Distinctio 14
A. De Pœnitentia.
Hugo, Summa Sent. tract. VI, c. 10. Hier. Epist. 130, n. 9.
POST hæc de Pœnitentia agendum est. Pœnitentia longe positis a Deo necessaria est, ut appropinquent. Est enim, ut ait Hieronymus, secunda tabula post naufragium: quia si quis vestem innocentiæ in Baptismo perceptam peccando corruperit, Pœnitentiæ remedio reparare potest. Prima tabula est Baptismus, ubi deponitur vetus homo, et induitur novus; secunda, Pœnitentia, qua post lapsum resurgimus, dum vetustas reversa repellitur, et novitas perdita resumitur. Post Baptismum prolapsi, per Pœnitentiam renovari valent, sed non per Baptismum. Licet homini sæpius pœnitere, sed non baptizari. Baptismus tantum est sacramentum, sed Pœnitentia dicitur et sacramentum et virtus mentis. Est enim pœnitentia interior, et est pœnitentia exterior. Exterior sacramentum est; interior virtus mentis est; et utraque causa salutis est et justificationis. Utrum vero omnis exterior pœnitentia sit sacramentum, vel si non omnis, quæ hoc nomine censenda sit, consequenter investigabimus. A pœnitentia cœpit Joannis prædicatio, dicentis: Pœnitentiam agite, appropinquavit enim regnum cœlorum.12 Quod autem præco docuit, illud post Veritas prædicavit, exordium sumens sermonis a pœnitentia.
Is. XXVI, 18, juxta LXX. Hugo, op. cit. c. 12. Ambr. Sermo 25, n. 1. Gregor. Homil. in Evang. lib. II, hom. 34, n. 15.
Isid. Sent. lib. II, c. 16, n. 1, 2.
II Petr. II, 22.
Pœnitentia dicitur a puniendo, qua quis punit illicita quæ commisit. Pœnitentiæ virtus timore concipitur. Unde Isaias: timore tuo, Domine, concepimus et perimus spiritum salutis. Est autem pœnitentia, ut ait Ambrosius, mala præterita plangere, et plangenda iterum non committere. Item Gregorius: Pœnitere est anteaacta peccata deflere, et flenda non committere. Nam qui sic alia deplorat, ut alia tamen committat, adhuc pœnitentiam agere aut ignorat aut dissimulat. Quid enim prodest, si peccata luxuriæ quis defleat, et adhuc avaritiæ æstibus anhelet? His verbis quidam vehementius inhærentes, contendunt vere pœnitentem ultra non posse peccare damnabiliter; et si graviter peccaverit, veram non præcessisse pœnitentiam. Quod etiam aliis muniunt testimoniis. Ait enim Isidorus: Irrisor est et non pœnitens, qui adhuc agit quod pœnitet; nec videtur Deum poscere subditus, sed subsannare superbus. Canis reversus ad vomitum, et pœnitens ad peccatum. Multi lacrimas indesinenter fundunt, et peccare non desinunt. Quosdam accipere lacrimas ad pœnitentiam cerno, et affectum pœnitentiæ non habere: quia inconstantia mentis nunc recordatione peccati lacrimas fundunt; nunc reviviscente usu, ea quæ fleverunt, iterando committunt. Isaias de peccatoribus dicit: Lavamini, mundi estote.3 Lavatur et mundus est, qui et præterita plangit, et flenda iterum non committit. Lavatur et non est mundus, qui plangit quæ gessit, nec deserit; et post lacrimas ea quæ defleverat repetit. Item Augustinus: Inanis est pœnitentia quam sequens culpa coinquinat. Nihil prosunt lamenta, si replicantur peccata. Nihil valet veniam a malis poscere, et mala denuo iterare. Item Gregorius: Qui commissa plangit, nec tamen deserit, pœnæ graviori se subjicit. Item Ambrosius: Reperiuntur qui sæpius agendam pœnitentiam putant, qui luxuriantur in Christo. Nam si vere pœnitentiam in Christo agerent, iterandam postea non putarent: quia sicut unum Baptisma, ita est una Pœnitentia. — His aliisque pluribus utuntur in assertionem suæ opinionis. Sed Ambrosius dicit: Hæc vera pœnitentia est, cessare a peccato. Et iterum: Magni profectus est, renuntiasse errori. Imbutos enim vitiis animos exuere atque emendare, virtutis est perfectæ et cœlestis gratiæ.
Isid. Sent. lib. II, c. 16, n. 4.
De Pœnit. dist. III, c. 12.
Gregor. Reg. pastor. p. III, c. 30.
Ambr. de Pœnit. lib. II, n. 95.
Ambrosiast. in II Cor. II, 7.
Ambr. in ps. 118, sermo 22, n. 2, 3.
B. De Pœnitentia, et determinatio præmissorum.
Et ideo sane ita definiri potest: Pœnitentia est virtus qua commissa mala cum emendationis proposito plangimus et odimus, et plangenda ulterius committere nolumus: quia pœnitentia vera est, in animo dolere et odire vitia. Unde illa verba præmissa, Pœnitere est anteacta deflere, et flenda non committere, recte sic accipi possunt, ut non ad diversa tempora, sed ad idem referantur: ut scilicet tempore quo deflet commissa mala, non committat voluntate vel opere flenda. Quod innuitur ex verbis consequentibus: Nam qui sic alia deplorat, etc. Hinc Augustinus ait: Cavendum est, ne quis existimet nefanda illa crimina, qualia qui agunt, regnum Dei non possidebunt, quotidie perpetranda et eleemosynis redimenda.4 In melius est enim vita mutanda, et per eleemosynas de peccatis præteritis propitiandus est Deus: non ad hoc emendus quodammodo, ut ea semper liceat impune committere. Nemini enim dedit laxamentum peccandi, etsi miserando deleat commissa peccata, si non satisfactio congrua negligatur. Item Pius Papa: Nihil prodest homini jejunare et orare et alia religionis opera agere, nisi mens ab iniquitate revocetur. — Qui ergo a malis sic mentem revocat, ut commissa plangat, et plangenda committere non velit, nec satisfacere negligat, vere pœnitet. Nec ideo non est vera pœnitentia, quia forte post non de proposito, sed casu vel infirmitate peccabit. Ille autem irrisor est et non pœnitens, qui sic commissa plangit, ut plangenda voluntate vel opere committere non desinat. Ille etiam qui post lacrimas repetit quæ flevit, lavatur ad tempus, sed mundus non est, id est, illa munditia non est ei sufficiens ad salutem: quia est momentanea, non perseverans. Item illud, Inanis est pœnitentia quam sequens culpa coinquinat, sic intelligendum est: Inanis est, scilicet carens fructu, illius pœnitentia quam sequens culpa inquinat. Illius enim fructus est vitatio gehennæ, et adeptio gloriæ. Mortificatur enim illa pœnitentia, et alia anteacta bona, per sequens peccatum: ut non sortiantur mercedem quam meruerunt quum fierent, et quam haberent si
Aug. Enchirid. c. 70.
De Pœnit. dist. III, c. 21.
Hugo, Summa Sent. tract. VI, c. 12. peccatum non succederet. Sed et si de peccato succedenti pœnitentia agatur, et pœnitentia quæ præcessit, et alia anteacta bona reviviscunt; sed illa tantum, quæ ex caritate prodierunt. Illa enim sola viva sunt, quæ ex caritate fiunt: ideoque si per sequentia peccata mortificantur, per subsequentem pœnitentiam reviviscere possunt. Quæ vero sine caritate fiunt, mortua et inania generantur: et ideo per pœnitentiam reviviscere non valent. Similiter intelligendum est illud, Nihil prosunt lamenta, etc.; et illud, Nihil valet, etc. Si enim replicentur peccata, nihil valet ad salutem vel ad veniam in fine, præcedens lamentum, quia nihil relinquitur de vitæ munditia: quia aut peccata dimissa redeunt, ut quibusdam placet, quum replicantur; vel si non redeunt, eis tamen deletis, propter ingratitudinem ita reus et immundus constituitur, quum adhuc in expiandis implicatur, ac si jam deleta redirent. De hoc tamen, scilicet an peccata redeant, post plenius agemus. Similiter, nihil valet ad salutem obtinendam, vel ad munditiam vitæ habendam, veniam de malefactis poscere, et malefacta denuo iterare. Ita etiam intelligendum est illud quod idem Augustinus alibi ait: Pœnitentia est quædam dolentis vindicta, semper puniens in se quod dolet commisisse. Et infra: Quotidie dolendum est de peccato, quod declarat ipsa dilectionis virtus. Pœnitere enim est pœnam tenere, ut semper puniat in se ulciscendo, quod commisit peccando. Ille autem pœnam tenet, qui semper vindicat quod commisisse se dolet. Pœnitentia ergo est vindicta semper puniens in se quod dolet commisisse. Quid restat nobis nisi dolere in vita? Ubi enim dolor finitur, deficit et pœnitentia. Si vero pœnitentia finitur, quid relinquitur de venia? Tamdiu gaudeat et speret de gratia, quamdiu sustentatur a pœnitentia. Dicit enim Dominus: Vade, et amplius noli peccare. Non dixit, Ne pecces; sed ne voluntas peccandi in te oriatur. Quod quomodo servabitur, nisi dolor in pœnitentia continue custodiatur? Sed semper doleat, et de dolore gaudeat;5 et non sit satis quod doleat, sed ex fide doleat, et non semper doluisse doleat.
Aug. de Vera pœnit. n. 22.
Ibid. n. 35.
Ibid. n. 28.
C. Determinatio intelligentiæ dictorum.
De Pœnit. dist. III, c. 22.
De pœnitentia perfectorum, vel ad salutem sufficienti, intelligendum est quod supra dixit, scilicet: Pœnitentia est vindicta semper puniens quod commisit, et alia hujusmodi. Illud vero, Si pœnitentia finitur, nihil de venia relinquitur, dupliciter accipi potest. Si enim juxta quorumdam intelligentiam, peccata dimissa redeunt, facile est intelligere nihil de venia relinqui: quia peccata dimissa iterum replicantur. Sicut enim ille qui ex servitute in libertatem manumittitur, interim vere liber est, et tamen propter offensam in servitutem postea revocatur; sic et pœnitenti peccata vere dimittuntur, et tamen propter offensam quæ replicatur, iterum redeunt. Si vero non redire dicantur, sane potest dici, etiam sic nihil de venia relinqui: non quod dimissa peccata iterum imputentur, sed quia propter ingratitudinem ita reus et immundus constituitur, ac si illa redirent.
D. De solenni et unica pœnitentia.
Illud autem quod Ambrosius ait, Reperiuntur, etc.; et, Sicut unum Baptisma, ita et una pœnitentia: non secundum generalem, sed secundum specialem morem Ecclesiæ de solenni pœnitentia dictum intelligitur, quæ apud quosdam semel celebrata non iteratur. Item illud aliud Ambrosii, Pœnitentia semel usurpata nec vere celebrata, et fructum prioris aufert, et usum sequentis amittit: de solenni intelligitur. Solennis ergo pœnitentia, ut Ambrosius in eodem ait, est quæ fit extra ecclesiam in manifesto, in cinere et cilicio: quæ pro gravioribus horrendisque ac manifestis delictis tantum imponitur. Et illa non est iteranda, pro reverentia sacramenti, ut non vilescat et contemptibilis fiat hominibus. Unde Augustinus: Quamvis caute et salubriter provisum sit, ut locus illius humillimæ pœnitentiæ semel in Ecclesia concedatur, ne medicina vilis vel minus utilis esset ægrotis, quæ tanto magis salubris est, quanto minus contemptibilis fuerit; quis tamen audeat Deo dicere, Quare huic homini, qui post pœnitentiam primam rursus se laqueis iniquitatis obstringit, adhuc iterum parcis? Origenes quoque de hac solenni pœnitentia quæ pro gravioribus criminibus injungitur, ait: Si nos aliqua culpa mortalis invenerit, quæ non in crimine mortali vel in blasphemia fidei, sed in sermonis vel in morum vitio consistat, hæc culpa semper reparari potest, nec interdicitur aliquando de hujusmodi pœnitentiam agere; sed non ita de gravioribus criminibus. In gravioribus enim criminibus semel tantum pœnitentiæ conceditur locus; communia, quæ frequenter incurrimus, semper pœnitentiam recipiunt, et semper redimuntur. Communia dicit venialia peccata, et forte mortalia quædam aliis minus gravia: quæ sicut sæpe committuntur, ita frequenter per pœnitentiam redimuntur. Sed de gravioribus criminibus semel tantum agitur pœnitentia, scilicet solennis. Nam et de illis, si iterentur, iteratur pœnitentia, sed non solennis. Quod tamen in quibusdam Ecclesiis non servatur.
Hugo, Summa Sent. tract. VI, c. 12.
Ambr. de Pœnit. lib. II, c. 11, n. 104. Ibid. c. 10.6
Origen. in Levit. hom. 15, n. 2.
E. Auctoritatibus probat, quod non semel tantum, sed frequenter peccata dimittantur per pœnitentiam.
Quod vero pœnitentia non semel tantum agatur, sed frequenter iteretur, et per eam frequenter iterum venia præstetur, pluribus Sanctorum testimoniis probatur. Ait enim Augustinus scribens contra quosdam hæreticos, qui peccantibus post Baptismum semel tantum dicebant utilem esse pœnitentiam, ita: Adhuc instant perfidi, qui sapiunt plus quam oportet, non sobrii, sed excedentes mensuram; dicunt enim: Etsi semel peccantibus post Baptismum valeat pœnitentia, non tamen sæpe peccantibus proderit iterata: alioqui remissio ad peccandum esset incitatio. Dicunt enim: Quis non semper peccaret, si semper per pœnitentiam redire posset? Dicunt enim Dominum incitatorem mali, si semper peccantibus subvenit; et ei
Aug. de Vera pœnit. n. 11. Rom. xii, 3. peccata placere, quibus semper præsto est gratia. Errant autem. Constat enim, multum ei peccata displicere, qui semper præsto est ea destruere; sed si ea amaret, non semper ea destrueret.7 Idem ad Macedonium: In tantum hominum iniquitas aliquando progreditur, ut etiam post peractam pœnitentiam, post altaris reconciliationem, vel similia vel graviora committant;8 et tamen Deus facit etiam super tales oriri solem suum, nec minus tribuit quam ante tribuerat largissima munera vitæ et salutis. Et quamvis eis in Ecclesia locus ille pœnitentiæ non concedatur, Deus tamen super eos suæ patientiæ non obliviscitur. Ex quorum numero si quis vobis dicat: Dicite mihi, utrum aliquid prosit ad vitam futuram, si in ista vita illecebrosissimæ voluptatis blandimenta contempsero, si me pœnitendo vehementius quam prius excruciavero, si uberius flevero, si melius vixero, si pauperes largius sustentavero, si caritate ardentius flagravero;9 quis vestrum ita desipit, ut huic homini dicat, Nihil tibi ista in posterum proderunt;10 vade, saltem hujus vitæ suavitate fruere? Avertat Deus tam immanem sacrilegamque dementiam. Item Joannes Chrysostomus de reparatione lapsi: Talis, mihi crede, talis est erga homines pietas Dei. Nunquam spernit pœnitentiam, si ei sincere et simpliciter offeratur, etiam si ad summum quis perveniat malorum, et inde tamen velit reverti ad virtutis viam; suscipit libenter et amplectitur, et facit omnia, quatenus ad priorem revocet statum.11 Quodque est adhuc præstantius et eminentius, etiam si non potuerit quis explere omnem satisfaciendi ordinem, quantulamcumque tamen et quantumlibet brevi tempore gestam non respuit pœnitentiam; suscipit etiam ipsam, nec patitur quamvis exiguæ conversionis perdere mercedem. Exemplis etiam hoc idem adstrui potest.12 David enim per pœnitentiam adulterii simul et homicidii veniam impetravit; et graviter tamen postea deliquit in populi enumeratione, quod populi multitudo prostrata ostendit. Illud autem mirabile est, quod angelo ferienti plebem se obtulit, dicens: Grex iste quid fecit? Fiat manus tua in me et in domum patris mei.13 Quo facto, statim sacrificio dignus judicatus est, qui absolutione æstimabatur indignus.
Nec mirum, si tali sua oblatione pro populo, peccati sui adeptus est veniam; quum
Moyses offerendo se pro plebis errore, peccata diluerit. — His aliisque testimoniis pluribus evidenter ostenditur, per pœnitentiam non semel tantum, sed sæpius nos a peccatis surgere, et veram pœnitentiam sæpius agi. Voluntarie enim peccantibus nobis, ut ait Apostolus, pro peccatis non relinquitur hostia, secunda scilicet, quia semel tantum Christum oportuit pati;14 nec relinquitur secundus Baptismus. Relinquitur vero secunda pœnitentia et tertia et deinceps, ut Joannes Chrysostomus super hunc locum ait: Sciendum, inquit, quod hic quidam exsurgunt, horum verborum occasione pœnitentiam auferentes, quasi per pœnitentiam non valeat peccator post lapsum resurgere secundo et tertio et deinceps. Verum etiam in hoc pœnitenttiam non excludit, nec propitiationem, quæ sæpe fit per pœnitentiam, sed secundum
Baptismum et hostiam.
SUMMA
DISTINCTIONIS QUARTÆDECIMÆ
COMPLETO tractatu de tribus sacramentis quæ pertinent ad bonum obtinendum (per Baptismum namque gratia prima primo acquiritur, quum Baptismus sit regeneratio spiritualis; per Confirmationem augetur, per Eucharistiam perficitur), nunc agit de quarto sacramento, id est de Pœnitentia, per quam gratiarum obstacula removentur, et mens ad omnem gratiam suscipiendam disponitur: imo sine hoc sacramento nullus adultæ ætatis, vitio inquinatus, quodcumque aliud sacramentum salubriter potest percipere. Primo ergo ostendit Magister hujus sacramenti necessitatem et utilitatem; deinde dividit eam in pœnitentiam interiorem et exteriorem, et quid sit pœnitentia ipsa definit. Quocirca ostendit quorumdam errorem, dicentium Pœnitentiam iterari non posse, quemadmodum nec Baptismum. Inducit quoque motiva ipsorum, et verba Sanctorum intricata exponit. Quocirca tractat de pœnitentia perfectorum, de pœnitentia quoque solenni, et quare non iteratur.
Footnotes
-
Matth. III, 2. ↩
-
Matth. IV, 17. ↩
-
Is. I, 16. ↩
-
I Cor. VI, 9, 10. ↩
-
Joann. VIII, 11. ↩
-
et ne Aug. Epist. 153, n. 7. ↩
-
Aug. Epist. 153, n. 7. ↩
-
Matth. v, 45. ↩
-
Chrysost. ad Theodor. laps. lib. 1, n. 6. ↩
-
II Reg. xii, 13. ↩
-
Exod. xxxii, 10 et seq. ↩
-
Chrysost. in Hebr. hom. 20, n. 1. ↩
-
I Par. xxi, 17. ↩
-
Hebr. x, 26. ↩
Chapter 128 of 283