Skip to the text

Quæstio 2

Præterea quæritur, An de peccatis præcedentibus Baptismum oporteat ante susceptionem Baptismatis pœnitere ac confiteri.

Videtur quod sic, quia principium bonorum, confessio est malorum, et qui impœnitens et incontritus ad Baptismum accedit, fictus accedit.

In contrarium est, quod Baptismus est principium ac janua sacramentorum.

Ad hoc Bonaventura respondet : Quemadmodum quædam sunt in prædicamento per se, ut genera subalterna et species; quædam per reductionem, ut principia et privationes : ita tenendum est de articulis fidei. Nam quædam sunt directe credibilia et credenda, ut articuli fidei; quædam vero sunt antecedentia, et quædam consequentia, ut dictum est super tertium.1 Atque in omnibus his censetur hæreticus, qui sentit perverse seu contra determinationem Ecclesiæ. Sic quoque est de præceptis Decalogi, quod in eis sunt quædam prohibita principaliter et explicite, quædam tanquam annexa et implicite : sicut in hoc præcepto, Non mœchaberis, explicite prohibetur adulterii actus, implicite vero omnis actus interior et exterior illiciti coitus.2 Sicque antecedenter Deus prohibet concupiscentiam coitus, adspectumque mulieris ad concupiscendum; consequenter vero prohibetur omnis inordinata effusio seminis. Sic et præceptum pœnitendi sacramentaliter et confitendi, proprie et directe respicit baptizatos. Et loquendo de pœnitentia ut est virtus, necesse est adultum ante Baptismum pœnitere, non autem ut est sacramentum; sed congruit ut ante Baptismum confiteatur. Confessio namque fit sacerdoti, ut homo peccata sua recognoscat, atque de eis erubescat, ac de eorum remissione gratus sit Deo. Ideo de congruo debet Baptismum præcedere, sed non oportet nec debet sequi absolutio neque ligatio, quoniam totum solvitur in Baptismo. Ideo pœnitentia, quantum ad contritionem, præcedit necessario; quantum ad confessionem, de congruo; quantum ad absolutionem et satisfactionem, neutro modo. Et quia sacramentum istud completur in absolutione, quoniam ibi exhibetur remedium; ideo pœnitentia ut est sacramentum Ecclesiæ, Baptismum sequitur, non præcedit. — Hæc Bonaventura. In quibus quod ait, pœnitentiam quantum ad contritionem oportere Baptismum præcedere in adultis, oportet sane intelligi. Sufficit enim attritionem habere : alias nullus adultus in Baptismo purgaretur a mortali peccato.

Hinc clarius scribit Richardus : Pœnitentia considerata ut sacramentum, non est necessaria de peccatis præcedentibus Baptismum. Considerata vero ut virtus, adhuc dupliciter sumitur, utpote, ut virtus informis, et ut virtus formata. Et ut virtus formata, non est necessaria de culpis præcedentibus Baptismum: quia quum talis pœnitentia non possit simul esse cum peccato mortali, nunquam per actualem susceptionem Baptismi remitteretur peccatum mortale actuale : quia aut per pœnitentiam esset jam ante remissum, aut Baptismum suscipiens esset indispositus ad remissionem peccatorum mortalium. Sumpta vero ut virtus informis, hoc est, ut detestatio quædam peccati cum proposito emendandi, quamvis non penitus sufficiens ad expulsionem peccati, ad minus necessaria est de omnibus peccatis mortalibus actualibus præcedentibus Baptismum, tanquam causa removens ipsum quod prohibet susceptionem gratiæ baptismalis. Hæc Richardus. — Idem Petrus.

Concordat quoque Argentinensis, et addit: Unus et idem morbus multiplici indiget medicina. Primo, medicina præparativa seu dispositiva. Secundo, medicina sanitatis inductiva. Tertio, medicina morbidæ qualitatis expulsiva, quæ qualitas est perfectæ sanitatis impeditiva. Sic in proposito attritio seu displicentia peccatorum præcedens gratiæ infusionem, est quasi medicina dispositiva; perfecta vero contritio, sanitatis est inductiva; confessio autem et satisfactio, expulsivæ sunt reliquiarum infirmitatis peccati: mitigant namque violentam inclinationem qua homo inclinabatur ad peccandum antequam pœniteret. Quamvis autem minister Ecclesiæ, sacerdos, dicatur sacramentum conferre, non tamen causat materiam sacramenti, sed ipsam præsupponit. Quemadmodum ergo in Baptismo minister præsupponit materiam, ad quam accedente verbo ministri fit sacramentum; sic in proposito sacerdos absolutionem sacramentalem cum injunctione satisfactionis unit confessioni contritæ, sicque integratur Pœnitentiæ sacramentum. Hæc Argentinensis.

Modo de circumstantiis restat agendum, de quibus S. Thomas hic præ ceteris multa conscribit utilia, primo quærens, utrum circumstantia sit proprietas actus moralis.3 Respondet: Actus nostri dicuntur morales in quantum a ratione ordinantur in finem voluntatis, quia ex hoc habent rationem boni aut mali. Omne autem quod ordinatur in finem, oportet fini esse proportionatum: ideo ratio quæ actum nostrum refert in finem, attendit proportionem actus ad ea quæ ad finem concurrere possunt. Et hæc commensuratio circumstantia nominatur. Quumque in omni proportione oporteat ad minus esse terminos duos, quum nihil sibi ipsi proportionetur; hinc circumstantia actus moralis dupliciter accipi consuevit: quoniam potest circumstantia dici, vel illud ad actum concurrens ad quem proportionatur, sicut locus aut tempus; vel ipsa conceptio quæ ex illis relinquitur, ut quando vel ubi. Sic ergo ultimo modo circumstantiam accipiendo, erit conditio aut proprietas actus; verum primo modo sumendo, quædam circumstantia est proprietas actus, ut modus agendi, et quædam extra, ut locus et tempus.

B Insuper circumstantiæ assignantur hoc versu:

[quando. Quis, quid, ubi, quibus auxiliis, cur, quomodo,

Qui versus distinguit circumstantias Tullii atque Boetii, prout a rhetore considerantur, qui ex eis accipit argumenta ad excusandum vel accusandum. Sumitur namque argumentum rhetoricum vel ex eo quod est attributum personæ, et ita est quis; vel ex eo quod est attributum negotio de quo agitur: et hoc vel continetur cum ipso negotio, et sic est quid, quantum ad substantiam facti exterius; cur, quantum ad facientis intentionem interius; aut in ipsa prosecutione negotii continetur, et ita sunt quatuor, utpote: quomodo, quantum ad actus qualitatem; ubi et quando, quantum ad actus mensuram; quibus auxiliis, quantum ad instrumenta. — Sed prout pertinent ad moralem, potest aliter accipi numerus earumdem. Proportio quippe actus ad finem accipi potest vel secundum id quod est in ipso actu, vel secundum id quod est extra. Si primo modo, aut quantum ad speciem actus, et sic est quid; aut quantum ad modum ipsius, et ita est quomodo. Si autem per comparationem ad extra, vel per comparationem ad causam, aut per comparationem ad mensuram. Si primo modo, vel ad causam finalem, et ita est cur; vel ad causam efficientem: vel instrumentalem, et sic est quibus auxiliis; vel principalem, et ita est quis. Si autem per comparationem

C Qui versus distinguit circumstantias Tullii atque Boetii, prout a rhetore considerantur, qui ex eis accipit argumenta ad excusandum vel accusandum. Sumitur namque argumentum rhetoricum vel ex eo quod est attributum personæ, et ita est quis; vel ex eo quod est attributum negotio de quo agitur: et hoc vel continetur cum ipso negotio, et sic est quid, quantum ad substantiam facti exterius; cur, quantum ad facientis intentionem interius; aut in ipsa prosecutione negotii continetur, et ita sunt quatuor, utpote: quomodo, quantum ad actus qualitatem; ubi et quando, quantum ad actus mensuram; quibus auxiliis, quantum ad instrumenta. — Sed prout pertinent ad moralem, potest aliter accipi numerus earumdem. Proportio quippe actus ad finem accipi potest vel secundum id quod est in ipso actu, vel secundum id quod est extra. Si primo modo, aut quantum ad speciem actus, et sic est quid; aut quantum ad modum ipsius, et ita est quomodo. Si autem per comparationem ad extra, vel per comparationem ad causam, aut per comparationem ad mensuram. Si primo modo, vel ad causam finalem, et ita est cur; vel ad causam efficientem: vel instrumentalem, et sic est quibus auxiliis; vel principalem, et ita est quis. Si autem per comparationem ad mensuram : aut ad locum, et sic est ubi; vel ad tempus, et ita est quando.

Porro finis est duplex, videlicet ultimus et propinquus. Ultimus autem non potest poni circumstantia, quoniam omnes circumstantiæ sumuntur in propotione ad ipsum. Propinquus quoque est duplex. Unus, qui est finis operis, secundum quod ait secundo Ethicorum Philosophus, quod quædam conjuncta sunt malo fini; et iste finis dat speciem actui : ideo non est circumstantia, si tantum consideretur genus moris; vel referendo ad substantiam actus, includitur in hac circumstantia quid. Alius est finis agentis, qui quandoque ex malo actu bonum intendit, et econverso; et hic finis dicitur hic circumstantia cur. Et ab hoc actus non recipit speciem propriam, sed quasi communem, secundum quod actus imperati induunt speciem virtutis vel vitii imperantis, ultra speciem quam habent ex habitu eliciente.

Denique Philosophus tertio Ethicorum septem circumstantias ponit; et differt a præfata assignatione sua assignatio in duobus. Primo, quoniam ponit duas circumstantias, quid, et circa quid, quæ in prædicta assignatione Tullii includuntur in uno: eo quod objectum quod dicitur circa quid, dat rationem actui qui dicitur quid. Philosophus vero distinguit eas, quoniam præter universalem rationem objecti, quæ dat speciem actui, possunt in objecto considerari speciales conditiones, quæ diversificant actum in bonitate et malitia in actibus qui ex se malitiam non implicant, in quibus etiam malitiæ diversificant quantitatem. Secundo, quia Philosophus pro una circumstantia ponit quando et ubi, propter hoc quod utrumque sumitur a mensura extrinseca; in prædicta vero assignatione distinguuntur, propter diversam rationem mensuræ.

Præterea, Augustinus in littera numerat et attendit circumstantias secundum quod a pœnitente considerandæ sunt, qui pro suis peccatis debet dolere: ideo nominat illas quæ præcipue ad dolorem peccati inducere debent. Quæ sunt duæ, puta privatio boni (quia virtutibus se privavit), et positio mali. Quod aggravatur per accidens, in quantum tollitur excusationis occasio, sicque debet dolere, si nulla aut modica tentatione præventus peccavit; vel per se ex aliqua circumstantia deformitatem addente ad actum : et sic quantum ad personam agentis, docet considerare statum peccantis, et beneficia a Deo prius suscepta; et quantum ad omnes, docet considerare quo tempore et quo loco peccavit; docet item considerare circa quid, in hoc quod dicit, Secundum modum meretricis; et quomodo, in hoc quod dicit, Et modum sui operis.

Quæritur ergo, quæ circumstantiæ magis gravent peccatum. Et respondendum, quod bonum rei est secundum ordinem ad finem, ut dicitur tertio Ethicorum. Quumque malum sit privatio boni, ipsum malum dupliciter contingere potest : primo, secundum relationem in finem; secundo, penes aptitudinem relationis in finem. Hinc et peccatum contingit dupliciter : primo, ex hoc quod actus non est fini proportionatus, ut in malis ex se; secundo, quia inordinate refertur in finem, sicut in his quæ mala fiunt intentione, quamvis ex se bona sint. Et quia propter quod unumquodque, et illud magis; ideo quantitas malitiæ peccati magis consideratur secundum relationem inordinatam in finem, quam etiam secundum improportionem ad finem. Ad ordinem autem ad finem pertinet cujus gratia : ideo circumstantia hæc præ ceteris consideranda est in judicando de gravitate peccati. Ad hoc autem quod actus improportionatus sit fini, pertinet circumstantia hæc, quid, per quam importatur ratio mali in actu : ideo omnia quæ possunt peccato speciem dare, includuntur in circumstantia ista; et hæc sunt in quibus consistit actus moralis quantum ad bonitatem et pravitatem. Unde hæc est secunda circumstantia in aggravando : propter quod tertio Ethicorum ait Philosophus, quod principalissima in actu, sunt in quibus consistit actus, et cujus gratia.

Aliæ vero circumstantiæ magis aut minus gravant, secundum quod his magis aut minus propinquæ sunt. Hinc tempus et locus minus gravant, quia extrinseca sunt. Sed inter ea, conditio personæ plus aggravat, quoniam agens directius correspondet fini; et post hoc, modus, qui correspondet actui; post hoc, instrumentum, quod pertinet ad modum agendi. Et hæc, ut in pluri bus ita se habent; tamen nil prohibet in aliquo aliter se habere, quia sermones in moralibus, determinatum nil habent, ut dicitur Ethicorum secundo.

Rursus hic quæritur, an circumstantia trahere possit in aliam speciem culpæ. Dicendum, quod certum est hoc in aliquibus fieri: quod qualiter fieri queat, difficile est determinare. Aliqui enim dicunt, hoc fieri in quantum circumstantiæ illæ accipiuntur ut fines voluntatis, quia a fine actus moralis accipit speciem. Sed non videtur hoc sufficienter prolatum, quia interdum peccati species variatur sine hoc quod intentio feratur ad circumstantiam illam: sicut fur tam libenter acciperet vas aureum non sacratum ut sacratum; et tamen in aliam speciem peccatum mutatur, videlicet de simplici furto in sacrilegium. Præterea secundum hoc, circumstantia illa quæ dicitur cujus gratia, posset sola speciem peccati mutare: quod falsum est. Et ideo aliter dicendum, quod omnis circumstantia potest speciem peccati mutare, tamen non semper mutat. Quum enim negationes et privationes differant specie secundum differentiam habituum et positionum oppositarum, et malum sit privatio boni, oportet quod ubi diversum bonum ad virtutem necessarium privatur, ibi sit species diversa peccati. Sola autem una circumstantia peccati rectitudinem virtutis aufert. Unde si aliæ circumstantiæ nullam aliam obliquitatem peccato tribuant, nisi ex suppositione præcedentis, non mutabunt speciem peccati, sed forte gravabunt quantitatem peccati illius; interdum etiam non, quia ex suppositione præcedentis nullam inordinationem addunt; imo quandoque diminuunt, ut si aliqua circumstantia subtrahat rationem peccati. Sicut accipere rem alienam, habet rationem peccati ex circumstantia quid, quia alterius rem invadit. Quod autem hoc faciat quis manu dextera aut sinistra, non variat. Quod autem tollat multum aut parum, peccatum aggravat, non tamen speciem mutat. Sed rem alienam consecratam auferre, aliam deformitatem includit: quoniam irreverentia circa res divinas specialem habet rationem peccati: ideo talis circumstantia dicitur speciem peccati mutare. Si autem coactus accipiat, talis circumstantia minuit culpam: quoniam causa peccati, scilicet voluntarium, minuitur. — Ex his patet responsio ad hanc quæstionem, utrum circumstantia culpam gravet in infinitum. Dicendum enim quod non, nisi dum trahit in aliam speciem peccati, sicut dum circumstantia includit et addit aliquid caritati contrarium seu contra præceptum.

Sed quæri potest, an omnes circumstantiæ peccati sint confitendæ. Dicendum, quod omnes circumstantias confiteri, est impossibile. Quasdam autem confiteri, est necessitatis. Tamen in hoc est differentia opinionum. Nam aliqui dicunt, quod omnes circumstantiæ quæ aliquam notabilem quantitatem addunt peccato, sint necessario confitendæ, si occurrant memoriæ. Alii dicunt, quod non oportet confiteri nisi eas quæ trahunt ad aliud genus peccati. Et hoc probabilius est. Sed addendum, quæ ad aliam speciem peccati mortalis trahunt: quia ut dictum est quæstione præhabita, venialia non sunt de necessitate confessionis;4 attamen perfectionis est talia confiteri. Circumstantiæ autem particulares carnalium peccatorum trahentes ad novam speciem peccati mortalis, semper sunt confitendæ. — Et si objiciatur, quod motum libidinis provocant tam in confitente quam in confessore; dicendum, quod gratia quæ in sacramento Pœnitentiæ datur, restaurat, si qua inclinatio ad peccatum ex talium cogitatione proveniat. Unde in Pastorali dicit Gregorius: Plerumque fit, ut dum rectoris animus aliena tentamenta cognoscit, auditis tentationibus, etiam ipse pulsetur; sed hæc pastori nequaquam timenda sunt, quia tanto facilius a sua tentatione eripitur, quanto misericordius ex aliena tentatione fatigatur. Si tamen confitens viderit sacerdotem lascivum et ad talia pronum, debet accipere licentiam confitendi alteri sacerdoti: quam si non dederit, debet ad superiorem recurrere. Si autem circumstantiæ non aggravant in infinitum, novam speciem mortalis peccati addendo, quandoque laudabiliter reticentur, adhibita debita discretione, juxta considerationem turpitudinis circumstantiæ, et pronitatem inclinationis ad peccatum ex ejus consideratione in ipso confitente vel sacerdote. Confitens quoque in confessione debet pro posse famam alterius custodire, et suam conscientiam expurgare: ideo si circumstantia quæ ducit in cognitionem personæ, sit de necessitate confessionis, secundum regulam datam, tunc debet confiteri occultando personam quantum potest. Si autem circumstantia illa non sit necessario confitenda, debet eam dimittere, ne prodat peccatum alterius. — Hæc Thomas in Scripto.

In his continentur quæ Bonaventura scribit de circumstantiis peccatorum, de quibus ponit hos versus :

Aggravat ordo, locus, persona, scientia, tempus, Ætas, conditio, numerus, mora, copia, causa, Est modus in culpa, status altus, lucta pusilla.

Et addit: Non solum deflendæ sunt culpæ, sed etiam pœnæ, id est sequelæ culparum inhabilitantes ad bonum. Et vocantur interdum reliquiæ vitiorum, utpote pronitates ad mala, et infirmitates resistendi tentamentis ac vitiis, quæ sunt pœnæ contractæ potius quam inflictæ. — In his continentur et scripta Petri.

Richardus quoque concordans: Actus (inquit) voluntatis per hoc formaliter est peccatum, quod caret debito ordine rationis; atque per hoc formaliter est in specie peccati, quod caret aliquo speciali ordine rationis. Quandocumque ergo per aliquam circumstantiam privatur actus aliquo rationis ordine speciali, constituitur ipse actus per circumstantiam illam in aliqua nova specie peccati. Dum vero per circumstantiam non privatur speciali rationis debito ordine, sed tamen per eam privatio debiti ordinis intenditur seu augetur, non mutatur per eam species peccati, sed aggravatur. (Cetera ut supra in Thoma.)

Quæritur quoque, utrum circumstantia possit veniale peccatum mutare in mortale. Dicendum, quod quæstio potest intelligi de eodem peccato in numero, vel in specie; et primo modo dupliciter, scilicet aut de eodem actu in esse naturæ, aut in esse moris. Et primo modo actus primo venialis fieri potest mortalis, ut inspicere mulierem primo ex complacentia pulchritudinis ejus sine libidinoso affectu, deinde inspectionem illam continuare ex vitiosa libidine. Secundo modo non est istud possibile, quoniam actus non est in specie moris, nisi ut est ex voluntate et ratione: ideo non manente eadem habitudine voluntatis ad actum, non habet actus idem esse morale in numero. Si vero intelligatur quæstio de eodem peccato in specie, assignant quidam eamdem distinctionem et similem responsionem. — Hæc Richardus.

Argentinensis demum hic scribit, quod tamen ex introductis elicitur: Circumstantiæ, dicens, sunt tripartitæ, quoniam quædam nec aggravant culpam, nec trahunt ad aliam speciem, sicut furari manu dextera aut sinistra; aliæ gravant, sed non variant speciem, ut multum furari; tertiæ gravant et speciem mutant, ut calicem consecratum furari, quod est sacrilegium, id est abusus rei sacræ. Triplex quippe est sacrilegii species: prima, per modum furti aut spolii tollere sacrum de sacro, ut calicem de ecclesia; secunda, tollere sacrum de non sacro, quemadmodum calicem de domo non consecrata; tertia, tollere violenter non sacrum de sacro, ut rem non sacram de ecclesia. Itaque de primis circumstantiis non oportet confiteri; de secundis vero confiteri est valde decens et congruum, non tamen simpliciter necessarium, ut communiter dicunt doctores : imo, ut dicunt, sufficit quod peccator in confessione exprimat speciem peccati. Verumtamen quidam tenent contrarium, dicentes, quod oporteat confiteri circumstantias notabiliter aggravantes : ut si quis furatus esset centum aut mille marcas, non sufficeret dicere, Furatus sum rem seu pecuniam proximi mei. Hæc opinio videtur securior, et dictis Augustini in textu conformior; nec dubium quin istud melius salubriusque consistat. Tertias circumstantias confiteri oportet quantum occurrunt memoriæ, sicut et cetera peccata mortalia, quæ et pro posse sunt ad memoriam revocanda. Hæc Argentinensis.

Præterea Durandus : Nomen (ait) circumstantiæ tractum videtur ex his quæ inveniuntur in loco quantitatibusque corporeis, ad actus morales. Illa enim circumstant rem, quæ sunt ei extrinseca et tamen aliquo modo ipsam attingunt. Ita in actibus illa dicuntur circumstare, quæ non sunt de substantia actus, sed accidunt ei vel subjective, ut modus agendi; sive extrinsece, ut locus et tempus. Quidquid ergo non pertinet ad essentiam actus ut est in specie naturæ, et tamen aliquo modo attingit ipsum, vocatur circumstantia. Hæc Durandus.

Qui consequenter ponit triplex circumstantiæ genus, sicut modo expressum est, quamvis sub aliis verbis.5 Et addit : Quandocumque in uno actu sunt plures deformitates, quarum una non est determinativa alterius, ibi sunt plura peccata formaliter, quemadmodum in furtiva sublatione rei alienæ de loco sacro. — Et si objiciatur, quod species rei non potest per extrinseca variari, circumstantia autem rei extrinseca est; dicendum, quod circumstantiæ non sunt intrinsecæ actui quoad ejus essentiam, aut quoad esse naturæ, nec quoad illud esse mutant speciem ejus; sed quoad esse moris, hoc est, quantum ad bonitatem malitiamve moralem. — In his doctores communiter sunt concordes.

Footnotes

  1. Cf. t. XXIII, p. 433 D'. ↩

  2. Exod. xx, 14. ↩

  3. De circumstantiis peccati. ↩

  4. Cf. p. 428 A. ↩

  5. p. 437 C'. ↩

Chapter 144 of 283