Quæstio 6
Postremo hic quæritur, An sacramentum hoc dandum sit his qui noscuntur esse indigni, ut suspectis de crimine, amentibus quoque et pueris.
Videtur quod non sit porrigendum indignis. Dixit enim, imo et jussit Salvator : Nolite sanctum dare canibus.1 Sed hoc sacramentum sanctissimum est : ergo iniquis, qui canes vocantur in Scripturis, dandum non est. — Secundo, non est acquiescendum nec cooperandum impiæ voluntati; sed iniquus petens sibi Christi corpus exhiberi, est perversæ ac impiæ voluntatis : ergo non est sibi acquiescendum in hoc. — Tertio, medicinam dare ægroto quæ ei mortifera est, est ipsum occidere; hæc autem medicina ingratis et indignis est pabulum mortis ex parte et culpa ipsorum : ergo eis donari non debet.
Ad hoc Bonaventura respondet : Sacerdos debet dare hoc sacramentum ei quem scit esse peccatorem, si in publico petat, et peccatum ejus sit ignotum, et ipse solus hoc sciat. Si vero sit manifestus peccator, sacerdos ei nequaquam debet conferre, sive in publico petat, sive in privato, ut divinus Dionysius protestatur.2 Cyprianus quoque : Sacram (inquit) communionem histrionibus dari, puto nec divinæ majestati nec ecclesiasticæ disciplinæ congrudere. Ratio autem quare in prætacto casu dandum sit impiis, est quoniam nescit sacerdos an Deus velit occulte operari in illis; item, ne prodat occultum crimen iniqui; tertio, ne alios scandalizet; quarto, quia occultus transgressor adhuc habet jus in facie Ecclesiæ ad ecclesiastica sacramenta, quia de occultis Ecclesia ipsa non judicat. Hæc Bonaventura. — Idem Richardus, Petrus, aliique communiter.
Responsio quoque Thomæ redit in idem, dicentis : Si sacerdos sciat peccatum ejus qui Eucharistiam petit, ex confessione vel alio modo, distinguendum est, quia aut peccatum est occultum, aut manifestum. Si occultum, aut exigit in occulto, aut in manifesto. Si in occulto, debet ei sacerdos Eucharistiam denegare, et eum monere ne in publico petat. Tamen si petit in publico, danda est ei: quoniam pro peccato occulto publicam inferens pœnam, est revelator confessionis aut proditor criminis. Si autem pro peccato occulto liceret sacramentum negare, daretur sacerdotibus pravis facultas pro suo libito punire maxima pœna quos vellent.
Porro dum quæritur, an suspectis de crimine danda sit hostia sacra; dicendum, quod suspicio triplex est. Quædam violenta, ad cujus contrarium non admittitur probatio: ut si inveniatur solus et nudus cum sola et nuda. Alia est suspicio probabilis: ut si inveniatur solus cum sola frequenter in locis suspectis. Tertia est præsumpta, quæ ex levi conjectura oritur: idcirco est abjicienda. In secunda autem suspicione non debet Eucharistia denegari, ne pœna infligatur ubi culpa ignoratur. Sed de prima suspicione est idem judicium quod de peccato: idcirco si sit suspicio procedens ex publica fama, non debet taliter suspecto Eucharistia dari nec in privato neque in manifesto; si autem solus sacerdos habeat illum ita suspectum, debet dari in publico, non in privato. — Verum objici potest, quia experimentum non sumitur de crimine nisi de quo habetur suspicio. Sed corpus Christi aliquando dandum est alicui ad experimentum sumendum de peccato illius, sub verbis his: Corpus Domini sit tibi ad probationem hodie, ut dicitur in Decretis. Ergo dari debet suspectis. Dicendum, quod decretum illud abrogatum est, quoniam tales probationes pertinent ad Dei tentationem. Vel dicendum, quod intentio illius decreti non est quod talis probatio fiat, sed ut propter timorem talis probationis homines abstrahantur a furtis, etc.
Insuper, dum quæritur, an Eucharistia sit danda amentibus; distinguendum est. Quidam enim large dicuntur amentes, quia in ratione sunt debiles, aliquo tamen modo sunt informabiles de pertinentibus ad fidem et devotionem: quibus non oportet corpus Christi negari. Alii vero sunt omnino amentes; et si a nativitate tales fuerunt, non est dandum hoc sacramentum, quia induci non possunt ad devotionem quæ ad istud requiritur sacramentum, quamvis quidam dicant contrarium. Vel in amentiam inciderunt post fidem devotionemque sacramenti; et tunc eis debet dari, nisi de vomitu vel exspuitione aut tali aliquo periculo timeatur. Et hoc patet per id quod in Decreto habetur, causa 26, quæstione 6: Is qui in infirmitate pœnitentiam petit, si dum sacerdos invitatus ad eum venit, vertitur in phrenesim, accepto testimonio ab adstantibus qui petitionem audierunt, reconcilietur, et hostia ori ejus infundatur. Atque in isto casu præcedens devotio computatur ei ad dignam præparationem et manducationem. — Dæmoniacis quoque non est sacra communio deneganda, nisi constet quod pro aliquo crimine torqueantur. Unde et Cassianus fatetur: Eis qui ab immundis vexantur spiritibus, communionem sacrosanctam a senioribus nostris nunquam meminimus interdictam. — Denique, quum ad hujus sacramenti dignam susceptionem requiratur actualis devotio, non est dandum pueris ratione nondum utentibus, quamvis quidam Græci contrarium irrationabiliter teneant. Tales etenim pueri inter cibum carnalem et spiritualem necdum valent discernere. Pueris vero incipientibus habere discretionem, etiam ante tempus perfectæ ætatis potest dari, quum fuerint decem undecimve annorum, aut circiter, si in eis discretionis et devotionis appareant signa. — Hæc Thomas in Scripto.
In quibus videtur obscurum quod ait, Eucharistiam dandam actu amentibus et dæmoniacis secundum modum prætactum. Idcirco communiter fertur, quod eis danda non sit, nisi dum lucida habuerint intervalla, et devotionem ad sanctam communionem videantur habere. Nihilo minus Petrus, Richardus et alii multi concorditer scribunt sicut ex Thoma jam dictum est: quorum concordia sic forsitan poterit assignari, quod in articulo mortis agendum sit sicut doctores isti conscribunt, et ex generalium conciliorum probatur decretis; ceteris vero temporibus non sit furiosis et phreneticis actu amentibus Eucharistia danda, nisi lucida habeant intervalla. Unde in tertia parte, octogesima quæstione, Doctor communis ita ex Carthaginensi allegat concilio:3 Si talis credatur illico moriturus, reconcilietur per manuum impositionem, et ori ejus Eucharistia infundatur.
Postremo, sicut Thomas de Argentina hic refert, quidam dixerunt, quod peccatori occulto indigno ad Eucharistiam publice accedenti, danda sit simulatorie hostia non consecrata, ne scandalizetur tam ipse videns sibi hostiam denegari, quam alii videntes ipsum contemni ac diffamari, et ne hostiam consecratam sumendo graviorem incurrat reatum. Istud (dicit hic doctor) pessime dictum est. Similiter S. Thomas in tertia parte dicit id nullo modo agendum. Idem dicunt Petrus, Richardus, aliique communiter. Additque Petrus: Istud nullo modo est faciendum, quia ut dicit Innocentius III, extra libro tertio de Celebratione Missarum, capitulo De homine, Abjicienda sunt falsa remedia veris periculis graviora. Nulla enim fieri debet fictio in sacramentis veritatis, nec debet alicui dari idololatrandi occasio, quoniam omnis qui accipit sacramentum, adorat illud, secundum Augustinum.
Quamvis autem Antisiodorensis in Summa sua, libro quarto, ista concedat in casu proposito, ubi et addit simulationem talem esse inutilem, quia peccator sumens simplicem hostiam quam credit consecratam, tantum peccat ac si acciperet hostiam consecratam; tamen eodem capitulo ubi hæc scribit, quasi priorum verborum oblitus, dicit hanc fictionem in casu simili faciendam. Quamvis (inquiens) dictum sit, quod in sacramento Eucharistiæ nulla debat simulatio esse, tamen in aliquo casu necesse est ibi fieri simulationem: ut si quis petat sibi Eucharistiam dari, et sacerdos ex negligentia sua nullam habeat hostiam consecratam, ille vero graviter scandalizetur nisi sibi hostia seu Eucharistia detur, debet ei sacerdos hostiam non consecratam porrigere et conferre. Nec talis simulatio est peccatum, quum sit utilis; sicut Christus utiliter finxit se longius ire.4 — Hæc Antisiodorensis. Cujus opinio ex propriis ejus dictis destruitur, nec simulatio illa est utilis, sed nociva tam sacerdoti quam parochiano. Sacerdos enim posset scandalum subditi mitigare, dicendo: In isto casu quo hostiam consecratam non habeo, sufficit tibi bona et prompta voluntas ac manducatio spiritualis; et crede Augustino dicenti, Crede, et manducasti. Est quoque nociva parochiano, qui gravius peccat idololatrando quam scandalizando. Et si dicatur, quod ignorantia facti eum excuset; dicendum, quod non penitus excusatur, quum importune se habeat.
Footnotes
Chapter 103 of 283