culpam timere ubi culpa non est. — Hæc Antisiodorensis in Summa sua, libro quarto.
Hinc Thomas: Quilibet, inquit, cum conscientia peccati mortalis manducans corpus Christi, peccat mortaliter, quia abutitur sacramento; et quanto sacramentum est dignius, tanto periculosior est abusus. Cujus ratio ex tribus accipitur. Primo, ex eo quod est sacramentum tantum. Ex quo apparet, quod hoc sacramentum per modum cibi proponitur: cibus autem non convenit nisi viventi. Secundo, ex eo quod est ibi res et sacramentum, quod est Christus, qui est Sanctus Sanctorum: ideo receptaculum debet esse sanctum. Idcirco qui cum dispositione sanctitati contraria recipit ipsum, injuriatur ei atque abutitur eo. Tertio, ex eo quod in sacramento hoc est res tantum, quod est mysticum Christi corpus: quia ex hoc quod quis ad hoc sacramentum accedit, significat se ad unitatem mystici corporis pertinere et tendere. Propterea, si in corde ejus sit vitium per quod a mystico corpore separatur, culpam fictionis incurrit, et ita abutitur sacramento. — Verum his objici potest, quia hoc sacramentum est medicina: quum ergo medicina læsis et ægris sit exhibenda, videtur quod sacramentum hoc vitiosis, qui spiritualiter læsi et ægri sunt, sit administrandum. Et respondendum, quod duplex est medicina. Una removens morbum, et hæc infirmis debetur : cui comparantur Pœnitentia et Baptismus. Alia est promovens in sanitatem perfectam, et talis non debetur infirmis, sed sanis : cui comparatur hæc medicina.
Porro dum quæritur, an iniquus peccet corpus Christi videndo; dicendum, quod ea quæ in sacramentis geruntur exterius, correspondere debent his quæ geruntur interius. Idcirco secundum quod homo ad Christum accedit interius mente, ita ad sacramentum debet accedere corpore. Quidam autem accedunt nec cum fide neque cum caritate; et tales arcendi sunt ab inspectione sacramenti et communione. Quidam vero accedunt fide sine caritate, et hi possunt videre, non tamen accipere, quum non sint per caritatem Christo incorporati. — Et si objiciatur, quod percussi sunt Bethsamitæ qui arcam videbant; respondetur, quod hoc non fuit propter arcæ sanctitatem, sed propter figuram, ut dictum est.
Ad id demum quod quæritur, an exsistens in peccato mortali, non tamen de mortali conscientiam habens, peccet mortaliter corpus Christi sumendo; respondendum, quod ignorantia circumstantiæ a peccato excusat, adhibita diligentia debita, præsertim quando est talis circumstantia cujus certitudo plena haberi non potest. Quod autem aliquis sit omnino a peccato immunis, certitudinaliter sciri non valet, juxta illud Apostoli :14 Nihil mihi conscius sum, sed in hoc justificatus non sum. Et in Ecclesiaste dicitur :15 Nescit homo utrum amore an odio dignus sit. Potest tamen de hoc aliqua conjectura haberi, præcipue per quatuor signa, ut sanctus ait Bernardus. Primo, quum quis verba Dei audit devote, secundum illud Joannis :16 Qui ex Deo est, verba Dei audit. Secundo, quum quis promptum se sentit ad bene agendum, juxta illud B. Gregorii : Probatio dilectionis est exhibitio operis. Tertio, dum propositum habet protinus abstinendi ab omni peccato mortali. Quarto, dum de præteritis dolet. Unde si quis facta diligenti, quamvis forte non sufficienti examinatione conscientiæ suæ per hæc signa, ad corpus Christi devote accedat, aliquo peccato mortali in ipso manente, ipso hoc ignorante, non peccat : imo magis ex vi sacramenti remissionem acquirit peccati. Unde Augustinus in quodam ait sermone, quod quando corpus Christi manducatur, vivificat mortuos.
B Verumtamen his objici potest, quoniam ignorantia peccati cui quis subjacet, non tollit peccatum, sed aggravat; imo secundum Ambrosium, gravissime peccat qui ignorat : ergo præfata ignorantia non excusat. — Dicendum, quod ignorantia duplex est. Una qua ignoratur an aliquid sit peccatum : et hæc si in sola sit cognitiva potentia, interdum excusat, ut dum ignoratur circumstantia quæ facit peccatum, sicut dum quis accedit ad non suam, quam credit suam; et in tali casu non habet locum auctoritas illa Ambrosii. Quandoque vero non excusat, ut dum est ignorantia juris universalis, imo talis ignorantia est grande peccatum : et in his quæ per se mala sunt, ad infidelitatem pertinere videtur; in his autem quæ sunt mala quia prohibita, ad negligentiam spectat. Et hic verificatur quod ait Ambrosius, quia dum morbus nescitur, medicina non quæritur. Si autem ignorantia talis sit in cognitione et affectione consistens, ut ignorantia electionis, sicut quum quis in illicita indomite fertur velut si licitum esset, prout ait Philosophus de his qui ex habitu peccant; sic qui ignorat, peccat gravissime, quia hæc ignorantia provenit ex contemptu, saltem æquivalenter. Alia ignorantia est peccati, qua id quod scitur esse peccatum, creditur jam dimissum : et talis ignorantia nec excusat nec aggravat illud peccatum; sed potest excusare respectu sequentis peccati, quod induceretur si peccatum præcedens sciretur inesse, et ita est in proposito. Unde quamvis talis sit indignus respectu præcedentis peccati, non tamen indigne accedit, quia ignorantia ista excusat.
Insuper quæritur, an peccatum communicantis seu celebrantis indigne, enormius sit omni alio peccato. Videtur quod imo, quum dicat Apostolus, quod talis sibi judicium manducat et bibit, reusque erit corporis et sanguinis Domini. Rursus super illud Marci, Væ homini illi per quem Filius hominis tradetur, asserit Glossa: Væ homini illi qui ad mensam Domini accedit indigne: iste enim ad exemplum Judæ Filium hominis tradit. Item, qui Eucharistiæ sacramentum jactaret in lutum, peccaret gravissime. Sed non est turpior cloaca in mundo quam peccator: ergo talis in se sumens sacramentum, enormissime peccat.
Respondendum, quod sicut meritum præcipue consistit penes caritatem, ita demeritum potissime consistit penes Dei contemptum. Idcirco secundum quod aliquis per actum peccati Deum magis contemnit, secundum hoc majorem peccati reatum incurrit. Hinc peccata quæ in actuali consistunt Dei contemptu, sunt graviora his in quibus non est Dei contemptus nisi ex consequenti et quasi interpretative: sicut accidit in fruitione creaturæ, per quam quis delectationi inordinate intentus est, per quod a Dei recedit præceptis, et per consequens præcipientem contemnit. Peccatum autem blasphemiæ in contemptu principaliter est consistens; et similiter peccatum accedentis indigne ad corpus Christi, essentialiter est quædam irreverentia et contemptus. Sed advertendum quod contemptus ex duplici parte potest mensurari. Primo, ex parte contemnentis: et ita non potest fieri comparatio unius generis peccati ad aliud genus, sed unius particularis peccati ad aliud: quia contingit in uno peccato veniali ex genere, majorem esse contemptum quam in alio peccato gravissimo mortali ex alio genere. Secundo, ex parte contempti: sicque talis est ordo peccatorum, quod illud in quo Deus contemnitur etiam in se ipso, est peccatum gravissimum, ut infidelitas, blasphemia, etc. Deinde illud peccatum in quo Deus contemnitur in sacramento, præsertim in isto in quo Christus Deus et homo essentialiter continetur. Non tamen contemptus iste est contra Christum ut est Deus et homo, sed prout in isto est sacramento. Deinceps gravius est id in quo Deus in suis contemnitur membris; et post hæc, illud in quo contemnitur in suis præceptis, quod commune est omni peccato mortali. Unde constat, quod peccatum de quo jam sermo, non est gravissimum omnium, nec omnium minimum, sed medium inter peccata quæ committuntur in Deum, et ea quæ committuntur in proximum aut in se ipsum. — Itaque peccatum indigne sumentium Christum, comparatur peccato occidentium ipsum, in quantum utrumque in ipsum Christum committitur. Attamen peccatum occidentium Christum gravius fuit, quia commissum est in Christi personam; hoc vero est in Christum, prout in sacramento consistit. Sic et qui corpus Christi in lutum projiceret, magis peccaret quam indigne illud suscipiens, quia magis eo abuteretur.
Præterea si quæratur, quis magis peccaret, hæreticus indigne manducans, vel peccator credens, indigne id faciens; dicendum, quod in manducante indigne considerantur duo peccata: unum quo indignus redditur ad manducandum; aliud quo indigne manducat. Quumque peccatum infidelitatis sit gravius aliis peccatis, infidelis manducans, indignior est ad manducandum. Sed quia non credit illud quod sumit tantæ consistere dignitatis ut est, ideo non tantum peccat in abusu sacramenti: quoniam ignorantia infidelitatis quamvis non excuset peccatum sequens a toto, excusat tamen a tanto, ut patet de peccato occidentium Christum. Hinc infidelis indignior manducat, sed peccator credendo magis indigne.
Amplius quæri potest, utrum subjacens peccato carnis, magis peccet accedendo et sumendo hoc sacramentum, quam subja-
I Cor. xi, 27, 29.
Marc. xiv, 21. quo jam sermo, non est gravissimum omnium, nec omnium minimum, sed medium inter peccata quæ committuntur in Deum, et ea quæ committuntur in proximum aut in se ipsum. — Itaque peccatum indigne sumentium Christum, comparatur peccato occidentium ipsum, in quantum utrumque in ipsum Christum committitur. Attamen peccatum occidentium Christum gravius fuit, quia commissum est in Christi personam; hoc vero est in Christum, prout in sacramento consistit. Sic et qui corpus Christi in lutum projiceret, magis peccaret quam indigne illud suscipiens, quia magis eo abuteretur. sed quia non credit illud quod sumit tantæ consistere dignitatis ut est, ideo non tantum peccat in abusu sacramenti: quoniam ignorantia infidelitatis quamvis non excuset peccatum sequens a toto, excusat tamen a tanto, ut patet de peccato occidentium Christum. Hinc infidelis indignior manducat, sed peccator credendo magis indigne. cens spirituali peccato. Dicendum, quod ad dignam hujus sacramenti susceptionem duo requiruntur: unum, quod suscipiens sit in statu gratiæ, quo Christo uniatur; secundum, quod mens ejus actualiter in Deum feratur. Quumque peccata spiritualia, loquendo in genere, sint peccatis carnalibus graviora, secundum Gregorium: ideo quantum ad primum illorum duorum, peccata spiritualia reddunt hominem magis indignum ad hoc sacramentum, quoniam magis elongant a Deo; quantum vero ad secundum, peccata carnalia, quia præcipue deprimunt mentem. Indignitas tamen ex parte primi est major. Sed peccata carnalia sæpe sunt certiora, et quoad hoc inexcusabiliorem constituunt hominem. — Hæc Thomas in Scripto.
Quocirca videtur addendum, quod in sacerdotibus, præsertim religiosis, peccata carnalia exstant gravissima propter spiritualia eis annexa, quum in ipsis sit fractio voti aut juramenti, et sacrilegium, et scandalum valde grave: ideo reddunt eos qui in sacris sunt constituti ordinibus, maximè indignos ad hoc cœleste divinissimumque mysterium.
De his etiam loquitur Thomas in tertia parte, quæstione octogesima, et specialiter de gravitate peccati indigne sumentium Sacramentum:17 Dupliciter, inquiens, unum peccatum dicitur gravius alio: primo, per se; secundo, per accidens. Per se, id est secundum rationem propriæ speciei, quæ attenditur ex parte objecti: et sic quanto id contra quod peccatur, est majus et dignius, tanto peccatum est gravius. Quumque deitas Christi major sit sua humanitate, et ipsa humanitas sit potior sacramentis humanitatis: hinc gravissima sunt peccata quæ committuntur in deitatem, ut infidelitas; deinde, quæ committuntur in ejus humanitatem, etc., ut supra. Per accidens vero unum peccatum est gravius altero, ex parte peccantis, sicut peccatum ex deliberatione seu habitu gravius est peccato ex infirmitate. Et eadem ratio est de circumstantiis aliis: sicque istud peccatum in quibusdam est gravius, in aliis levius. Qui enim ex actuali contemptu cum conscientia mortalis peccati accedit, gravius peccat eo qui ex timore accedit cum conscientia culpæ mortalis, ne deprehendatur esse in vitiis. Hæc in Summa.
Concordat Petrus, et addit: Accedens ad Eucharistiam cum conscientia peccati mortalis ex certitudine sufficienti seu absoluta, sicut qui scit se esse fornicatum, peccat mortaliter; similiter, si conscientia talis sit ex certitudine probabili, ut qui morose delectatus est in cogitatione libidinis, et timet fuisse consensum. Si autem conscientia talis non sit ex certitudine, sed potius suspicione levi, ut homo scrupulosus qui timet levem seu modicam delectationem fuisse mortalem; talis accedendo non peccat mortaliter. Nam primus horum contemnit, secundus discrimini se committit, tertius nimis formidolosus est. Hæc Petrus.
Qui etiam sciscitatur, an peccet qui accedit contritus, sed nondum confessus. Respondet: Contritus ante confessionem, quando vult communicare, aut habet copiam confessoris, et sic peccat sine confessione prævia communicando, quia ad susceptionem sacramenti Ecclesiæ requiritur reconciliatio etiam secundum Ecclesiæ forum; aut non habet. Et tunc, aut est necessitas celebrandi vel communicandi, ut quoniam timet scandalum populi, vel jam incepit mysterium sacramenti, vel amisit loquelam, et tunc non peccat, accedendo cum proposito confitendi quum poterit; aut non imminet talis necessitas, et tunc peccat. Hæc Petrus. — Concordat Richardus, cujus dicta in præhabitis sententialiter continentur; similiter et Alberti.
Insuper Bonaventura: Sacramentum (inquit) hoc volens accipere, tenetur se præparare, quoniam Dominus venit ad habitandum in homine. Præparatio autem non semper nec quælibet est sufficiens, sed illa qua expellitur inimicus. Rursus, quia divina majestas summa dignatione quasi humiliat se, bonitasque divina gratiam affert secum, debet homo cum metu reverentiæ et caritate ferventi accedere, ut digne accipiat et fructuose manducet. Quidam ergo sunt qui sufficienter se præparant secundum veritatem; quidam vero se præparant sufficienter, non secundum veritatem, sed secundum probabilitatem; quidam neutro modo, sed contemnunt. Primi digne accedunt; tertii prorsus indigne; medii nec digne, quia non præparant se sufficienter in veritate; neque indigne, quoniam probabiliter parant se sufficienter. Hi quamvis gratiam non acquirant, non tamen offensam incurrunt. Hæc Bonaventura.
Scotus circa hanc distinctionem movet tantum hanc quæstionem, utrum exsistens in peccato mortali peccet mortaliter percipiendo hoc sacramentum; et consonat ejus responsio præinductis.
Footnotes
-
II Cor. vi, 14, 15. ↩
-
Joann. xvii, 22. ↩
-
Joann. vi, 58, 59, 33, 35. ↩
-
dist. II, q. 3; VIII, q. 1, 3; et p. 230 A' et s. ↩
-
Joann. vi, 54. ↩
-
dist. iv, q. 1. ↩
-
1 Petr. 1, 12. ↩
-
art. 1. ↩
-
1 Cor. x, 3, 4. ↩
-
Glossa in 1 Cor. xi, 29. ↩
-
I Reg. vi, 13, 19. ↩
-
II Reg. vi, 6, 7. ↩
-
Num. xxi, 9. ↩
-
1 Cor. IV, 4. ↩
-
Eccle. IX, 1. ↩
-
Joann. VIII, 47. ↩
-
art. 5. ↩
Chapter 101 of 283