Skip to the text

Quæstio 3

DE impedimentis vero pœnitentiæ modo quærendum est, Utrum hypocrisis, ludus, mercatio, militia et consimilia quædam, pœnitentiam veram impediant.

Videtur quod non. Quum enim multa sint peccata hypocrisi graviora, non apparet cur hypocrisis magis quam alia dici debeat pœnitentiæ impedimentum. Circa ludum quoque est specialis virtus moralis, et ita non solum licite, sed et virtuose ac meritorie fieri potest. Mercatio etiam et militare exercitium pro convenienti dispositione rei publicæ sunt inducta. Et beatissimus Joannes Baptista militibus dixit, Contenti estote stipendiis vestris;1 nec reprobavit eorum officium neque statum, ut in Evangelio recitatur.

Circa hæc loquitur Thomas : Hypocrita proprie dicitur qui personam alterius repræsentat, quasi submissus sive suppositus loco alterius. Unde in theatris, qui aliorum personam gerebant, hypocritæ dicebantur. Sicque sumit Philosophus hypocritas tertio Ethicorum. Hinc illi qui non sunt vere virtuosi, et tamen virtuosos se simulant, recte hypocritæ appellantur. Quumque ostentare de se ex proposito meliora quam sint, jactantiæ vitium exstet, sive fiat in verbis, sive in factis; constat quod hypocrisis semper sit vitium, quod Latine simulatio dicitur. Est quoque speciale peccatum. Privationes namque specificantur per habitus oppositos : ideo illud peccatum est generale, quod privat aliquam conditionem quæ in qualibet virtute requiri tur : sicut inobedientia, prout est generale peccatum. Hypocrisis autem privat conformitatem signi ostendentis conditionem personæ, ad rem significatam: quæ conformitas ad unam virtutem specialiter pertinet, puta ad veritatem, prout est pars justitiæ. Verumtamen non est semper mortale peccatum. Habet enim hypocrisis eamdem rationem peccati, quam mendacium: quod non est semper mortale peccatum, sed quando est perniciosum, vergens in proximi nocumentum. Sic et hypocrisis, quando est perniciosa, proveniens in nocumentum personæ alterius, quam per fictam et creditam sanctitatem privat seu privare intendit re quam habet, meritove haberet; aut certe in nocumentum fidei atque Ecclesiæ, dum propter creditam sanctitatem hypocritæ, creditur ei contra fideam et Ecclesiæ expeditionem. Quumque opera pœnitentiæ, exteriora præcipue, nata sint sanctitatem ostendere; abutitur eis hypocrisis, excludens intentionem veræ ac rectæ pœnitentiæ. Sicque directius impedit pœnitentiæ effectum et fructum, quam alia vitia etiam graviora: ideo ponitur speciale impedimentum pœnitentiæ salutaris.

Similiter ludus. Ludus tamen est triplex. Quidam etenim ludi ex se turpitudinem habent: ideo semper et ab omnibus, præsertim a pœnitentibus ac tempore luctus ac pœnitentiæ, sunt vitandi, quoniam pœnitentes per fletum sua peccata debent corrigere. Tales sunt ludi qui in theatris agebantur, ad luxuriam provocantes. Alii sunt ludi turpitudinem nullam includentes, quos Philosophus nominat liberales: circa quos versatur virtus moralis quæ eutrapelia vocatur. Sunt quoque ludi ex devotionis abundantia procedentes: unde David disseruit, Ludam coram Domino, et ero humilis in oculis meis. Tales ludi sunt laudandi ac æmulandi. Porro in ludis illis mediis potest esse excessus, si gravitas et custodia cordis nimium dissolvantur, magisque decent unum quam alium. Unde et pœnitentes districtius et discretius habere se debent in illis quam alii, quoniam pœnitentia fletum requirit.— Insuper spectaculorum quæ sunt turpium rerum, ad libidinem ac dissolutionem pro-

II Reg. vi, 22. vocantium, studiosa inspectio, est peccatum, imo et peccatum interdum mortale, ex irrefrenata libidine et immoderata complacentia in eisdem: ideo omnibus, maxime pœnitentibus, sunt fugienda. Quædam tamen spectacula sunt de rebus utilibus atque ad vitam accommodis, quæ nihilo minus animum distrahunt. Hinc quamvis sine peccato eis quis uti possit, servata discretione secundum decentiam suæ personæ ac proprii status; pœnitentibus tamen vitanda sunt, quoniam cor debent habere recollectum ad Deum et compunctum, et hoc, nisi aliter requirat necessitas.

Denique officium militiæ, et negotiationis, et publicanorum, qui vectigalia publica exigunt, de propinquo habent annexa sibi peccata, quamvis sine peccato quandoque valeant exerceri. Quumque pœnitens specialiter debeat occasiones peccandi vitare, et compunctioni studere, commendabile est si ea ac consimilia vitet; non tamen est de necessitate pœnitentiæ, quia quamdiu homo vivit in sæculo isto, non potest universas peccandi vitare occasiones. Ideo sufficit in istis officiis ut peccata diligenter devitet, ita quod miles juxta sacratissimam Joannis Baptistæ doctrinam, nullum concutiat, et stipendiis suis sit contentus;2 neque ad ostentationem officium exerceat militare, sed ad utilitatem Ecclesiæ ac rei publicæ, et ad exercitium virium. Negotiator quoque non habeat conditionem in se, quæ ipsum ab officio illo prohibeat, ut religiosi et clerici; et diebus festivis mercationes non faciat, nec officium illud exerceatur tempore quo caristiam possit inducere. Fraudes quoque, doli, mendacia et consimilia mala vitentur. Publicani etiam non nisi legitima auctoritate principis, vectigalia, telonea seu tributa recipiant moderata, et causa utilitatis communis, ut pro terræ defensione. — Hæc Thomas. Qui et circa litteram ait: Qui habet copiam sacerdotis, nec necessitate urgetur ad communicandum, sicut urgentur sacerdotes parochiales, non debet accedere ad communionem ante confessionem.

In his continentur scripta Petri, Richardi, Durandi, Argentinensis et aliorum quorumdam, de ista materia. Et addit Argentinensis, quod si quis jejunet seu alia opera satisfactoria sibi pro peccatis suis injuncta exerceat, simulando se talia agere quasi opera supererogationis, non quasi ex debito satisfactionis, hypocrita est, et fructu ac mercede æterna privatur. Torneamenta quoque ludi sunt illiciti, et ab Ecclesia prohibiti, propter abusiones, crudelitates, pompas, vanitates et multa consimilia quæ contingunt in eis. Hæc Argentinensis.

Postremo, circa distinctionem hanc Albertus et Bonaventura multas movent quæstiones perutiles, quæ tamen in sequenti distinctione moventur ab aliis, ubi et opportuniorem videntur habere locum : ideo differo eas.

Footnotes

  1. Luc. III, 14. ↩

  2. Luc. III, 14. ↩

Chapter 145 of 283