Quæstio 5
Amplius quæritur, An nocturna pollutio quæ est in somnis, sit peccatum a celebratione et communione impediens; et utrum propter immunditiam tantummodo corporalem sit a perceptione Eucharistiæ abstinendum.
In hac quæstione tria tanguntur. Primum est, an pollutio illa in somno sit culpa; secundum, an a susceptione impediat sacramenti; et tertium, satis expressum.
Videtur quod nequaquam pollutio nocturna peccatum sit, quia in somno non est homo compos usus rationis et voluntatis. Omne autem peccatum est aliquo modo voluntarium. Et si non est culpa, non erit sacræ communionis impeditiva. — Rursus, veniale non impedit a celebratione, alioqui nemo celebraret; neque mortale, secuta contritione et confessione. Multo minus ista pollutio carens peccato, præsertim quum non polluatur corpus nisi de consensu mentis, quæ in somno ligata est.
Ad hæc S. Thomas respondet: Omne peccatum (secundum Augustinum) in motu est voluntatis. Motus autem voluntatis præsupponit judicium mentis, quoniam est apparentis boni vere aut false. Ideo ubi non est judicium rationis, non est bonæ aut malæ voluntatis motus aut actus. In somno autem, rationis judicium impeditur. Perfectum namque judicium de cognitione et re nequit haberi nisi per resolutionem ad principium ex quo judicium habet ortum: quemadmodum nec conclusio perfecte cognoscitur nisi per resolutionem ad prima principia indemonstrabilia. Quumque omnis nostra cognitio intellectiva originatur a sensu, non potest judicium esse rectum, nisi reducatur ad sensum. In somno autem sensus ligati sunt: idcirco judicium rationis non est liberum in somno, neque judicium sensus communis. Hinc in somno non potest homo peccare, neque mereri. Attamen potest in somno accedere signum aliquod peccati aut meriti, in quantum somnia habent causas imaginationes vigilantium. Unde primo Ethicorum ait Philosophus, quod in quantum paulatim pertransierunt quidam motus, scilicet ad dormientes a vigilantibus, meliora fiunt phantasmata studiosorum quam quorumlibet. Augustinus quoque duodecimo super Genesim ait, quod propter affectionem animæ bonam, etiam in somnis quædam ejus merita clarent.
Verum his objici potest, quoniam tertio Regum legitur Salomon in somno orasse, et orationem Deo placitam effudisse, et exaudiri promeruisse.1 Item, in somnis fiunt frequenter supernæ illuminationes, et in abstractione a sensu ac sensibilibus fortiores considerationes, imo et acutissimæ argumentationes. — Et respondendum, quod secundum Augustinum super Genesim, oratio illa Salomonis placuit Deo, et remunerationem sortita est pro bono ejus desiderio in vigilia habito, quod in somno per signum sanctæ petitionis tunc claruit, non quod tunc in somno meruerit. — Ad aliud respondendum, quod mens humana duos habet respectus: unum ad superiora, a quibus illuminatur; alium ad corpus, a quo recipit et quod regit. Ex parte igitur qua a superioribus illustratur et influentiam recipit, per somnum non ligatur, imo liberior redditur, quanto a corporalibus curis et distractionibus magis fit absoluta: ideo ex influentia superioris luminis, aliqua de futuris potest percipere dormiens quæ vigilans scire non posset. Sed ex parte illa qua a corpore recipit, ligatur quantum ad judicium ultimum et completum, ligatis sensibus, a quibus ejus cognitio sumit initium, quamvis etiam imaginatio ejus non ligetur, quæ rationi subministrat immediate species rerum. Præterea, secundum quod sensus magis aut minus ligantur a passione impressioneve somni, secundum hoc judicium rationis magis aut minus impeditur in somno. Unde interdum dormiens attendit, ea quæ sibi apparent, somnia esse. Sed quia in dormiendo nunquam sunt sensus ex toto soluti, idcirco nec rationis judicium ex toto est liberum: ideo cum aliqua falsitate semper est illud rationis judicium, quamvis partim sit verum. Et inde contingit, quod aliquis in somno aliquando consentit turpitudini, aliquando non. Verumtamen, quum rationis judicium non sit totaliter liberum, et per consequens nec liberi arbitrii usus; idcirco nec talis consensus vel dissensus potest esse meritorius vel demeritorius in se. Interdum tamen illusio illa nocturna inchoatur in somno, et in vigilia terminatur. Quocirca sciendum, quod corporales motus non pertinent ad meritum vel demeritum, nisi secundum quod a voluntate tanquam a principio causantur. Hinc nocturna pollutio, quantum ad rationem meriti et demeriti, potius judicatur secundum suum principium quod est in dormiendo, quam secundum terminum suum qui est in vigilando: quia ex quo in dormiente excitatus est motus ille carnis, non subjacet voluntati evigilantis ulterius, nec reputatur evigilasse quousque liberi arbitrii usum recuperaverit perfecte. Potest tamen contingere, quod in ipsa evigilatione oriatur peccatum, si pollutio propter delectationem placeat: quod erit veniale peccatum, si ex subreptione sit complacentia illa; mortale vero, si sit cum deliberante consensu, præcipue cum appetitu futuri delectamenti vel actus hujusmodi. Ista autem placentia non facit præteritam pollutionem esse peccatum, quia ipsius causa non est, sed ipsa in se peccatum est. Si vero placeat in quantum exoneratio et alleviatio est naturæ, non creditur esse peccatum.
Consequenter, ad secundum, videlicet an impediat a sumptione Eucharistiæ, est dicendum, quod ad dignam Eucharistiæ susceptionem tria exiguntur. Primum est munditia conscientiæ, quæ non nisi per peccatum aufertur. Secundum est erectio mentis in Deum per actualem devotionem, quæ per hebetudinem, occupationem seu evagationem mentis interdum sine peccato amittitur. Tertium est etiam corporalis munditia, propter quod celebrantes seu sacramentum aliquod tractaturi, manus suas propter sacramenti reverentiam lavant. Hinc peccatum primo ac principaliter impedit; secundo indevotio hebetudoque mentis; tertio immunditia corporalis. Et hæc tria interdum concurrunt in aliqua pollutione nocturna, aliquando duo, quandoque unum tantum; et secundum hoc homo magis vel minus impeditur a sacramenti perceptione. Ideo distinguendi sunt modi pollutionis. Distinguitur autem dupliciter nocturna pollutio. Primo, quantum ad causam, quia eorum quæ in somnis apparent, triplex est causa: una spiritualis extrinseca, ut in his quæ per spirituales substantias nobis revelantur; alia intrinseca spiritualis, quando phantasmata quæ apparent dormientibus, sunt reliquiæ præcedentium cogitationum; tertia est corporalis intrinseca, sicut dum phlegma dulce decurrit, somniat homo se dulcia edere. Unde medici ex somniis dispositionem conjiciunt corporis. Itaque pollutio interdum ex illusione contingit, quando per dæmones commoventur phantasmata; quandoque ex reliquiis cogitationum præteritarum; quandoque ex causa intrinseca naturali, quæ vel fuit voluntati subjecta, ut ex superfluitate cibi et potus; aut non fuit voluntati subjecta, sive accidat ex debilitate naturæ non potentis semen retinere, sive ex ejus virtute expellente superflua, sive quocumque alio modo, in idem redit. Secundo, distinguitur pollutio quantum ad modum: quia quandoque contingit sine imaginatione, quandoque cum imaginatione. Et hoc dupliciter, quia interdum in somnii imaginatione turpitudini homo consentit, quandoque dissentit, et tamen pollutio accidit. Dum ergo sine imaginatione pollutio evenit, signum est quod sit ex causa corporali intrinseca; sed quando est cum imaginatione, potest fieri sic et sic.
In omnibus ergo prædictis pollutionibus corporalis immunditia est communis; sed hebetatio mentis non est nisi in illis quæ cum imaginatione contingunt, quia in illis quæ sine imaginatione accidunt, anima nihil participare videtur. Nec ulla earum est peccatum, ut patuit; sed potest esse effectus peccati, significans peccatum præcedens mortale aut veniale. Peccatum autem mortale ex præcepto impedit ab Eucharistiæ perceptione, quia mortaliter peccat qui cum conscientia peccati mortalis accedit. Hebetudo autem mentis et immunditia corporalis, ex quadam condecentia impediunt, quoniam indevotio quædam videtur ita accedere, nisi necessitas urgeat. Ideo considerandum, utrum in causa pollutionis consistat peccatum mortale aut veniale præcedens, quia cogitatio turpium quandoque est sine peccato, sicut dum manet in cogitatione solummodo, ut dum quis disputans de talibus, necesse habet cogitare de eis; aliquando vero est cum peccato veniali, quando ad affectionem cogitatio pertingens, in sola delectatione finitur; quandoque autem cum mortali, quando consensus adjungitur. Quumque cogitationi tali sit delectatio de propinquo, et delectationi consensus, in dubium verti potest, utrum sequens pollutio ex peccato acciderit vel non, et an ex mortali, an veniali. Satis tamen probabiliter conjici potest non præcessisse consensum, quando in ipsa somnii imaginatione anima dissentit. Non tamen oportet quod, si consentiat, consensus in vigilando præcesserit, quia hoc potest accidere propter ligationem judicii rationis, quod quandoque plus quandoque minus liberum est in somno. Unde in tali pollutione si ad causam recurrens, dubitet de consensu, debet absinere omnino; si autem expresse inveniat consensum non præcessisse, et necessitas urgeat vel aliqua causa potior reformet actum, potest accedere aut etiam celebrare, non obstante immunditia corporis hebetationeve mentis. Si autem necessitas non incumbat, videtur non exhibere debitam reverentiam sacramento, si accedat. Attamen si celebrat, non peccat mortaliter, sed venialiter, sicut dum quis mentis evagationem patiens celebrat.
Quando autem ex illusione accidit, et illusionis causa in nobis præcessit, puta quum quis indevote ad dormiendum accessit, idem est judicium ac de pollutione quæ ex cogitatione præcedenti causatur. Si autem causa in nobis non præcessit, imo magis contraria causa, et hoc frequenter contingat, præsertim quum quis communicaturus est, signum est quod fructum hujusmodi communionis auferre conatur diabolus. Hinc in tali casu consultum fuit cuidam monacho, ut in Collationibus legitur Patrum, quod communicaret;2 sicque diabolus videns se non posse obtinere intentum, ab illusione cessavit. Si autem ex cibo aut potu præcedenti acciderit, idem est judicium ac de pollutione quæ ex turpi cogitatione processit: nisi in tantum quod non ita de facili contingit peccare mortaliter in sumptione cibi sicut in cogitatione turpi, et quod aliquando hæc lis, tunc si quis sit mente bene dispositus, sumere non prohibetur, quamvis possit ad tempus laudabiliter abstinere ob tanti reverentiam sacramenti.
Verum his objici potest, quia in veteri lege leprosi et fluxum seminis patientes Lev. xiii, xv. erant immundi respectu sacrorum veteris Testamenti: ergo plus abstinere debent ab hoc sacramento. — Insuper sacerdoti leproso interdicitur celebrandi facultas, ut patet extra de Clerico ægro, Tua nos. Ergo pari ratione debet laicus leprosus a communione cavere.
Et respondendum ad primum, quod prohibitio illa in lege magis erat propter spiritualem significationem quam propter res ipsas: ideo non oportet in evangelica lege sic fieri, ubi veritate veniente, cessaverunt figuræ.3 — At vero sacerdoti leproso prohibetur celebrare in publico propter horrorem; attamen in secreto, populo non præsente, potest ex devotione celebrare, nisi sit in tantum corruptus, quod ministerium sine periculo nequeat adimplere. C Ad sacerdotium vero leprosus promoveri non debet. — Hæc Thomas in Scripto.
Præterea in tertia parte, octogesima quæstione: Circa pollutionem (inquit) nocturnam duo sunt consideranda:4 unum, per quod de necessitate impedit a sumptione sacramenti; aliud, per quod ex congruentia. Ex necessitate non impedit nisi peccatum mortale. Et quamvis nocturna pollutione secundum se considerata, esse non valeat mortale peccatum, tamen ratione suæ causæ quandoque habet peccatum mortale annexum. Idcirco consideranda est causa pollutionis nocturnæ. Quandoque enim provenit ex causa spirituali extrinseca, scilicet dæmonum illusione, etc., ut supra. Dæmonum quoque illusio quandoque provenit ex præcedente negligentia præparandi se ad devotionem, quæ negligentia potest esse vel veniale vel mortale peccatum; quandoque provenit ex sola nequitia dæmonum. Causa etiam corporalis pollutionum quandoque est sine culpa, puta ex infirmitate naturæ. Unde et quidam vigilando fluxum seminis patiuntur sine peccato. Gregorius vero scripsit Augustino, Anglorum episcopo, cessandum esse a communione, quando ex turpibus cogitationibus oriuntur pollutiones. Et rursus: Si quis, ait, sua conjuge non cupiditate voluptatis, sed procreandorum liberorum gratia utitur, profecto sive de ingressu ecclesiæ, sive de sumendo dominici corporis mysterio, suo est judicio relinquendus, quia prohiberi non debet a nobis qui in igne positus nescit ardere. Hinc coitus conjugalis quando est sine peccato, puta si fiat causa prolis procreandæ, seu causa reddendi debitum, non alia ratione impedit a communione, nisi sicut pollutio nocturna quæ fit sine peccato, utpote, propter immunditiam corporalem et cordis distractionem. Ratione cujus dicit Hieronymus super Matthæum: Si panes propositionis ab his qui uxores suas tetigerant, comedi non poterant: quanto magis panis qui de cœlo venit, non potest immolari neque contingi ab his qui paulo ante conjugalibus adhæserunt complexibus? Non quod nuptias contemnamus, sed quod eo tempore quo Agni carnes manducaturi sumus, vacare carnalibus operibus non debemus. Verumtamen, quoniam hoc secundum congruentiam, non secundum necessitatem intelligendum est, Gregorius dicit talem suo relinquendum judicio, ut scilicet accedat ex caritate, vel abstineat ex reverentia. Porro, si non amor prolis, sed voluptas dominatur in opere, debet prohiberi a sacra communione, ut ibidem scribit Gregorius. Hæc Thomas in Summa.
Circa hæc scribit Albertus: Cum B. Gregorio dicimus, quod pollutio multis ex causis contingit, ut ex infirmitate naturæ in retinendo vel convertendo ad membra; et ita nullum est peccatum, neque peccati signum. Fit quoque ex diabolica illusione; et tunc est negligentiæ signum, quoniam homo non satis devotus ivit dormitum. Quandoque ex nimia repletione ciborum qui venerea provocant, ut calidorum humidorumque simul, quoniam calidum movet et humidum ministrat materiam. Et tunc distinguendum mihi videtur. Aut enim hoc accidit famelico ex subreptione, aut ex intenta lautorum alimentorum præparatione, quia consuevit splendide epulari. Et primo modo sequens pollutio non indicat nisi negligentiam ex gulæ subreptione; secundo modo indicat peccatum. Alio modo fit pollutio ex cogitatione, ut quum quis singulariter cogitat de aliqua muliere, et postea somniat se misceri cum ea; et tunc est signum fixæ cogitationis præcedentis in turpi. Interdum oritur ex conjunctione plurium simul causarum, ut ex cogitatione et crapula; tuncque designat utraque. Quandoque nascitur ex cogitatione et illusione; et tunc est signum peccati propter quod meruit illud. Aliquando vero simul ex crapula, cogitatione et illusione; tuncque duo prima sunt meritoria tertii causa. Insuper distinguendum est de modo pollutionis. Nam aliqui polluuntur cum turpi imaginatione et fœda delectatione; alii per solam seminis emissionem. Secundum Philosophum quoque, de his quæ delectant, distinguendum est: quia quandoque contingit ex ventosis cibariis, et in delectatione potius emittitur spuma ventosa quam humor nutrimenti. His ita distinctis, puto quod in primo et secundo casu, non impedit a communione; tamen si humiliter dimittit, laudandus est. In tertio quoque modo, si ex subreptione usus est cibariis magis ventosis, ut sunt legumina, non æstimo impediri. Sed in quarto, quinto et sexto modis, puto abstinendum a communione, propter dubium morosæ delectationis in cogitatu præcedenti. Item in paucis et raro fit pollutio sine turpi imaginatione. Hæc Albertus.
Præterea, quæ ex Thoma et Alberto prolixe sunt introducta, Petrus more suo compendiose perstringens: Ad peccatum, ait, requiritur voluntatis libertas, quæ non est libera nisi præcedat liberum rationis judicium: quod liberum esse non potest in statu dormientis, eo quod judicium ejus originem trahat ab operationibus anima-
1 Reg. xxi, 4. lium potentiarum, quæ in somno aliquo modo ligantur et conquiescunt : ideo non potest esse peccatum in somnis. Potest tamen in eis esse peccati effectus et signum. Pollutio autem interdum contingit ex diabolica illusione, aliquando ex infirmitate naturæ, et utroque modo non est peccatum, nec peccati effectus nec signum; aliquando vero ex præcedenti cogitatione, quandoque a crapula. Ubi ergo dubium est, an ortum habeat ex mortali peccato, debet homo a communione abstinere ex necessitate seu debito. Ubi vero non oritur ex mortali, abstinere debet ex honestate seu congruitate; non tamen peccat, si communicet. Ubi vero non oritur ex peccato, in arbitrio hominis est abstinere et non abstinere. Propter reverentiam demum sacramenti excluditur homo a communione tripliciter. Primo, propter reverentiam exterioris sacramenti : sicque excludit pollutio et immunditia corporalis. Secundo, propter reverentiam rei contentæ : et ita excludit defectus rationis in pueris et amentibus. Tertio, propter reverentiam rei significatæ non contentæ, id est mystici corporis seu ecclesiasticæ unitatis : sicque excludit vinculum interdicti, et suspensionis, et excommunicationis. Hæc Petrus.
Concordat Richardus, cui videtur quod quando pollutio nocturna oritur ex præviis cogitationibus vel crapulis non mortalibus, non de necessitate impedit communionem.
Verumtamen ista quæ Petrus et Richardus breviter scribunt de pollutionibus istis nocturnis, non sunt ita resoluta ut scripta Thomæ et Alberti. Ex quorum dictis auctoritate Gregorii roboratis, ostenditur, quod pollutio nocturna procedens ex illusione diabolica quam homo in vigilia peccando meruit pati ac ita illudi, est effectus et signum peccati, non tamen semper peccati mortalis.
In præhabitis, dicta aliorum de ista materia super hunc locum satis contineri videntur.
Footnotes
Chapter 102 of 283