Distinctio 16
A. De tribus quæ in pœnitentia consideranda sunt.
Hugo, Summa Sent. tract. VI, c. 10.
De Pœnit. dist. III, c. 8.
Aug. de Sermone in monte, lib. I, n. 35.
IN perfectione autem pœnitentiæ tria observanda sunt, scilicet : compunctio cordis, confessio oris, satisfactio operis. Unde Joannes, os aureum : Perfecta pœnitentia cogit peccatorem omnia libenter ferre : in corde ejus contritio, in ore confessio, in opere toto humilitas. Hæc est fructifera pœnitentia, ut sicut tribus
Sunt enim tres peccati differentiæ, ut ait Augustinus, et in corde, et in facto, et in consuetudine vel verbo, tanquam tres mortes : una quasi in domo, scilicet quum in corde consentitur libidini; altera quasi prolata jam extra portam, quum in factum procedit libidini assensio;12 tertia, quum malæ consuetudinis tanquam mole premitur animus, vel noxiæ defensionis clypeo armatur, quasi in sepulcro jam fœtens.3 Hæc sunt tria genera mortuorum, quæ Deus legitur suscitasse. Huic ergo triplici morti triplici remedio occurritur : contritione, confessione, satisfactione. Compunctio nobis commendatur ibi : Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra.4 Confessio ibi : Justus in principio sermonis accusator est sui (vere enim confitetur qui se accusat, qui exsecrando malum sibi imputat);5 et ibi :6 Effundite coram illo corda vestra; et iterum : Confitemini alterutrum peccata vestra.7 Satisfactio a Joanne præcipitur, ubi ait : Facite dignos fructus pœnitentiæ, scilicet ut secundum qualitatem et quantitatem culpæ sit qualitas et quantitas pœnæ.8 Non enim par debet esse fructus boni operis ejus qui nihil vel minus peccavit, et ejus qui gravius cecidit. Ideo discretio pœnitenti valde necessaria est, ut illa gerat quæ tradit Augustinus, dicens : Consideret qualitatem criminis in loco, in tempore, in perseverantia, in varietate personæ, et quali hoc fecerit tentatione, an in ipsius vitii multiplici exsecutione. Oportet enim pœnitere fornicantem secundum excellentiam sui status vel officii, vel secundum modum meretricis et in modum operis sui, et qualiter turpitudinem egerit : si in loco sacrato, si in tempore orationi constituto, ut sunt festivitates et tempora jejunii. Consideret quantum perseveraverit, et defleat quod perseveranter peccaverit; et quanta victus fuerit impugnatione : sunt enim qui non solum non vincuntur, sed ultro se peccato offerunt; nec exspectant tentationem, sed præveniunt voluptatem. Et pertractet secum quam multiplici actione vitii delectabiliter peccavit. Omnis ista varietas confitenda est et deflenda, ut quum cognoverit quod peccatum est, cito inveniat Deum sibi propitium. In cognoscendo augmentum peccati, inveniat etiam cujus ætatis fuerit, cujus sapientiæ et ordinis. Immoretur in singulis istis, et sentiat modum criminis, purgans lacrimis omnem qualitatem vitii. Defleat virtutem, qua interim caruit : dolendum est enim non solum quod peccavit, sed quia se virtute privavit. Defleat etiam, quoniam offendens in uno, factus est omnium reus. Ingratus enim exstitit qui plenus virtutibus Deum omnino non timuit. In hoc enim quisque peccator fit culpabilior, quo est Deo acceptior : ideo enim Adam plus peccavit, quia omni bono abundavit. Alio etiam modo offendens in uno, factus est omnium reus : quia omnis virtus patitur detrimentum ab uno vitio. Ponat se omnino in judicio et potestate sacerdotis, nihil sui reservans sibi, ut omnia, eo jubente, paratus sit facere pro recipienda vita animæ, quæ faceret pro evitanda corporis morte : et hoc, cum desiderio, quia vitam recuperat infinitam. Cum gaudio enim facere debet immortalis futurus, quæ faceret pro differenda morte moriturus. Semper deprecetur Deum; offerat Deo mentem et cordis contritionem; deinde et quod potest, det de possessione; et tunc si quid offerat, securus offerat.9 Respexit Dominus ad Abel et ad munera ejus. Prius dicit ad Abel quam ad munera ejus. In judicio ergo cordis conferenda est eleemosyna tribuentis. Nec considerandum est quantum, sed qua mente, qua affectione dat quod potest. Qui ergo sua peccata redimere vult temporalium oblatione, prius offerat mentem. Caveat etiam, ne ductus verecundia, dividat apud se confessionem, ut diversa diversis velit sacerdotibus manifestare. Quidam enim uni celant quod alteri manifestandum conservant : quod est se laudare et ad hypocrisim tendere, et semper venia carere, ad quam per frusta putant pervenire. Caveat etiam, ne prius ad dominicum corpus accedat, quam confortetur bona conscientia; et doleat quod nondum audeat sumere quem multum desiderat cibum salutarem. Cohibeat etiam se a ludis, a spectaculis sæculi, qui perfectam vult consequi remissionis gratiam. Isti sunt digni fructus pœnitentiæ, animam captivam elaqueantes, et in libertate servantes. Et infra : Quærat anima dignos fructus, etsi non dignos pœnitentiæ. Sunt enim digni fructus virtutum, qui non sufficiunt pœnitentibus. Pœ-
Aug. de Vera pœnit. n. 29.
Jacob. n. 10.
Aug. op. cit. n. 30.
Aug. op. cit. n. 31.
Ibidem. nitentia enim graviores postulat, ut dolore et gemitibus mortuus impetret vitam. — Ex his ostenditur, qui sint digni fructus pœnitentiæ quibus vera satisfactio expletur, et quod non omnes digni fructus sunt digni fructus pœnitentiæ. Quod de illa pœnitentia intelligitur quæ majorum est criminum. Non enim sufficiunt graviter delinquentibus, quæ sufficiunt minus vel parum peccantibus.
B. Quæ sit falsa satisfactio.
Et sicut sunt digni fructus pœnitentiæ ac vera satisfactio, ita et indigni fructus et falsa satisfactio, id est falsa pœnitentia.10 Unde Gregorius : Falsas pœnitentias dicimus, quæ non secundum auctoritates Sanctorum pro qualitate criminum imponuntur. Ideoque miles, vel negotiator, vel alicui officio deditus quod sine peccato exercere non possit, si culpis gravioribus irretitus ad pœnitentiam venerit, vel qui bona alterius injuste detinet, vel qui odium in corde gerit, recognoscat se veram pœnitentiam non posse peragere, nisi negotium relinquat, vel officium deserat, et odium ex corde dimittat, et bona quæ injuste abstulit, restituat. Ne tamen desperet; interim quidquid boni facere potest, hortamur ut faciat, ut Deus cor ejus illustret ad pœnitentiam. — Quum sit pœnitentia interior et exterior, de utraque per præmissa satis apparet, quæ sit vera, et quæ sit falsa.
C. De tribus actionibus pœnitentiæ.
Prædictis vero adjiciendum est, quod tribus modis agitur pœnitentia : ante Baptismum scilicet, de prioribus peccatis; post Baptismum, de gravioribus quæ post committuntur; est etiam pœnitentia venialium quotidiana, quæ etiam humilium est et perfectorum. Unde Augustinus : Tres sunt actiones pœnitentiæ, quas mecum eruditio vestra recognoscit.11 Una est quæ novum hominem parturit, donec per Baptismum omnium præteritorum ablutio fiat peccatorum : quia nullus suæ voluntatis arbiter, nisi pœniteat eum veteris vitæ, novam inchoare potest. A qua parvuli sunt immunes, quum baptizantur, quia nondum possunt uti libero arbitrio : quibus tamen ad remissionem originalis peccati prodest eorum fides a quibus offeruntur.12 Altera est actio pœnitentiæ post Baptismum, quæ fit pro illis peccatis quæ legis decalogus continet. Agunt ergo homines pœnitentiam ante Baptismum de peccatis prioribus, ita tamen, ut etiam baptizentur, sicut Petrus ait :1314 Agite pœnitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini, etc. Agunt etiam pœnitentiam, si post
Baptismum ita peccaverunt, ut excommunicari et reconciliari postea mereantur.15 Est etiam pœnitentia bonorum et humilium fidelium pene quotidiana, in qua pectora tundimus, dicentes : Dimitte nobis debita nostra, etc.16 Neque ea nobis dimitti volumus quæ dimissa nobis in Baptismo non dubitamus; sed illa quæ humanæ fragilitati, quamvis parva, tamen crebra subrepunt : quæ si collecta contra nos fuerint, ita nos gravabunt et oppriment sicut unum aliquod grande peccatum. Quid enim interest ad naufragium, an uno grandi fluctu navis operiatur et obruatur, an paulatim subrepens aqua in sentinam per negligentium culpam impleat navim, et submergatur. Ideo jejunium et eleemosynæ et orationes invigilent: in quibus quum dicimus, Dimitte nobis debita nostra, etc., manifestamus nos habere quod nobis dimittatur; et in his verbis humiliantes animas nostras, quotidianam agere pœnitentiam non cessamus.
D. De satisfactione venialium.
Quæ autem pro venialibus sit satisfactio sufficiens, Augustinus insinuat, ita inquiens in Enchiridio: De quotidianis et brevibus levibusque peccatis, sine quibus hæc vita non ducitur, quotidiana oratio fidelium satisfacit.17 Eorum enim est dicere: Pater noster, qui es in cœlis, etc. Delet omnino hæc oratio minima et quotidiana peccata;18 delet et illa a quibus vita fidelium etiam scelerate gesta, sed pœnitendo in melius commutata, discedit: ut sicut veraciter dicitur, Dimitte nobis debita nostra; ita et veraciter dicatur, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, id est, sic fiat quod dicitur, quia et ipsa eleemosyna est, veniam petentibus omnino ignoscere. — Ex his aliisque præmissis jam facile est intelligere, quæ pro venialibus sit exhibenda satisfactio. Sufficit enim dominica Oratio cum jejunio aliquo et eleemosynis; sic tamen, ut præcedat contritio aliquantula, et addatur confessio si adsit facultas: de qua confessione post tractabitur. Pro gravioribus vero peccatis hæc etiam in satisfactione adhibenda sunt, sed multo vehementius atque districtius: quia ut ait Augustinus, ad agendum pœnitentiam non sufficit mores in melius commutare, et a malis factis recedere, nisi et de his quæ facta sunt, satisfaciat Domino per pœnitentiæ dolorem, per humilitatis gemitum, per contriti cordis sacrificium, cooperantibus eleemosynis.19
SUMMA
DISTINCTIONIS SEXTÆDECIMÆ
IN præcedenti distinctione egit Magister de pœnitentia et facientibus eam, in generali, et qualiter valeat iterari; et de restitutione ac satisfactione, satisfactionisque partibus, quæ sunt, eleemosyna, jejunium, oratio. Hic tractat de partibus pœnitentiæ quæ sunt quasi integrales partes ipsius, id est, de contritione, confessione et satisfactione. Deinde ostendit quæ sit pœnitentia et satisfactio vera, et quæ falsa. De triplici quoque confessione, vel potius triplicium vitiorum confessione subjungit, hoc est, de confessione peccatorum ante Baptismum, et de confessione peccatorum post Baptismum, quæ peccata duplicia sunt, utpote mortalia ac venialia; et qualiter ac quibus actibus pro utrisque sit satisfaciendum.
Footnotes
-
Luc. VII, 12. ↩
-
Matth. IX, 25. ↩
-
Joann. XI, 39. ↩
-
Joel II, 13. ↩
-
Prov. XVIII, 17. ↩
-
Ps. LXI, 9. ↩
-
Jacob. V, 16. ↩
-
Matth. III, 8. ↩
-
Gen. IV, 4. ↩
-
De Pœnit. dist. v, c. 6. ↩
-
Aug. Sermo 351, n. 2. ↩
-
Gen. n. 7. ↩
-
Act. II, 38. ↩
-
Id. Epist. 265, n. 7. ↩
-
Aug. op. cit. n. 8. ↩
-
Matth. VI, 12. ↩
-
Aug. Enchirid. c. 71. ↩
-
Matth. vi, 9. ↩
-
Aug. Sermo 351, n. 12. ↩
Chapter 142 of 283