Quæstio 2
M Odo quærendum, An generalis confessio deleat non solum venialia, sed mortalia quoque oblita.
Videtur quod non, quia peccata elapsa memoriam, non imputantur : ergo nec egent remedio. — Rursus, sicut communiter dicitur, infinita pietas Dei non dimidiat veniam, sed unum mortale dimittens, cetera cuncta dimittit : et ita non amplius indigent medicinis, nec denuo dimittuntur.
Circa hæc scribit Albertus, quod responsiones ad ista patent ex præinductis.1 Declaratum est enim, qualiter sit necesse mortalia universa pariter confiteri, in quantum occurrunt memoriæ, et quod ad memoriam sint revocanda, quantum congruenter et sine periculo fieri potest. Quumque oblitum quid ad memoriam redierit, confitendum est habita copia confessoris : quæ si desit, potest quis ad celebrationem seu communionem procedere cum proposito confitendi tempore opportuno. Et quoniam ecclesiastica sacramenta sunt medicinalia vasa atque salutis remedia, utendum est eis secundum exigentiam finis ad quem a Christo legislatore nostro sunt instituta : sicut et corporalibus medicinis uti oportet secundum quod expedit et exigit sanitas corporalis, in arte medicinæ intenta. Finis quippe necessitatem imponit his quæ sunt media et ordinantur in finem. Porro finis sacramentorum Christi est curatio animæ a peccatis, salus æterna, pax et sanitas spiritualis. Est ergo intentio Christi, ut sacramentis utamur secundum quod expediens est nostræ curationi et sanitati mentali, spirituali profectui, ac sempiternæ saluti, ne abutendo saluberrimis sacramentis, vertantur nobis in impedimenta salutis, in animarum venena, in pabulum mortis, in capitis ac sensuum debilitationem, in animarum perditionem.
Hoc tango hic propter nonnullos scrupulosos, pusillanimes seu partim phantasticos, qui in sacramento Confessionis ex sua defectuositate periclitantur, conantes ad memoriam revocare cuncta et singula sua peccata mortalia : quod agendo, ita confundunt se intus, et cerebrum sic perturbant, quod pene inutiles fiunt. Fuit infra paucos annos quidam bonus religiosus, qui attendens hominem debere universa et singula sua confiteri peccata mortalia, et videns se non valere singula sua mortalia recordari, neque distincte ad plenum confiteri, incidit imaginationem gravissimam, inquietudinem capitis et mœrorem, ac tandem breviter in quamdam miserabilem desperationem, videlicet se non posse salvari, utpote non valentem plenarie confiteri. Propter quod a confessione et celebratione plurimis annis abstinuit, nec informationibus acquievit sui superioris: quod tamen ex debilitate magis quam ex immansione et pertinacia proprii sensus processit. Tales igitur perscrutari, discutere et ad memoriam revocare debent sua peccata, quantum cum discretionis moderamine queunt sufferre in corde et capite, et absque animæ læsione, ne impediantur a pace interna; et sperent in Domino, ac superioribus suis ac magis peritis in lege, discretis ac Deum timentibus fiducialiter credant, pensantes quæ fuerit intentio instituentis Christi hoc sacramentum, qui non intendebat aliquem ad impossibilia aut periculosa adstringere. Denique, dum quis sua confitetur peccata mortalia, cupitque omnia et singula confiteri, nec quidquam ex proposito celat, dimittuntur sibi a superpiissimo Deo omnia, etiam quæ recordari tunc nequit; tamen sub conditione saltem implicita, quod scilicet illa confiteri intendat, dum recoluerit ipsa: quemadmodum contritionem habenti Deus ignoscit sub hujusmodi conditione quod confiteri proponat tempore opportuno. Quemadmodum autem contra venialia sunt multa generalia remedia, ita et contra obliata mortalia. — Hæc Albertus.
Insuper de his loquitur Thomas: Per infusionem caritatis et gratiæ, venialia non dimittuntur, quia non opponuntur caritati quantum ad habitum ejus, sed potius quantum ad actum, quem aliquo modo impediunt seu retardant: idcirco dum actus caritatis contra ipsa dirigitur, ea quasi suo contrario delet. Nec oportet ut contra singulum eorum actus caritatis dirigatur ad ipsorum deletionem, quoniam nullum eorum de se habet specialem rationem qua caritati aliquo modo contrarietur; sed omnia secundum unam rationem disponunt ad contrarium caritatis, in quantum nimis rebus temporalibus inhæretur. Idcirco, quum confessio generalis sit actus caritatis in eo qui habet caritatem, contra venialia directus; constat, quod valet ad eorum deletionem quantum ad culpam, et quandoque etiam quantum ad pœnam, si tanta sit confitentis devotio. — Quocirca sciendum, quod generalis confessio quandoque est actus sacramentalis, sicut dum aliquis in secreto confitetur sacerdoti quædam quorum meminit, et alia venialia in communi: tuncque confessio illa habet ex quatuor, quod ad remissionem venialium valet quantum ad culpam, et etiam quantum ad pœnam in parte aut toto: primo, ex contritione confitentis; secundo, ex humilitate confessionis; tertio, ex oratione confessoris, in quantum est publica persona; quarto, ex vi clavium. Interdum vero non est sacramentalis, ut quando fit coram multis in ecclesia: et tunc efficaciam habet ex tribus primis, non ex quarto. Propter quod in Prima et Completorio non subjungitur absolutio, nec satisfactionis injunctio, sed solum oratio, Misereatur tui omnipotens Deus, per intercessionem B. Mariæ et omnium Sanctorum, et dimittat tibi omnia peccata tua, et perducat ad vitam æternam. Attamen veniale quod habitu manet in confitentis affectu, non deletur per hujusmodi confessionem.
Insuper confessio ista valet ad remissionem oblitorum mortalium. Confessio quippe operatur præsupposita contritione, quæ culpam delet: sicque confessio directe ordinatur ad pœnæ dimissionem; quod quidem facit et ex erubescentia quam habet, atque ex vi clavium quibus se confitens subjicit. Contingit autem quandoque quod per contritionem præcedentem, peccatum aliquod deletum est quantum ad culpam, sive in generali, si ejus memoria tunc non habebatur, sive in speciali, ut dum ante confessionem, peccati illius oblitus non est: et tunc confessio generalis sacramentalis operatur ad dimissionem pœnæ vi clavium, quibus se confitens subjicit, nullum quantum in se est obstaculum præbens. Verum ex illa parte qua erubescentia confessionis peccati pœnam diminuebat, pœna istius peccati de quo quis specialiter coram sacerdote non erubuit, diminuta non est.
Si vero quæratur, an ea quæ quis non confitetur ex ignorantia, per confessionem hanc deleantur: dicendum, quod ignorantia juris non excusat, quum et ipsa peccatum sit; sed ignorantia facti excusat. Unde aliquis de hoc quod non confitetur peccata quæ ex ignorantia juris divini nescit esse peccata, non excusatur a fictione. Excusaretur tamen, si nesciret ea esse peccata, ex ignorantia particularis circumstantiæ, ut si cognovit alienam quam credidit esse suam. Sed oblivio de actu peccati habet ignorantiam facti: idcirco excusat a fictionis peccato, ita quod in confessione non impedit fructum confessionis et absolutionis.
Præterea quæritur, an quis licite valeat confiteri peccatum quod non habet. Dicendum, quod pœnitens debet sua confessione se manifestare confessori. Qui autem aliud dicit quam in sua conscientia sentit et habet, sive in bonum, sive in malum, non se manifestat sacerdoti, sed magis occultat: ideo confessio talis non valet, præsertim quia non licet mentiri; imo oportet quod os cordi concordet. — Et si objiciatur, quia secundum Gregorium, piarum est mentium cognoscere culpam ubi non est: respondendum, quod hoc non est intelligendum quantum ad substantiam actus, quoniam pia mens non debet sentire se culpam commisisse, quam non commisit; sed intelligendum est quantum ad actus conditionem, quoniam justus timet se incurrere quosdam defectus culpabiles, etiam in bonis quæ agit, juxta illud Job: Verebar omnia opera mea.2 — Porro qui dubitat de aliquo suo peccato, an sit mortale, tenetur illud confiteri dubitatione manente: quia qui aliquid committit vel omittit in quo probabiliter dubitat esse peccatum mortale, peccat mortaliter, discrimini se committens. Conformiter quoque periculo se committit qui de hoc quod dubitat esse mortale, negligit confiteri; non tamen debet asserere se in hoc peccasse mortaliter, sed dubitative loqui, seque committere judicio confessoris, cujus est inter lepram et non lepram discernere. Si autem quis putet se in aliqua commissione vel omissione peccasse, quamvis ita non sit, et dicat se ibi peccasse, non est periculum: quia formaliter non mentitur. — Hæc Thomas. Qui et alibi respondendo ad istud, quod quidam martyr persuasit sibi imponi crimen adulterii commissum ab alio, dicit hoc non esse ad imitationem trahendum.
Concordat Petrus: Deus, inquiens, requirit ab homine id quod potest, non amplius. Quumque in hominis potestate non sit peccata oblita confiteri in speciali, Deus id ab homine non requirit. Sed confiteri ea in generali, in potestate est hominis: ideo debet hoc facere. Hæc Petrus. — In his Bonaventura, Richardus, Argentinensis, aliique communiter sunt concordes.
Et addit Bonaventura, respondendo ad istud, an liceat in confessione aliena peccata referre: Aut aliena peccata sunt pertinentia ad nostri accusationem peccati, et solum ex quadam associatione narrantur, vel ad excusationem alleviationemque propriæ culpæ, ut minus confundamur; et hoc illicitum est, quamvis multi etiam simplices in hoc excedunt, suos tangendo vicinos in confessione, dicendo: Nos sumus usurarii, mendosi, gulosi. Ideo tales sunt a confessore instruendi et increpandi, ut vitent hujusmodi. Aut peccata alterius annexa sunt nostris, ut si mulier cognita est a suo episcopo aut viro religioso: et tunc sufficit dicere in generali, quod aliquis magnus prælatus aut homo religiosus peccaverit secum, nec debet ad certam personam descendere: quod si fecerit, a confessore est increpanda. Nec debet confessor curiose inquirere de persona. Et si putat quod sit persona cui possit prodesse, expediatque eum scire, potest de hoc extra confessionem caute interrogare: talia namque frequenter sunt occasio frangendi confessionis sigillum, in quo maximum exstat periculum. Si autem peccatum explicari non potest sine explicatione personæ determinatæ, ut si mulier inordinate sit cognita a suo marito, aut econverso; tunc si dicat de marito, non peccat, quia non valet aliter confiteri propriam culpam; nec tunc judicari debet accusatio aliena, sed propria. Sicque generaliter verum est, quod peccata aliena non sunt dicenda in confessione nisi in quantum sunt propria, nec confessor debet ea inquirere. Hinc confessores qui ramusculos in confessione inquirunt, et audiunt malum de aliis, nec confitentem imperite et periculose loquentem reprehendunt ac dirigunt, graviter peccant. Et vix vel nunquam a detractionis vitio excusantur, nec sciunt animabus mederi, dum sinunt eos qui veniunt ad medicinam, grave vulnus sibi ipsis infligere. Hæc Bonaventura.
Footnotes
Chapter 169 of 283