Skip to the text

Quæstio 5

A Mplius quæritur, An expediat homini frequenter celebrare et communicare.

Videtur quod non, quia accedens indigne, hoc est cum mortali peccato, peccat mortaliter. Quum ergo homo ignoret an sit dignus amore vel odio, id est, an sit in caritate aut culpa mortali, videtur se compiam non quotidie Eucharistiam esse sumendam, alius affirmet quotidie accipiendam, faciat unusquisque quod secundum suam fidem pie credit esse agendum. Et probat hoc per exemplum Zachæi et centurionis, quorum primus ex caritatis fervore accepit Christum in domo gaudens, alter ex reverentia dixit, Domine, non sum dignus, etc.;12 et ambo Domino placuerunt.

Præterea si quæratur, an sufficiat communicare semel in anno; dicendum, quod secundum diversos status fidei diversus de hoc mos inolevit. In primitiva namque Ecclesia, quando vigebat major devotio ex propinquitate ad tempus dominicæ passionis, eratque major fidelium ab infidelibus impugnatio: quia hæc mensa contra tribulationes Ecclesiæ præparatur, quotidie communio fidelibus indicebatur. Unde Anacletus Papa dixit: Peracta consecratione, omnes communicent qui nolunt ecclesiasticis carere liminibus: sic enim Apostoli statuerunt. Postea fuit indictum, ut saltem ter in anno communicarent. Unde Fabianus Papa disseruit: Si non pluries, saltem ter in anno communicent omnes, videlicet in Pascha, Pentecoste et Natali Domini, propter solennitatem dierum illorum. Deinde statutum est, ut ad minus semel in anno communicent. Nihilo minus licet pluries communicare: unde B. Augustinus hortatur, cunctis diebus dominicis communicandum.3 — Nec debet quis uno die plus quam semel communicare, ut per hoc designetur unitas dominicæ passionis, et major exhibeatur reverentia sacramento. Verum sacerdos quum publica sit persona, habens non solum pro se, sed et pro aliis sacrificare et eis sacramenta administrare, potest necessitate cogente pluries celebrare in die.

Ex his patet responsio, si quæratur, an liceat omnino a communione cessare. Dicendum est enim quod non, propter præceptum Ecclesiæ de communione ad minus semel in anno sumenda, et propter rationabilem causam statuti illius; et hoc, si adsint opportunitas et facultas: alias sufficit spiritualiter communicare. Ipse quoque qui celebrat, communicare tenetur, nisi inevitabili impedimento impediatur: quia in sumptione et manducatione ratio hujus sacramenti completur, quum sit alimonia spiritualis. Laudabilius quoque, virtuosius et magis meritorium est accedere, quam a tanto sacramento abstinere, ceteris paribus, utpote si cum præparatione debita accedatur. — Hæc Thomas in Scripto. Eadem in tertia parte, octogesima quæstione.

Concordat Albertus, dicens, quod inter fervorem caritatis trahentem ad celebrandum aut communicandum, et inter timorem reverentiæ retrahentem, medium servet temperatrix discretio. — Qui insuper quærit, quum Patres primum statuerint, ut quolibet die dominico, et deinceps tribus vicibus per annum communicet populus, cur statutum sit, ut semel in anno hoc fiat; et utrum matronæ maritatæ, et se a coitu retrahentes per unam noctem vel duas, aliasque devotæ, prohibendæ sint ne communicent sæpius. Item quæri potest de viduis et aliis caste viventibus. Respondet: Sancti illi Patres fuerunt in alio sæculo respectu temporis nostri, quoniam tunc novitio fervore adhuc fervebat Ecclesia. Postmodum venerunt tempora periculosa, in quibus refriguit caritas; tuncque propter indignitatem populi christiani statutum est, ut ter in anno communicet. Deinde propter graviorem populi declinationem et pronitatem ad vitia et deformationem statutum est, ut saltem semel in anno; et utinam hoc devote impleret! Videtur quoque quod feminæ illæ prætactæ non sint cohibendæ a frequentiori communione, præcipue de mense in mensem: quia injuste arcerentur quæ dignæ sunt, et impie cum eis agitur, dum eis cibus subtrahitur salutaris, qui datus auget eis gratiam concupitam.

Quæritur item de pœna non communicantium saltem semel in anno, an sint excommunicati. Dicendum, quod tales absque dubio excommunicandi sunt post sufficientem admonitionem, et videntur esse obstinatæ malitiæ, aut certe hæreticæ pravitatis. Ideo, meo judicio multum delinquunt prælati, tales fovent quos præcipue excommunicare deberent. Et hoc videtur innuere Fabianus Papa, dicendo: Ad minus ter in anno communicent, qui nolunt ecclesiasticis carere liminibus, id est, ab ingressu ecclesiæ prohiberi. — Insuper puto, quod communicare volentes debent ad minus triduo abstinere a coitu. Unde in synodo Elibertana habetur: Omnis homo ante sacram communionem debet abstinere ab uxore tribus aut quatuor aut sex diebus, nec inter catholicos computari qui in Pascha, Pentecoste et Natali Domini non communicaverit. Verumtamen si alter conjugum reddat debitum solum invite, non est a communione arcendus, sed qui inordinate extorquet. — Hæc Albertus. Richardus ponit responsionem Thomæ quasi in forma.

His demum Bonaventura alludens, ait: Si quis semper esset paratus, semper utille esset sacramentum istud accipere, ut mundum receptaculum habens, comederet cibum hunc cum honore, devotione ac fructu multiplici. Hinc fidelibus primitivæ Ecclesiæ competebat omni die accedere, utpote sanctis. Postmodum vero caritate refrigescente, instituta sunt tempora communicandi diversa, etc., ut supra. Hæc Bonaventura.

Postremo, circa hæc dico, quod ceteris paribus, multo melius sit ex caritate et zelo boni communis accedere, quam ex humilitate et timore cessare, præsertim quum sacramentum istud sit sacramentum totius caritatis, liberalitatis ac gratiæ, medicinaque animæ. Et dato quod quis tam meritorie, quoad se, abstineret sicut accederet; tamen multo fructuosius est accedere, per comparationem ad alios: quia devote accedens, multipliciter succurrit non sibi dumtaxat, sed et toti Ecclesiæ, et vivis ac mortuis, specialiter quoque adstantibus, et eis pro quibus sacrificat ac depositit. Quamvis autem nullus sit absolute dignus celebrare aut communicare, per considerationem ad infinitam dignitatem Christi, et quoad suæ deitatis majestatem, necnon etiam per respectum ad suæ assumptæ humanitatis sanctitatem et honorabilitatem; tamen secundum quamdam proportionabilitatem dignus est homo, si cum debita diligentia, custodia, humilitate, munditia et fervore se præparet et accedat. In hac re multi sacerdotes etiam religiosi sunt negligentes, imo et pigri, ne dicam acediosi, qui acediam suam, qua facili occasione a celebratione cessant, palliant quodam virtutum colore, quasi præ reverentia tanti sacrificii accedere non audentes. Quod si ita esset, nec in ceteris divini cultus obsequiis tam negligentes ac tepidi esse auderent. Verumtamen qui accedunt quotidie, studeant tanto ferventius quanto frequentius tanta mysteria pertractare, et coram Altissimo jugiter mundi ac fructuosi consistere. — Postremo, quod dictum est, oportere ad minus semel in anno communicare, intelligendum est quantum est de lege communi. Nihilo minus multi fuerunt sancti utriusque sexus, vitam anachoreticam prorsus divinam in solitudine transigentes, qui infra plurimos annos nec sacramentalem confessionem fecerunt, nec sacram communionem sumpserunt, ut Paulus primus eremita, et beatissima illa Maria Ægyptiaca.

Footnotes

  1. Matth. viii, 8. ↩

  2. Luc. xix, 6. ↩

  3. Gennadius. ↩

Chapter 124 of 283