Quæstio 1
N Unc ergo quærendum, An post vitam hanc aliqua dimittantur peccata.
Et possunt circa utramque partem argumenta induci, quæ tanguntur in littera.
Et includit hæc quæstio ea quæ in textu dicuntur de superædificantibus lignum, fœnum et stipulam, atque de his qui superædificant aurum, argentum et gemmas. Argumenta etiam quæ circa hæc fiunt, ex responsionibus ad quæsita faciliter possunt solvi.
Itaque Bonaventura circa hæc scribit, ultra ea quæ in quæstionibus præcedentis distinctionis ex eo sunt introducta: Sancti dicentes peccata post hanc vitam non dimitti, intelligunt hoc de peccatis mortalibus, quæ tamen post præsentem vitam expiantur ac dimittuntur quantum ad pœnam quam meruerunt. Idcirco salvari non potest quod aliqui dicunt, peccata venialia post hanc vitam non dimitti quoad culpam sed tantum quantum ad pœnam, quum hoc quoque mortalibus competat.
Insuper quærit hic, an venialia queant sine gratia tolli ac dimitti, et utrum in habentibus gratiam valeant sine contritione auferri: ad quæ jam ante responsum est. Communior (inquit) opinio est, quod nec in præsenti, nec in inferno venialia dimittantur sine gratia, hoc est, nisi is in quo sunt, sit in caritate et gratia: quoniam veniale eo ipso quod aliquo modo peccatum est, macula quædam est et animam fœdat, et Deo quodammodo displicet; idcirco ab ea non purgatur sine nitore ornamentoque gratiæ, quæ mentem inde expurget ac ornet, et Deo faciat complacentem. Et ista positio protestatur venialia in inferno sine fine puniri, eo quod mortalibus, quæ nunquam dimittuntur, adjuncta sint; et propter statum miseriæ infernalis, in qua nulla creditur esse redemptio, nulla minoratio pœnæ. — Alii oppositum sentiunt, affirmantes venialia sine gratia gratum faciente posse deleri per gratiam gratis datam: quia caritati et gratiæ gratum facienti non contrariantur, imo simul insunt eidem. Isti quoque fatentur venialia non perpetue in inferno puniri, sed temporaliter solum, sicut tangetur.
Amplius, quidam opinati sunt venialia peccata, quum sint aliquo modo voluntaria, sine contritione saltem in generali non auferri, imo hoc pertinere ad contemptum, de ipsis nullatenus pœnitere: ideoque talem, si ita decedat, damnari. Aliorum opinio est, quod sine contritione de ipsis, deleantur per diversa remedia contra ea collata, de quibus dictum est supra. Multipliciter tamen expedit contritionem habere de ipsis, sicut de his dictum est plenius supra.
Præterea verba Apostoli de ligno, fœno et stipula, multipliciter exponuntur. Una tamen expositio propria est, litteralis ac principalis, quæ habetur in littera, in qua per tria illa intelliguntur peccata venialia majora, minora et minima, quæ in purgatorio puniuntur igne, et quasi cremantur durius atque prolixius, seu levius ac celerius juxta mensuram suæ culpabilitatis. Rursus, per lignum, fœnum, stipulam, intelliguntur opera meritoria, quibus veniales culpæ admixtæ sunt secundum gradum triformem prætactum. Per superædificationem vero auri intelligitur contemplatio seu dilectio Dei; per superædificationem argenti, dilectio proximi; per superædificationem lapidum pretiosorum, exsecutio actuum aliorum virtuosorum: ita quod istis tribus non admiscentur venialia illa triplicia, per inhærentiam et frequentiam notabiliter diuturnam. Nam quamvis venialiter peccent, tamen fervore caritatis, spirituali profectu, assidua occupatione in divinis, frequenti elevatione ad Deum, quotidiana confessione, jugi compunctione et aliis exercitiis sanctis orationum, meditationum, divinarumque laudum, mox delent, consumunt, et pro viribus vitant illa. Spiritualiter vero et per adaptationem aliquam possunt hæc aliis modis variis intelligi. Sicque super illud Isaiæ, Væ qui conjungitis domum ad domum, ait Hieronymus:1 Hæretici dogmata dogmatibus jungunt; et qui supra fundamentum fidei debuerunt ædificare aurum, argentum et lapides pretiosos, econtra ædificant lignum, fœnum, stipulam.2 In quibus per hæc tria
Cf. p. 432 D'.
Cf. p. 428 A, etc.
Cf. p. 547 D'.
Cf. p. 431 A'.
Cf. p. 432 B. designantur peccata mortalia, inter quæ enormitatis est gradus. — Hæc Bonaventura hic et aliis locis.
Circa hæc asserit Thomas: Venialia caritati conjuncta possunt per aliquam pœnam consumi. Ideo apte per metaphoram significantur nominibus rerum quæ igne consumuntur. Quumque peccatum quo gravius, tanto gravius difficiliusque purgatur, ideo diversus venialium gradus per hæc tria exprimitur, etc., ut supra. — Venialia super fundamentum dicuntur ædificari, non quasi ex ipso stabilitatem habentia. Dicitur enim aliquid super fundamentum poni tripliciter. Primo, situ directo, quod super fundamentum firmatur: sicque sola opera bona fidei formatæ, quæ dicitur fundamentum, super ipsam ædificantur. Secundo dicitur esse super rem, quod est juxta eam, juxta illud, Super flumina Babylonis:3 sicque venialia superædificantur, quia fundamentum non destruunt, sed simul cum eo stant. Tertio dicitur esse super, quod est post, juxta illud Ezechielis, Super terminum Aser, id est, post, secundum Glossam:4 et ita mortalia superædificantur, quæ sequuntur et destruunt fundamentum.
Præterea aurum, argentum et lapides pretiosi, lignum quoque, fœnum et stipula, dupliciter possunt exponi. Primo, quod quælibet opera bona vocentur aurum, argentum et lapides pretiosi; et quælibet venialia appellentur lignum, fœnum et stipula. Sicque iidem omnia ista ædificant; sed quidam dicuntur hæc, quidam illa ædificare, secundum quod eis magis insistunt: quemadmodum activi a contemplativis distinguuntur, quamvis et activi aliqua contemplentur, et contemplativi aliqua agant. Secundo, quod per aurum, argentum lapidesque pretiosos intelligantur solum opera perfectorum; per lignum vero, fœnum et stipulam, venialia eorum qui temporalium sollicitudinem gerunt, non soli Deo vacantes. Et ita non sunt iidem, sed diversi, qui ista ædificant, quoniam imperfectorum opera bona tot permiscentur venialibus et obscurantur, quod instar auri argentique non splendent.
B Si autem quæratur, utrum venialia mortali adjuncta possint dici lignum, fœnum et stipula, ita quod in inferno æternaliter non puniantur; dicendum, quod culpa ordinari non potest nisi per pœnam. Quoniam vero Deus nil inordinatum relinquit, propter hoc sine pœna nunquam dimittit culpam. In damnatis autem nulla culpa dimitti potest, nec reatus aliquis tolli, quum caritate careant, qua et culpa purgatur, et reatus aufertur. Hinc culpa venialis semper manebit in eis, vel reatus ipsius, si etiam ante peccatum mortale fuisset eis dimissum peccatum veniale quantum ad culpam, manente reatu: hinc damnati etiam pro venialibus æternaliter punientur, et pœna illa æterna debetur veniali per accidens ratione subjecti, quod irrecuperabiliter destitutum est gratia. Itaque in damnatis venialia non sunt lignum, fœnum et stipula, quoniam igne illo non consumuntur. — Hæc Thomas in Scripto. Qui et in secunda secundæ disseruit, quod boni religiosi divinis exercitiis fervide jugiterque intenti, lignum, fœnum et stipulam non colligunt, sed potius præsidentes eorum occasione occupationum exteriorum.
C Porro dum quæritur, an peccatum veniale post vitam hanc expietur quantum ad culpam, vel solum quantum ad pœnam; dicendum, quod aliqui asserunt, post vitam hanc nullum peccatum dimitti quantum ad culpam, et quod gratia finalis venialem culpam purget. Veniale namque peccatum contingit ex hoc quod aliquis Christum habens in fundamento, diligit nimis aliquod temporale: qui excessus ex concupiscentiæ corruptione contingit. Unde si gratia penitus vincat concupiscentiæ corruptionem, ut in beatissima Virgine, non manet locus aliquis veniali. Quumque in morte omnino diminuatur, imo et annihiletur concupiscentia ista, et potentiæ animæ subjiciuntur totaliter gratiæ, et veniale expellitur. — Verum ista opinio in se et in sua causa est frivola. In se quidem, quoniam dictis Sanctorum ac Evangelii adversatur, quæ exponi non valent de remissione venialium quantum ad pœnam tantum, prout Magister probat in littera, sicut jam patuit. Est quoque frivola quantum ad causam suam, quia defectus corporalis, qualis est in termino vitæ, non aufert concupiscentiæ corruptionem quantum ad radicem, sed quantum ad actum, quemadmodum et in his qui graviter infirmantur; nec tranquillat potentias animæ ita ut eas subjiciat gratiæ, quia tranquillitas potentiarum et subjectio earum ad gratiam, est quando inferiores vires obediunt superioribus, quæ legi Dei condelectantur: quod in statu illo esse non potest, quum tunc actus uterque impediatur; nisi tranquillitas appelletur privatio pugnæ, sicut etiam in dormientibus accidit: nec tamen ob hoc somnus dicitur concupiscentiam minorare, aut vires animæ tranquillare, aut gratiæ eas subjicere.
Præterea, dato quod concupiscentiam radicaliter diminueret ille defectus, et vires animæ subderet gratiæ, adhuc non sufficeret remissioni culpæ venialis commissæ, quamvis sufficeret ad vitationem futuræ: quoniam culpa actualis, etiam venialis, non dimittitur sine actuali contritionis motu, ut sextadecima distinctione inductum est, quantumcumque gratia habitualiter intendatur.5 Contingit autem quandoque, quod aliquis dormiens moritur existens in gratia, qui in aliquo veniali obdormivit; et talis non potest actum contritionis habere ante mortem. Nec potest dici, ut dicunt, quod si non pœnituit actu vel proposito, in generali vel speciali, sit versum in mortale, propter hoc quod veniale fit mortale dum placet: quia non quælibet placentia venialis facit peccatum mortale (alias omne peccatum veniale esset mortale, quoniam quodlibet veniale placet, quum sit voluntarium); sed placentia quæ ad fruitionem est pertinens, in qua omnis humana consistit perversitas, dum rebus utendis fruimur. Sicque complacentia illa quæ facit peccatum mortale, est placentia actualis, quia omne peccatum mortale in actu consistit. Potest autem contingere, quod aliquis dum veniale commisit peccatum, nil actualiter cogitet de peccato dimittendo seu tenendo; sed cogitet forte quod triangulus habet tres angulos æquales duobus rectis, atque in hac cogitatione obdormiens moriatur. Ideo ista opinio irrationabilis est omnino. — Hinc dicendum, quod culpa venialis in eo qui decedit in gratia, dimittitur post hanc vitam per purgatorii ignem, eo quod pœna illa aliqualiter voluntaria, virtute gratiæ habebit vim expiandi omnem culpam quæ simul cum gratia stare potest.
Porro pœna purgatorii absolvit a reatu, id est obligatione seu debito pœnæ luendæ. Unus etiam citius liberatur a purgatorio quam alter. Nam quædam venialia adhærentiæ sunt majoris, quæ tardius purgantur. Acerbitas demum pœnæ proprie correspondet quantitati culpæ; diuturnitas vero, radicationi culpæ in subjecto. Unde potest contingere, quod aliquis diutius in purgatorio teneatur, qui tamen minus affligitur, et econtra. — Hæc Thomas.
Concordat Albertus, dicendo: Quum dicat Gregorius quarto Dialogorum, imo et probet, pœnam et culpam post hanc vitam dimitti, præsumptuosum reputo dicere, nullam culpam venialem post hanc vitam posse deleri: imo dicendum et asserendum cum Sanctis, quod post mortem non est tempus augendi meritum, sed utendi merito ad efficaciam ad quam potest attingere. Quemadmodum enim asserit Augustinus, quod quidam dum hic viverent, meruerunt quod eis possent prodesse suffragia; sic illi quando vixerunt, hic meruerunt quod gratia eis ac pœna ad venialium deletionem possent prodesse. Ideo usum meriti sui post mortem recipiunt præter meritorum augmentum. — Hæc Albertus. Cujus scripta in his consonant scriptis Thomæ, etiam de perpetua punitione venialium in inferno. Disputat quoque Albertus contra errorem quemdam quorumdam Græcorum, dicentium animas ante diem extremi judicii nec regnum intrare cœlorum, neque infernum, sed in intermediis locis versari : cujus contrarium probat etiam ex antiquis Græcorum doctoribus Athanasio, Chrysostomo, etc. — Scripta quoque Durandi consonant dictis Thomæ et Alberti.
At vero Scotus super his primo narrat opinionem dicentium, etiam veniali peccato directe deberi pœnam æternam; sed quod temporaliter punitur, ei convenire per accidens, in quantum conjunctum est caritati, quæ ducit ad regnum, in quo necesse est omnem pœnam cessare. Quibus objicit, quia quum caritas et veniale peccatum stent simul, et caritati debeatur beatitudo æterna, esset quis dignus simul æterna felicitate et infernali miseria. — Deinde, contra communem doctorum positionem subjungit : Dicitur, quod peccato veniali per accidens pœna æterna debetur, quando conjungitur mortali, et non ratione sui. Sed hoc non intelligo, quoniam Deus punit citra condignum. Et esto quod simpliciter secundum rigorem puniret, omnino injustum esset pœnam æternam infligi illi cui secundum se debetur pœna temporalis. Nec conjunctio illa cum mortali facit veniale in infinitum exire genus culpæ : ergo nec pœna æterna ei debetur. Ideo dico, quod nec in inferno, nec alibi debetur peccato veniali æterna pœna, nec per se, neque per accidens : quia secundum se est talis offensa quæ sufficienter per temporalem pœnam punitur. Nec est inconveniens, pœnam veniali peccato debitam, in inferno finiri : quoniam vere pœnitens primo, et partem pœnitentiæ impositæ explens, et ante totam completam recidivans ac taliter moriens, pro parte pœnitentiæ residua complenda solvet pœnam in inferno tantummodo temporalem : quoniam in remissione peccatorum in hoc sæculo facta, commutata fuit sibi pœna æterna in temporalem : ideo pro sic remissis non est debitor pœnæ æternæ. — Insuper dico tanquam probabile, quod morienti in caritate omnia venialia dimittuntur quantum ad culpam : quoniam præcedentia merita ejus sunt causa sufficiens hujusmodi remissionis, vel ipso moriente tunc referente illa merita ad talem remissionem, vel Deo acceptante ea ad illam. Istud probabiliter dici potest. Et cui istud non placet, quærat alium modum quomodo venialia dimittantur. Non enim videtur consonum theologiæ, ponere post hanc vitam aliquem motum meritorium talis remissionis, quum in morte sit terminus promerendi. — Hæc Scotus. Quorum error patet ex præinductis.
Unde et Richardus opinionem hanc narrans ac reprobans : Aliqui (inquit) dicunt, quod Deus potest a damnato extorquere pro suis peccatis venialibus debitam pœnam, sine remissione cujuscumque culpæ. Unde dicunt, quod veniale nec per se nec per accidens punietur pœna æterna inflecta a Judice. Nam pœnam remorsus conscientiæ oportet manere, culpa manente. Nec potest dici, quod damnati solvant pœnam suis venialibus debitam, neque quod satisfaciant : quemadmodum nec in hac vita obligatus ad aliquam pœnam quam pro gravibus malis ejus judex juste extorquet ab eo, dicitur solvere pœnam illam aut satisfacere. Sed ista opinio contra communem doctorum positionem est, et contra rationem : quia quum Deus pœnam non acceptet, nisi acceptet et patientem, constat quod damnatorum pœna nunquam Deo accepta est tanquam satisfactoria aut placativa, sicut nec ipsi fiunt unquam Deo accepti. — Denique dimittuntur post hanc vitam aliqua venialia caritatem habentibus, quantum ad culpam et pœnam : non sic intelligendo quod sine pœnitentia per ignem purgatorium consumantur, sed quia per ignem animæ juvantur ad pœnitendum de venialibus, de quibus in hac vita non pœnituerunt; et per caritatem, in qua recesserunt a corpore, pœnitentia earum formatur et acceptatur a Deo. Hæc Richardus. — Ex quibus patet modus remissionis venialium, quoniam Deus etiam post hanc vitam statuit illis tale remedium : quia nec plenam rationem peccati sortiuntur, nec vitam hanc est locus aut spatium promerendi præmium essentiale, aut crescendi in gratia gratum faciente aut gloria.
Hinc quoque scribit Durandus : Opinio illa non valet. Quod ut evidentius pateat, videndum quid sit peccatum dimitti quantum ad culpam. Itaque advertendum, quod in peccato mortali primum est deordinatio actus, in qua consistit macula; secundum est privatio gratiæ, quæ dicitur offensa; tertium, reatus pœnæ : quorum trium primum et ultimum sunt suo modo in peccato veniali. Dicitur ergo peccatum remitti quoad culpam seu maculam, quando reordinatur actus voluntatis per debitam culpæ displicentiam; et quoad offensam, quando restituitur gratia; et item quantum ad pœnæ reatum, quando pœna ipsa persolvitur. Quum igitur voluntas damnatorum sit inconvertibiliter obstinata in malo, nunquam reordinatur : idcirco nec veniale eis unquam remittitur, præsertim quum sint in termino suo. Exsistentes autem in purgatorio, possunt habere displicentiam de suis venialibus culpis, quum in caritate consistant : ideo possunt remissionem earum acquirere. Verumtamen si veniale peccatum sit in vita hac expiatum quantum ad culpam suam, potest probabiliter dici, quod in inferno punitur temporaliter tantum. Hæc Durandus. — Concordat Argentinensis.
Footnotes
Chapter 168 of 283