Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur primo, Utrum hæc tria, contritio, confessio, satisfactio, sint partes pœnitentiæ.

Videtur quod non, quia aut sunt partes subjectivæ, aut integrales. Non autem sunt partes subjectivæ, quoniam satisfactio non est pœnitentiæ species, quum pœnitentia non prædicetur de satisfactione: imo pœnitentia cessante, satisfactio remanet. Nec sunt partes pœnitentiæ integrales, quum pœnitentia sit quid spirituale et simplex, cui non competit ex pluribus integrari. — Item partes rei integrales sunt simul, sed unum trium istorum præcedit aliud tempore. Contritio namque prior est confessione, et horum utrumque satisfactionem præcedit. — Iterum pœnitentia est sacramentum, et sacramentum est sensibile signum invisibilis rei: quod nec contritioni convenit nec satisfactioni.

Circa hæc scribit Albertus: Contritio, confessio, satisfactio, sunt ipsius pœnitentiæ partes potestativæ. Pœnitentia namque est quoddam operans ad morbi actualis destructionem: qui morbus non solum est culpa, sed et reatus culpam sequens; estque difficultas ad bonum, ex consuetudine et dispositionibus peccati generata. Porro reatus consequens, triplex est. Unus conjunctus est culpæ, id est debitum pœnæ æternæ: quo soluto, manet adhuc debitum seu reatus ad purgatorii pœnam, non proportionatam viribus pœnitentis. Solutoque illo, nihilo minus manet reatus ad pœnam temporalem, viribus pœnitentis proportionatam, sed potest adhuc manere difficultas bene agendi. Itaque ad totum hunc morbum delendum, tria requiruntur, puta: contritio delens primum, et confessio delens secundum, satisfactio quoque delens tertium. Difficultas vero ad bonum tollitur consuetudine boni in omnibus istis. Sicque potestas pœnitentiæ perficitur tribus istis, et sine his non est perfecta. Sunt ergo hæ partes potestativæ. Et si quis subtiliter consideret, sunt partes talis totius quod medium est inter homogeneum et heterogeneum. Nec hoc ponere est absurdum, quia Philosophus quinto Primæ philosophiæ testatur: In totis in quibus diversitatem secundum aliquid facit transpositio, et non facit secundum aliud, recipiunt totum et omne, quemadmodum numerus. Nam secundum quod numerus est multitudo numerata per unum, dicitur omnis numerus; secundum vero quod numeratur binario aut ternario, in quibus ordo facit diversitatem, dicitur totus numerus: ideo medium est inter homogeneum et heterogeneum. Sic quoque hic dicendum videtur, quod partes istæ recipiunt prædicationem totius secundum quod dolor gratia informatus, agit in omnibus eis; secundum relationem vero ad effectum, diversitatem non capiunt: quia nec tota pœnitentia est in contritione, nec tota in confessione, nec tota in satisfactione, sed in omnibus simul sumptis.

Ex quibus partim patet solutio quæstionis qua quæritur, an pœnitentia prædicetur de tribus his simul aut sigillatim. Videtur quippe dicendum, quod tria hæc sunt partes potestativæ pœnitentiæ, et omnes simul operantur in ea, et etiam successive. Simul quidem omnes, secundum quod una est in actu, et duæ vel una in voto: sicut quum contritio est in actu, et confessio et satisfactio sunt in voto; et quum confessio est in actu, virtus contritionis est in ipsa, et satisfactio in voto; et quum satisfactio est in actu, vis confessionis est in ea secundum quod injuncta est pro peccatis, et vis contritionis quoad dolorem et peccati detestationem. Sicque una non separatur ab alia, nec ista repugnant. Nam et satisfactio ad minus adest in voto ac interiori lamento; erubescentia etiam et lamentatio confessioni adjunctæ, reducuntur ad satisfactionem, et sunt quædam satisfactoriæ pœnæ. Hæc Albertus.

Quæ Thomas clarius depromens: Pœnitentia, inquit, offensam culpæ abolet præcedentis per modum recompensæ. Quæ differt a recompensatione vindicativæ justitiæ: primo, quia in vindicativa justitia reus se habet ut patiens, sustinendo pœnam quæ ei pro culpa sua infligitur; ideo ad illam recompensationem non præsupponitur in illo dolor de culpa sua, sed ex pœna recompensante dolor infligitur sibi. A bus essentialibus. — Hæc Thomas. Cujus responsio a dictis dissentit Alberti.

In pœnitentia vero, ille qui peccavit habet se ad recompensationem etiam sicut agens, quoniam sponte ad pœnam illam accedit: ideo displicentia culpæ in ipso præexigitur. Secundo differt, quia in vindicativa justitia taxatur pœna recompensans, secundum arbitrium judicis, et non ejus in quem peccatum commissum est. In pœnitentia vero, oportet quod pœna recompensans taxetur secundum arbitrium ejus in quem culpa commissa est, quoniam recompensatio illa fit ad reconciliandum mentem offensi: quod fieri nequit, nisi pœna recompensans sufficiat voluntati illius. Hinc oportet in pœnitentia recompensationem secundum arbitrium confessoris, vicarii Dei, fieri. Unde utrique recompensationi commune est, quod non fit secundum arbitrium ejus qui peccavit, sed alterius hominis. Rectum vero arbitrium exigit cognitionem culpæ, quæ si ei qui debet pœnam taxare, per eum qui peccavit fiat, confessio appellatur; si autem per alium, vocatur convictio. Quumque in pœnitentia, qui peccavit, ad recompensam sponte accedat, requiritur satisfactio. Sicque recompensatio gradibus tribus perficitur. Primus est displicentia culpæ, puta contritio; secundus, notificatio culpæ, id est confessio; tertius, recompensatio pro peccato secundum confessoris judicium, quod est satisfactio.

Denique tria hæc sunt partes pœnitentiæ non subjectivæ, ut aliqui opinantur, quum de tribus his simul sumptis pœnitentia singulariter prædicetur. Ideo alii dicunt, quod sint pœnitentiæ partes potestativæ: quod etiam stare nequit, quoniam totum potestativum adest cuilibet suæ parti completæ secundum rationem suæ essentiæ. Tota autem ratio pœnitentiæ non est in quolibet horum, nec unum eorum includit alia. Idcirco dicendum cum aliis, quod sunt partes pœnitentiæ integrales. Partes autem integrales sunt duplices, scilicet homogeneæ et heterogeneæ. Et interdum una est prior alia ordine naturæ, interdum ordine temporis, quemadmodum etiam in parti-

Insuper Thomas scribit, sicut præhabitum est:1 Ad suscipiendum gratiam in Baptismo, necessarium est in adultis ante Baptismum pœnitere, et omnem peccandi affectum detestari atque abjicere. Et hæc vocatur pœnitentia ante Baptismum, quæ est quasi removens prohibens gratiæ infusionem. Et pœnitentia ista non est proprie sacramentum, sed actus virtutis quæ pœnitentia nuncupatur, estque prior Baptismo tempore vel natura. Pœnitentia autem ut est sacramentum, consistit in dispensatione ministrorum Ecclesiæ. Sacramenta quoque non dispensantur nisi his qui sunt de Ecclesia: ergo ante Baptismum non competit alicui Pœnitentiæ sacramentum, quum per Baptismum fiat homo de ipsa Ecclesia. Hæc idem.

Quibus objici potest, quod homo ante realem Baptismi acceptionem potest esse in caritate et gratia, verumque membrum Christi, ac salubriter pœnitere, atque absolvi in casu necessitatis habendo propositum plenum Baptismi.

Præterea dicit: Pœnitentia dupliciter sumitur, videlicet large et proprie. Quumque proprie sumitur, dicit dolorem de peccato commisso in præterito: et sic nullo modo potest esse pœnitentia de originali peccato, quia non est commissum, sed contractum. Large vero pœnitentia sumitur pro omni displicentia mali præteriti: et ita debemus de peccato originali dolere, in quantum impeditivum est gloriæ, et per ipsum primo efficimur filii iræ. Non tamen debemus confiteri de ipso, quum non fuerit in nostra potestate illo carere; nec satisfacere, quum ei non debeatur pœna sensus, sed damni. Pœnitentia autem pœnam sensus importat. Hæc idem.

Quibus item objicitur, quod etiam de peccatis omissionis est pœnitentia proprie dicta. Peccatum quoque originale quamvis non sit commissum per respectum ad posteros, tamen quoad primos parentes, est peccatum commissum.

Deinde sanctus Doctor subjungit : Veniale peccatum ex nostro actu incurrimus, et ei sensibilis pœna debetur. Idcirco ad ejus dimissionem pœnitentia operatur quantum ad tres partes suas, videlicet quo ad contritionem, confessionem et satisfactionem; et non solum secundum quod pœnitentia est virtus, sed etiam in quantum est sacramentum. — Quæritur autem circa hoc, an ad pœnitentiam venialium teneamur. Dicendum, quod dum quis ad aliquid teneri asseritur, necessitas quædam ad illud notatur. Necessitas autem est duplex. Una absoluta, qua tenemur ad ea sine quibus salvari non possumus : et ita non tenemur ad pœnitentiam de veniali, quoniam eam omittendo non incurrimus mortem, nisi forsitan ex contemptu hanc omittamus. Alia est necessitas ex suppositione alicujus finis : sicut dicimus aliquid necessarium, sine quo non possumus consequi finem intentum. Sicque necesse est homini de venialibus pœnitere, si debeant ei in hac vita dimitti. Hoc tamen modo non dicitur quis proprie teneri ad aliquid, sed large, atque secundum quid. Hæc idem.

Quibus etiam objici posset, quod homo posset nunc tam intense de peccatis suis mortalibus pœnitere, tamque ferventer et pure ac frequenter ad Deum affici, quod omnia venialia sua sibi dimitterentur, quamvis de eis nil actualiter cogitaret. Quod et fieret, si pro Christo sustineret martyrium. Certum est quoque, quod nullo horum modorum teneamur de venialibus pœnitere distincte ac sigillatim : imo hoc videtur impossibile.

At vero hi tres modi pœnitentiæ, secundum Doctorem sanctum, distinguuntur secundum diversos modos quibus pœnitentia agitur : idcirco sunt tres partes subjectivæ pœnitentiæ quæ est virtus, non pœnitentiæ quæ est sacramentum : quoniam pœnitentia ante Baptismum non pertinet ad sacramentum. Accipiuntur ergo hi modi secundum statum pœnitentis diversum : quia aut est extra Ecclesiam etiam numero, et sic est prima pœnitentia, quæ est ante Baptismum; aut est extra eam merito, sed non numero, et ita est pœnitentia de mortali; aut est intra Ecclesiam merito et numero, sicque est pœnitentia venialium. Hæc Thomas in Scripto.

Præterea Petrus : In aliis (ait) sacramentis est aliqua materia exterior, ut in Baptismo aqua; in hoc autem sacramento materia est actus hominis, scilicet exterior confessio. Homo autem ex partibus duabus consistit, quarum una, scilicet anima, movet corpus : idcirco in actibus humanis est gradus incipiens ab imperfectioribus ad perfectiora. Quumque malum cadat a perfectione, et bonum perfectionem quamdam requirat; ideo, quamvis malum sit ex particulari defectu in actu uno, attamen bonum ei oppositum completur ex pluribus actibus. Hinc ad perfectum esse Pœnitentiæ sacramenti requiruntur pariter tria prædicta : et hoc, secundum quod sunt in re aut in proposito; et de unoquoque eorum prædicatur pœnitentia prout est virtus, non ut sacramentum. — Amplius, de venialibus non est de necessitate pœnitentia facienda, nisi per accidens. Primo, ratione dubii, ut quando putantur esse mortalia. Secundo, ratione statuti, ut dum is qui tenetur in anno semel confiteri, non nisi venialia habet; vel ratione periculi, ut quando venialis delectatio ad hoc perducta est, quod nisi homo se ab ea avertat, pertrahit ad mortale. Hæc Petrus. — Concordat Antisiodorensis, sicut supra partim inductum est.2

Bonaventura quoque : Pœnitentia, inquit, dupliciter sumitur, videlicet pro pœnitentia virtute, et pro pœnitentia sacramento. Si loquamur de pœnitentia virtute, sic contritio, confessio et satisfactio non sunt partes pœnitentiæ integrales, sed potestativæ. Quemadmodum enim ab una essentia egrediuntur plures potentiæ, ita ab uno habitu plures actus. Virtus namque pœnitentiæ ordinat hominem, ut puniendo se, faciat emendam secundum omne forum. Ideo quilibet actuum horum recipit denominationem ab habitu illo, ut pœnitentia seu quoddam pœnitere dicatur : qui illud habere se nesciunt : et quantum sicque habere videtur rationem partis potestativæ, tamen revera non habet, quia confessio non est pœnitentia, nec ipsa satisfactio, sed sunt actus a pœnitentia egredientes; similiter contritio. Si autem loquamur de pœnitentia sacramento, sic sunt partes ejus integrales, quantum ad esse suum perfectum. Hinc rationabiliter ait Magister, quod in perfectione pœnitentiæ tria sunt. — Et si objiciatur, quod non sunt simul; dicendum, quod sunt simul voto, quamvis non actu. Qui enim contritus est, proponit confiteri et satisfacere.

Denique satisfactio dupliciter sumitur. Primo, pro ipsa reconciliatione : sicque quum omnes pœnitentiæ partes sint ad reconciliationem ordinatæ, quælibet potest satisfactio seu satisfactoria appellari. Secundo, pro pœnæ debitæ persolutione : et ita est pars specialis pœnitentiæ, quæ est assumptio seu adimpletio pœnæ injunctæ. Nihilo minus satisfactio convenit aliis duabus pœnitentiæ partibus per accidens, puta contritioni ratione doloris conjuncti in parte sensitiva, et confessioni ratione pudoris annexi.

Circa hoc quæritur, an compunctio et contritio sint idem realiter. Respondendum, quod dolor vocatur contritio et item compunctio : contritio, quia conterit, vel quia dolore illo peccata in corde teruntur; compunctio autem, quia mentem salubriter pungit duplici respectu, videlicet ex carentia gloriæ, et ex consideratione divinæ offensæ. Et juxta hoc attenditur duplex dolor, tanquam irriguum superius irriguumque inferius : et ita compunctio communior est quam contritio.

Porro si investigetur, an de peccato originali pœnitere oporteat; dicendum, quod de originali peccato contingit loqui communiter, et specialiter. Communiter, ut est in omnibus : et ita ad ejus deletionem non requiritur aliquis actus ex parte ejus in quo est, ut patet in parvulis. Specialiter quoque, quantum ad adultos qui illud habere se nesciunt : et quantum ad hos, non oportet quod aliquis actus detestationis adveniat. Rursus est loqui de originali quantum ad adultos qui illud habere se sciunt : et quantum ad illos, est congruum ut displiceat ipsis peccatum hoc in generali, quoniam displicere eis debet omne quod a Deo separat mentem; non autem in speciali, quum non sit actu ipsorum commissum.

Quæritur quoque, an de venialibus pœnitere tenemur. Et respondendum, quod de veniali peccato contingit loqui dupliciter : primo, in se; secundo, prout est occasio periclitandi per immoderatum consensum seu per contemptum. Itaque de veniali considerato in se, non est necesse pœnitere, nec pœnitentia interiori, nec exteriori : quoniam veniale etiam post hanc vitam remittitur. Sed loquendo de ipso quantum ad periculum ad quod ducit impœnitentem, necesse est de aliquibus venialibus pœnitere, quando homo advertit periculum, quemadmodum Augustinus citat in littera. Tria quippe sunt venialium genera. Quædam sunt ex subreptione : de quibus non tenemur pœnitere, nisi de congruo. Quædam ex cogitatione cui si consenserit homo, incidit in mortale : et de tali veniali tenetur homo pœnitere non simpliciter, sed in casu sive pro loco et tempore, quando videlicet recogitat illud, ne cadat si ei consentiat. Quædam etiam sunt venialia quæ per multitudinem suam augent libidinem, sicut illa in quæ est consensus, sed deordinatio infra Deum; atque de talibus tenetur homo pœnitere, ne multiplicentur, ac per hoc periculo ac discrimini se committat. Talia enim comparat Augustinus arenæ bestiisque minutis, guttis multiplicatis, et scabiei. — Hæc Bonaventura.

In his continetur sententia Richardi. Qui etiam inquirit, quæ sit principalior pars pœnitentiæ, absolutio confessoris vel compunctio confitentis. Et respondendum, quod in sacramentis illa est principalior pars, quæ principalius cooperatur ad principalem sacramenti effectum. Principalior autem effectus sacramentorum novæ legis est sanctificare, quam sanctificationem significare. Illa ergo pars sacramenti Pœnitentiæ est principalior, quæ ex vi sacramenti magis cooperatur ad remissionem culpæ ac pœnæ æternæ, quæ remittuntur per gratiam sanctificantem. Compunctio autem non solum cooperatur ad remissionem peccati ex vi sacramenti, sed etiam in quantum est actus virtutis, aut efficax dispositio ad virtutem. Compunctio ergo cum hac utraque vi sua est principalior pœnitentiæ pars. Si vero consideretur id ad quod compunctio cooperatur ex vi sacramenti tantum, sic potior est absolutio sacerdotis: quia quum sit Christi vicarius, per prius principaliusque adsistit verbis suis, in quibus consistit sanctificans virtus absolutionis, quam partibus sacramenti quæ sunt ex parte confitentis. Hæc Richardus.

Deinceps Scotus circa hæc aliqua introducit, eamdem cum præallegatis doctoribus sententiam obscurius exprimens, et pro parte ab ipsis dissentiens: Contritio (dicens), confessio et satisfactio, nullo modo sunt partes pœnitentiæ ut est sacramentum, quoniam pœnitentia quæ est sacramentum, non est nisi absolutio sacramentalis, facta sub certis verbis, quæ est quid extrinsecum: cujus contritio, quæ est quid spirituale in anima, nullo modo est pars; neque confessio, quæ non est de essentia absolutionis illius, imo tempore eam præcedit; satisfactio vero sequitur eam. Hæc Scotus.

De quo non immerito admiratio oritur, quod non erubuerit ea scribere, quasi nulus præcedentium jam præfatorum doctorum intellexerit quid sit Pœnitentiæ sacramentum, seu ipsa pœnitentia ut est sacramentum, et quæ sunt partes ipsius. Ideo ad reprobationem hujus dicti sufficiat, quod tot solennes præcipuique doctores scripserunt contrarium, et Magister in littera: quorum dicta consonant sanctis Doctoribus, Augustino, Hieronymo, Hilario, Chrysostomo, imo ex verbis ipsorum sunt sumpta. Quid vero realiter sit pœnitentia sacramentalis, an scilicet absolutio ipsa, an aliud, supra præhabitum est, et infra clarius exprimetur. Argumentum autem Scoti solutum est. Nempe hoc probat, quod tria ista non sint partes pœnitentiæ essentiales seu quidditativæ; non autem, quod non sint partes pœnitentiæ quasi integrales. dist.xiv,q.1.

Hinc scribit Durandus: Tria hæc non sunt partes pœnitentiæ ut est virtus: imo sic contritio est actus ejus elicitus, quoniam actus pœnitentiæ sic acceptus, est actualis displicentia de peccato commisso, et hæc displicentia exstat contritio. Confessio vero et satisfactio sunt actus imperati a pœnitentia taliter sumpta. Hæc Durandus. — Qui consequenter probat, quod confessio et satisfactio non sunt partes Pœnitentiæ sacramenti, loquendo de partibus proprie sumptis, id est essentialibus, non autem quod non sint quasi partes integrales ad perfectam pœnitentiæ consistentiam requisitæ, loquendo etiam de satisfactione prout est in re vel in proposito.

At vero Thomas circa hæc multas movet utiles quæstiones.3 Prima est, utrum veniale peccatum possit dimitti voluntate ad illud manente. Respondet: Peccatum quodlibet potest dimitti quantum ad duo, videlicet quantum ad culpam, et quantum ad pœnam. Nec remissio quantum ad pœnam, potest esse sine remissione quoad culpam: quia quamdiu manet culpa, manet debitum pœnæ. Culpa vero in deordinatione voluntatis consistit: idcirco non potest culpa dimitti, nisi reordinetur voluntas; quod fieri nequit, quamdiu in sua deordinatione persistit. Hinc veniale non potest dimitti, quamdiu voluntas manet ad illud. Verumtamen veniale peccatum aliquando dimittitur ei qui non habet displicentiam actualem de eo, ut de martyribus constat, qui mox evolant quamvis forsan de venialibus suis culpis non cogitent, et per consequens nec actualem habeant displicentiam de eisdem. In talibus ergo quæ non occurrunt memoriæ, sufficit displicentia habitualis, quum et mortalia oblita taliter remittantur, ut infra dicetur.

Secundo quærit, an unum peccatum veniale sine alio possit dimitti. Respondet: Dum aliqua connexionem non habent ad invicem, unum sine alio potest auferri, non autem quando connexionem ad invicem sortiuntur. Peccata autem mortalia, quamvis connexionem non habeant ad invicem ex parte conversionis, habent tamen connexionem a parte aversionis, quoniam ab eodem summo bono avertunt: ideo unum sine alio remitti non valet, quia remissio culpæ, per oppositionem plus respicit aversionem quam conversionem. Nam culpa dimittitur per restitutionem et reductionem ad illud a quo separavit. Venialia vero connexionem non habent, nec quantum ad conversionem, nec quantum ad aversionem: imo in eis nulla est aversio ab ultimo fine, quamvis in actu eorum aliquis sit defectus circa ea quæ ad finem expediunt. — Si autem objiciatur, quoniam ei qui displicet Deo, non dimittitur culpa, quamdiu displicet illi; sed veniale peccatum displicet Deo: ideo manente uno, non dimittitur aliud. Dicendum, quod peccatum mortale sic displicet Deo, quod etiam peccantem Deo efficit displicentem, in quantum pulchritudinem gratiæ, quam Deus amat, privat ac aufert. Veniale vero peccatum, quamvis Deo displiceat quia inordinatum est, peccantem tamen Deo displicentem non facit: quia per ipsum non tollitur caritas gratiæ, sed quodammodo obnubilatur, in quantum processus ejus ad exteriora impeditur. Propter quod ait Gregorius: Peccatum veniale obscurat, mortale obtenebrat. Hinc unum veniale non impedit dimissionem alterius, sicut unum mortale alterius remissionem. Hæc Thomas.

Quibus objici posset, quod nisi peccatum veniale faceret peccantem aliqualiter displicentem, Deus propter illud non infligeret illi pœnam, nec consolationem ei abstraheret, nec reprehenderet ipsum. Denique nisi Petrus aliqualiter Christo displicuisset, dicendo, Absit a te, Domine, non erit hoc tibi;4 Christus non dixisset ad eum: Vade retro me, Satana, etc.5 Et tamen in verbis illis bonus et sincerus ille Petrus non peccavit mortaliter.

Tertio quærit, an veniale possit dimitti sine mortali. Dicendum, quod remoto priori removetur posterius, nec posterius restituitur nisi restituto priori. Fervor autem caritatis, cui veniale opponitur, est ipsa caritate posterior. Hinc, quamdiu non restituitur caritas, nec fervor caritatis potest recuperari: in qua recuperatione consistit peccati venialis dimissio, quemadmodum in recuperatione caritatis dimissio peccati mortalis. Hinc veniale dimitti non potest ei cui non remittitur peccatum mortale. Potest quoque ad hoc ratio assignari ex parte remittentis: quia mortale peccatum separat a Deo, qui solus peccata dimittit, ideo habens peccatum mortale, non percipit effectum Dei in remissione venialis peccati. Similiter assignatur ratio ad hoc ex parte ejus quo fit remissio, utpote caritatis, quæ universa delicta operit, quam aufert peccatum mortale.6 — Hæc Thomas. Et concordant doctores communiter, Henricus quoque in Quodlibetis. Qui consequenter fatentur peccata venialia æternaliter puniri in inferno, eo quod mortalibus sint annexa, sine quorum remissione ipsa non remittuntur.

Quarto sciscitatur, an veniale peccatum queat dimitti sine gratiæ novæ infusione. Ad quod facilis exstat responsio, quod sicut veniale habitum gratiæ non aufert, ita ad ejus remissionem non exigitur gratiæ novæ infusio; sed sufficit quod gratia jam habita procedat in actum. — Si autem objiciatur, quod veniale aliquo modo maculat animam, quæ macula videtur sine gratiæ infusione tolli non posse; dicendum, quod macula potest inesse dupliciter. Primo, per pulchritudinis privationem, et ita veniale non maculat, quoniam gratiam, quæ est animæ decor, non tollit. Secundo, per hoc quod pulchritudo quæ inest, impeditur ne foris appareat, sicut per pulverem pulchritudo faciei fœdatur; talisque macula est in veniali peccato, quia per ipsum impeditur gratiæ decor, ne tam perfecte in actibus exterius ostendatur. Idcirco ad talis maculæ detersionem non oportet novam gratiam infundi, sed per actum gratiæ inexsistentis, impedimentum relucentiæ gratiæ tolli.

Quinto interrogat, utrum gratia sine contritione possit peccatum veniale dimittere. Et respondet: Veniale non dimittitur, quamdiu voluntas manet in illo. Voluntatem autem recedere ab eo quod voluit, est ei displicere quod placuit. Talisque displicentia dolor contritionis vocatur, quando per gratiam informatur: hinc veniale peccatum sine contritione non dimittitur. Verum contritio tripliciter accipi potest, videlicet: pro habitu, et actu, ac medio modo. Habitu autem exsistens contritio, non sufficit ad peccati venialis dimissionem: alias quicumque virtutem pœnitentiæ habens, cujus actus est ipsa contritio, consecutus esset remissionem venialis peccati; imo sic veniale cum gratia stare non posset. Nec tamen semper requiritur actualis contritio, quia sic peccatum oblitum dimitti non posset. Idcirco dicendum, quod requiritur contritio medio modo: quando videlicet etsi peccatum non displiceat actu explicite, displicet tamen implicite, quoniam ex virtute actus quem agit, sequeretur displicentia actualis explicita peccati venialis, si cogitatio ad illud ferretur. Hinc, dum homo per caritatis affectum fertur in Deum, quamvis actualiter de venialibus culpis suis non doleat, imo nec cogitet explicite, tamen eorum remissionem in toto vel in parte consequitur: quia in illo motu implicite continetur displicentia de peccato veniali uno, vel pluribus, vel omnibus. Et si ferventer fertur in Deum, displicet ei omne quod ab ipso retardat. Unde potest esse tam fervens motus seu affectio caritatis in Deum, quod universa venialia peccata consumit, etiam sine actuali cogitatione seu consideratione ipsorum.

Sexto inquirit, utrum ad venialium confessionem tenemur. Respondet, quod confessio ad hoc necessaria est, ut pœnitens satisfactionem accipiat secundum mensuram seu modum delicti. Peccato autem veniali non debetur pœna satisfactoria taxata: quia pœna illa esset proportionata pœnæ peccati mortalis, a quo veniale distat in infinitum. Hinc per solam contritionem interiorem peccatum veniale potest dimitti. Et quod aliqua satisfactio exterior pro eo injungitur, hoc magis est ad devotionem vel contritionem excitandam, quam ad satisfaciendum. Ideo ad confessionem venialium non tenemur, neque necessitate absoluta, quia sic de eis nec pœnitere, nec ea vitare tenemur; neque necessitate quæ est ex parte finis, videlicet remissionis eorum, quia et sine confessione actu vel proposito exsistente possunt remitti; sed perfectionis est ea confiteri. — Hæc Thomas.

Verumtamen, sicut præhabitum est, in aliquibus casibus tenemur de eis confiteri utraque necessitate:7 ut si quis non habeat nisi venialia peccata, quum teneatur semel confiteri in anno, tenetur ea confiteri: alioqui videretur transgressor præcepti Ecclesiæ. Et sicut tenemur de eis pœnitere necessitate ex parte finis, ita et ea confiteri tenemur ista necessitate, saltem in casu in quo et de eis pœnitere adstringimur.

Septimo, investigat de remediis generalibus per quæ venialia remittuntur. De quibus testatur: Veniale peccatum per caritatis fervorem dimittitur, qui fervor explicite vel implicite continetur contritionem. Hinc per illa quæ ex se nata sunt excitare caritatis fervorem, venialia dimitti dicuntur. Hujusmodi autem sunt omnia quæ conferunt gratiam, sicut omnia sacramenta; ea quoque per quæ impedimenta fervoris caritatis ac gratiæ auferuntur, ut aqua benedicta, quæ virtutem reprimit inimici, et benedictio episcopalis, et etiam exercitia humilitatis ex parte nostri, ut tunsio pectoris, Oratio dominicalis, item panis benedictus, confessio generalis, compassio, injuriarum remissio, Extremaque Unctio, et quæcumque unctio sacramentalis, ac alia quæcumque pœnitentia levis. — Hæc Thomas in Scripto. Qui alibi addit his ingressum ecclesiæ, per quem dicit (ut pie creditur) veniale dimitti, sicut per aquam benedictam. In his sententialiter continentur responsiones Alberti, Bonaventuræ, Petri, Richardi et plurium aliorum, de ista materia.

Footnotes

  1. Cf. p. 128 B' et s. ↩

  2. dist. xiv, q. 1. ↩

  3. Quæstiones variæ. ↩

  4. Matth. xvi, 22, 23; ↩

  5. Marc. viii, 33. ↩

  6. Prov. x, 12. ↩

  7. p. 428 C'. ↩

Chapter 143 of 283