Distinctio 9
A. De duobus modis manducandi.
Hugo, Summa Sent. tract. VI, c. 7. Aug. Sermo 71, n. 17.
E T sicut duæ sunt res illius sacramenti, ita etiam duo modi manducandi : unus sacramentalis, scilicet quo boni et mali edunt; alter spiritualis, quo soli boni manducant. Unde Augustinus : Quid est Christum manducare ? Non est hoc solum in sacramento corpus ejus accipere, multi enim indigne accipiunt; sed in ipso manere et habere ipsum in se manentem. Spiritualiter enim manducat qui Prosp. Sent. c. 341. in unitate Christi et Ecclesiæ, quam sacramentum significat, manet. Nam qui discordat a Christo, nec carnem Christi manducat, nec sanguinem ejus bibit, etsi tantæ rei sacramentum ad judicium sibi quotidie accipiat. Spiritualem manducationem Aug. in Joann. tract. 25, n. 12. Augustinus distinguens a sacramentali, ait : Ut quid paras ventrem et dentem ? Crede, et manducasti. Credere enim in eum, hoc est comedere panem et vinum. Ibid. tract. 26, n. 18. Qui credit in eum, manducat eum. Item : Quomodo manducandus est Christus ? Joann. VI, 57. Quomodo ipse dicit : Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in eo. Si in me manet et ego in eo, tunc bibit; qui vero in me non manet, nec ego in illo, etsi accipit sacramentum, acquirit magnum tormentum. De Consecr. dist. II, c. 36. Item : Nulli ambigendum est, tunc quemquam corporis et sanguinis Domini participem fieri, quando Christi membrum efficitur; nec alienari ab illius panis calicisque consortio, etiamsi antequam illum panem edat et calicem bibat, de hoc sæculo in unitate corporis Christi constitutus abscedat : quia illius sacramenti beneficio non privatur, quando ille habere hoc quod illud sacramentum signat, invenitur. In illo enim sacramento corpus et sanguinem suum nobis commendavit, quod et fecit nos Prosp. Sent. c. 341. ipsos : nam et nos corpus ipsius facti sumus. Item : Qui discordat a Christo, non manducat carnem ejus nec sanguinem bibit, etsi tantæ rei sacramentum ad judicium sibi quotidie accipit.
B. De errore quorumdam qui dicunt, a bonis tantum corpus Christi sumi.
Hæc verba et alia hujusmodi, ubi de spirituali manducatione agitur, quidam obtuso corde legentes, erroris caligine involuti sunt adeo, ut præsumpserint dicere, corpus et sanguinem Christi a bonis tantum sumi, et non a malis. Sed indubitanter tenendum est, a bonis sumi non modo sacramentaliter, sed et spiritualiter; a malis vero tantum sacramentaliter, id est sub sacramento, scilicet sub specie visibili, carnem Christi de Virgine sumptam, et sanguinem pro nobis fusum sumi, sed non mysticam, quæ tantum bonorum est. Quod subditis probatur testimoniis. Gregorius Euseb. ap. Lyran. in I Cor. XI, 24. ait : Est quidem in peccatoribus et indigne sumentibus vera Christi caro et verus sanguis, sed essentia, non salubri efficientia. Item Augustinus : Multi indigne accipiunt corpus Domini, de quibus Apostolus ait : Qui manducat et bibit calicem Domini indigne, judicium sibi manducat et bibit. Per quod docemur quam sit cavendum, male accipere bonum. Ecce enim factum est malum, dum male accipitur bonum : sicut econtra Apostolo factum est bonum, quum bene accipitur malum, scilicet dum stimulus Satanæ patienter portatur. Ergo et mala prosunt bonis, sicut angelus Satanæ Paulo ; et sancta obsunt malis : bonis sunt ad salutem, malis ad judicium. Unde qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit : non quia res illa mala est, sed quia malus male accipit quod bonum est. Idem : Indigne quis sumens corpus Christi, non efficit ut, quia malus est, malum sit quod accipit ; vel quia non ad salutem accipit, nil accipiat. Corpus enim et sanguis Domini nihilo minus erat in illis quibus ait Apostolus : Qui manducat indigne, etc. — His aliisque pluribus aperte ostenditur, quod etiam a malis verum corpus Christi et sanguis sumitur, sed sacramentaliter, non spiritualiter.
De Consecr. dist. 11, c. 66. I Cor. xi, 29.
Aug. de Bapt. contra Donat. lib. v, n. 9.
C. De intelligentia quorumdam verborum ambiguorum.
Secundum hos duos modos sumendi, intelligentia quorumdam verborum ambigue dictorum distinguenda est. Ait enim Augustinus : Bonus accipit sacramentum, et rem sacramenti ; malus vero sacramentum, et non rem. Sacramentum hic dicit corpus Christi proprium de Virgine natum ; rem vero, spiritualem Christi carnem. Bonus ergo utramque Christi carnem accipit ; malus vero tantum sacramentum, id est corpus Christi sub sacramento, et non rem spiritualem. Item : Non manducans manducat, et manducans non manducat : quia non manducans sacramentaliter, aliquando manducat spiritualiter, et econverso. Et qui manducant spiritualiter, veritatem carnis et sanguinis dicuntur sumere : quia ipsam efficientiam habent, id est remissionem peccatorum, pro qua videtur orari, quum dicitur : Perficiant in nobis, Domine, quæsumus, tua sacramenta quod continent, ut quod nunc specie gerimus, rerum veritate capiamus. Rerum veritatem dicit ipsam efficientiam : quasi dicat, Per hæc sacramenta præsta, ut sicut sacramentaliter carnem Christi sumimus, ita spiritualiter sumamus. Vel petit sacerdos, ut Christus qui nunc vere sub specie panis et vini sumitur, manifesta visione sicut in essentia divinitatis est, quandoque capiatur. Constat ergo a bonis et a malis sumi corpus Christi ; sed a bonis ad salutem, a malis ad perniciem.
Ap. Lyran. in I Cor. xi, 24. productum
Ibidem.
In Sabbat. IV Temp. Septembr.
SUMMA
DISTINCTIONIS NONÆ
POSTQUAM tractavit auctor de Eucharistia ut est sacramentum, et de his quæ continentur in ea, nunc agit de usu ipsius, id est de duplici ejus manducatione, videlicet sacramentali et spirituali. Inter quos modos ex verbis Augustini distinguit ; tamen sicut patebit, poterunt tres modi manducandi distingui, ita ut unus dicatur tantum sacramentalis, secundus tantum spiritualis, tertius simul sacramentalis et spiritualis. Deinde circa hæc excludit quorumdam errorem, dicentium quod boni seu virtuosi dumtaxat accipiunt verum corpus et sanguinem Christi, non vitiosi: quocirca exponit quædam obscura, et verba Augustini declarat.
Chapter 100 of 283