Skip to the text

Distinctio 21

A. De peccatis quæ post vitam dimittuntur.

SOLET etiam quæri, utrum post hanc vitam aliqua peccata remittantur. Quod aliqua post hanc vitam remittantur, Christus ostendit in Evangelio, ubi ait : Qui peccaverit in Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo neque in futuro. Ex quo datur intelligi, sicut sancti Doctores tradunt, quod quædam peccata in futuro dimittentur. Quædam enim culpæ in hoc sæculo relaxantur, quædam vero parvæ etiam in futuro; quæ quidem post mortem gravant, sed dimittuntur, si digni sunt, si bonis actibus in hac vita meruerunt ut dimittantur eis. De illis etiam qui ædificant lignum, fœnum, stipulam, dicit Augustinus, quod ignem tribulationis transitoriæ invenient, cremabilia ædificia quæ secum portaverunt homines, cremantem. Ait enim sic : Post istius sane corporis mortem, donec de igne purgatorio veniatur ad diem damnationis et remunerationis, si hoc temporis intervallo spiritus defunctorum qui ædificaverunt lignum, fœnum, stipulam, hujusmodi ignem dicantur perpeti, quem alii non sentiunt qui hujusmodi ædificia non portaverunt, ut inveniant ignem transitoriæ tribulationis venialia concremantem; non redarguo, quia forsitan verum est. Sed quia dicitur, Salvus erit quasi per ignem, contemnitur ille ignis. Gravior tamen erit ignis ille quam quidquid potest homo pati in hac vita. — Hic aperte insinuatur, quod illi qui ædificant lignum, fœnum, stipulam, quædam cremabilia ædificia, id est venialia peccata, secum portant, quæ in igne emendatorio cremantur. Unde constat, quædam venialia peccata post hanc vitam deleri.

Matth. xii, 32. Decret. p. 1, dist. 25, c. 4.

Aug. de Civit. Dei, lib. xxi, c. 26, n. 4.

Id. in ps. 37, n. 3. I Cor. III, 15.

B. Quod alii citius, alii tardius purgantur in igne.

In illo autem igne purgatorio alii tardius, alii citius purgantur, secundum quod ista pereuntia magis vel minus amaverunt. Unde Augustinus : Post hanc vitam incredibile non est nonnullos fideles per ignem quemdam purgatorium, quanto magis minusve bona pereuntia dilexerunt, tanto tardius citiusque salvari. Unde non frustra illa tria distinxit Apostolus, lignum, fœnum, stipulam, quæ illi ædificant qui etsi aliena non rapiant, rebus tamen infirmitati concessis aliqua dilectione inhærent : qui secundum suos amandi modos, vel diutius, ut lignum, vel minus, ut fœnum, vel minimum, ut stipula, ignem sustinebunt. Qui vero superædificant aurum, argentum et lapidem pretiosum, de utroque igne securi sunt : non solum de illo æterno, qui cruciaturus est impios in æternum, sed etiam de illo emendatorio, quo purgabuntur quidam salvandi.

Aug. Enchirid. c. 69.

P. Lombard. in I Cor. III, 12.

Id. in I Cor. III, 13.

C. Oppositio.

Hic objici potest: si per lignum, fœnum, stipulam, venialia intelliguntur peccata; et nullus adeo perfectus est qui venialiter non peccet: ergo qui ædificant aurum, argentum et lapidem pretiosum, ædificant etiam lignum, fœnum, stipulam: ergo per ignem transibunt. Ad quod dicimus, quia non omnis qui venialiter peccat, lignum, fœnum, stipulam ædificat: sicut econverso, non omnis qui contemplatur Deum et diligit proximum et opera bona facit, ædificat aurum, argentum, lapidem pretiosum; et tamen in auro intelligitur contemplatio Dei, in argento dilectio proximi, in lapide pretioso bona opera. Sed illi qui ædificant lignum, fœnum, stipulam, Deum contemplantur et proximum diligunt et opera bona faciunt, nec tamen ædificant aurum et argentum et lapidem pretiosum. Hæc enim ædificat qui sic illa tria facit, ut cogitet quæ sunt Dei, et quomodo placeat Deo, non mundo. Lignum vero et fœnum et stipula accipi possunt sæcularium rerum, quamvis licite concessarum, tales cupiditates, ut amitti sine animi dolore non possint.1 Hæc ergo ædificat is qui cogitat quæ mundi sunt, quomodo placeat mundo, qui circa divitias suas quodam carnali affectu tenetur, et tamen ex eis multas eleemosynas facit, nec pro eis aliquid fraudis vel rapinæ molitur.2 — Ex his ergo patet, quod non idem homo simul hæc et illa ædificat. Illa enim ædificatio perfectorum tantum est, qui non cogitant placere mundo, sed tantum Deo: qui etsi venialiter aliquando peccant, fervore caritatis ita absumitur in eis peccatum sicut gutta aquæ in camino ignis, et ideo nunquam secum portant cremabilia. Hæc autem inferior ædificatio minorum est, qui non tantum Deo, sed etiam mundo placere cogitant, Deum tamen præponunt. Si vero mundum præponerent, non superædificarent, sed destruerent fundamentum. Affectiones ergo carnales quibus dediti sunt domibus, conjugibus, possessionibus, ita ut nihil præponant Christo, illis tribus significantur: quæ in mentes perfectorum non cadunt, etsi alia venialia admittant. In cordibus vero minorum interdum durant usque in finem, qui cum talibus ædificiis transeunt, sed dissolvuntur in igne; ipsi vero merito fundamenti salvi erunt, gravissimam tamen pœnam sentient. Ex quo apparet, quantam hic misericordiam exhibet Deus, et quantam ibi exerceat severitatem, quum pro eodem peccato multo gravius ibi puniat quam hic.

P. Lombard. in I Cor. III, 12.

D. Opinio quorumdam cum objectione.

Sed forte dices, illud esse accipiendum de pœna peccati, non de ipso peccato, quod Gregorius dicit, quædam levia in futuro dimittenda. Si enim veram pœnitentiam habuerit quis, peccata omnia dimissa sunt ei, sed pœna forte remansit. Ideoque si vere pœnitens obiit, sine peccato transit; si autem vere pœnitens non est in obitu, maculam portat quæ nunquam delebitur. Qui vero ædificat lignum, fœnum, stipulam, vere pœnitet, quia bonus est, et caritatem habet, et in caritate de hac vita

Gregor. Dialog. lib. IV, c. 39. transit: ergo sine peccato transit. Non sequitur. Verum quidem est, quia bonus est et caritatem habet, et vere pœnitet; et tamen cum veniali peccato transit, quod non delevit pœnitentia. Pœnitentia enim non delet nisi peccatum illud quod deserit homo. Tale autem peccatum sæpe in hac vita non relinquitur ab homine; et tamen vere pœnitens est, etsi non de omnibus venialibus pœniteat. Potest enim quis de omni mortali et de omni veniali pœnitere, excepto uno, vel pluribus, venialibus quidem: sicut habet quis caritatem et unum vel plura venialia; quod de criminalibus nullatenus esse potest. Est enim aliquis bonus caritatem habens, sed adhuc quodam cupiditatis affectu amans hæc sæcularia; talis exsistens, subita morte opprimitur. In illo terreno affectu mortuus est, et tamen salvabitur, a quo non se hic absolvit: ergo post hanc vitam ab illo purgabitur. Constat ergo quædam peccata, sed levia, post hanc vitam dimitti. Si vero de pœna peccati illud intelligi voluissent auctores, cur magis commemorassent levia quam gravia, quum etiam gravium pœna hic inexpleta post hanc vitam restet?

E. De generali confessione, quid prosit.

Post hæc considerandum est, quid prosit confessio illa ubi singula peccata quæ quisque fecit, non exprimuntur. Sane dici potest, quod omnia criminalia semel saltem oportet in confessione exprimi, nisi aliqua a mente exciderint. Sed quia nemo delicta intelligit omnia, generaliter saltem ea confitere quorum memoriam non habes; et sic nihil celasti de sceleribus tuis. Venialia vero, quia innumerabilia sunt, sufficit generaliter confiteri, nisi aliqua sint frequenter iterata: perfectius est tamen etiam illa exprimere, si vales. Ideoque quotidie generaliter fit confessio in Ecclesia, pro venialibus scilicet peccatis, quæ quotidie admittimus, et pro illis mortiferis quorum notitiam non habemus. Unde Augustinus: Veritatem dicit Deo pœnitens, quando nihil illi de commissis sceleribus celat: non quod etsi voluntate celaverit, Deus ignoret, sed veritatem sibi dici vult ab eo, ut veniam consequatur. Si vero mente aliqua exciderint, confitetur veritatem Deo quum generaliter dixerit: Deus qui nosti occulta cordis, et opera mea et delicta a te non sunt abscondita, quibus veniam largiaris precor.3 Et hæc est veritas confitentis quam diligit Deus. Unde: Ecce enim veritatem dilexisti. — Hic insinuatur, quod generalis confessio etiam mortalia delet quorum intelligentia non habetur.

Aug. Hypognost.4 lib. v, n. 1.

F. Nemo confiteatur peccata quæ non fecit.

Sicut autem pœnitens celare non debet peccatum suum, quia superbia est; ita nec humilitatis causa fateri se reum illius quod se non commisisse noscit, quia incauta est talis humilitas et peccatorem constituit. Unde Augustinus: Quum humilitatis causa mentiris, si non eras peccator antequam mentireris, mentiendo efficeris quod vitaras. Veritas in te non est, nisi ita te dixeris peccatorem, ut etiam

Aug. Sermo 181, n. 5. esse cognoscas. Veritas autem ipsa est, ut quod es dicas. Nam quomodo est veritas ubi regnat falsitas ?

G. De pœnis sacerdotis qui peccatum publicat confitentis.

Caveat autem sacerdos ne peccata confitentium aliis prodat : alioqui deponatur. De Pœnit. dist. VI, c. 2. Unde Gregorius : Sacerdos ante omnia caveat ne de his qui ei confitentur peccata, alicui recitet, non propinquis, non extraneis, nec (quod absit) pro aliquo scandalo. Nam si hoc fecerit, deponatur et omnibus diebus vitæ suæ ignominiosus peregrinando Cf. dist. XVII E, p. 445. pergat. — Quod vero dictum est, ut pœnitens eligat sacerdotem scientem ligare et solvere; videtur contrarium ei quod in canonibus reperitur, ut nemo scilicet alterius parochianum judicare præsumat. Sed aliud est favore vel odio proprium sacerdotem contemnere, quod canones prohibent; aliud cæcum vitare, quod Urbanus facere monet : ne si cæcus cæcum ducat, ambo in foveam cadant. Ait enim Urbanus II : Matth. XV, 14. De Pœnit. dist. VI, c. 3. Placuit ut nulli sacerdotum deinceps liceat quemlibet commissum alteri sacerdoti ad pœnitentiam recipere, sine ejus consensu cui se prius commisit, nisi pro ignorantia illius cui prius confessus est. Qui vero contra hoc facere tentaverit, gradus sui periculo subjacebit.

SUMMA

DISTINCTIONIS VICESIMÆ PRIMÆ

HIC movet Magister circa præhabita dubia quædam. Nempe in præcedente Cf. dist. XX A. distinctione testatus est, tempus pœnitentiæ durare usque ad mortem : ex quo sequi videtur, post hanc vitam non esse pœnitentiæ locum aut spatium. Ideo quærit, an aliqua saltem leviora peccata post hanc vitam dimittantur quantum ad culpam. Et circa hoc primo probat, quod aliqua peccata dimittantur post vitam præsentem, et qualiter quædam dimittuntur quantum ad reatum seu debitæ pœnæ persolutionem, quædam vero etiam quantum ad culpam ipsam, ut venialia quædam. Consequenter tangit, qualiter in purgatorio diversi diversimode crucientur. Et circa hoc elucidat et exponit quædam obscura Apostoli verba, qualiter super fundamentum fidei ædificant quidam lignum, 1 Cor. III, 12. fœnum, stipulam; alii aurum, argentum gumenta induci, quæ tanguntur in littera. et lapides pretiosos. Post hæc tangit opinionem dicentium, nulla peccata post hanc vitam dimitti nisi quantum ad pœnam, et probat oppositum. Insuper, circa præinducta inquirit, utrum oporteat in confessione omnia peccata mortalia pariter confiteri. Et respondet quod imo, quantum possibile est, et prout occurrunt memoriæ. Quocirca occurrit de generali confessione et ejus valore, de sigillo quoque confessionis diligentissime custodiendo. — Circa distinctionem hanc quidam producunt quæstiones de purgatorii pœnis, quæ jam circa præhabitam distinctionem sunt expeditæ.

Footnotes

  1. I Cor. VII, 32. ↩

  2. Ibid. 33. ↩

  3. Ps. LXVIII, 6. ↩

  4. Ps. L, 8. ↩

Chapter 167 of 283