Skip to the text

Quæstio 3

Restat inquirere de sigillo confessionis, Utrum in omni eventu et casu Christus jussit confessionem celare.

Videtur quod non, quoniam quod pro caritate et utilitate boni communis est institutum, non debet contra caritatem et utilitatem boni communis militare. Sed hoc frequenter accideret, si in omni casu confessio esset celanda: ut si confessor in confessione agnoscat aliquem non esse sacerdotem, qui tamen sacerdotem se esse affirmat, aut aliquem esse hæreticum et alios velle inficere, aut quempiam velle urbem de nocte incendere. Possunt multi consimiles casus proponi.

In oppositum est, quod istud tam seriose prohibitum est; et homines a confessione retraherentur, si aliquo modo liceret confessionis abdita reserare.

Circa hæc scribit Bonaventura: Quidam distinguendo dixerunt, quod homo potest sacerdoti dupliciter confiteri. Primo, tanquam pœnitens et volens a peccato absolvi et a peccatis desistere: sicque sigillum confessionis claudit omne quod dicit, ne aperiatur. Secundo sic, quod non vult a peccato desistere, ut si revelet se velle perjurare, aut aliquem trucidare: et tunc confessor non tenetur sub sigillo confessionis illa tenere, sed potest dicere ei qui potest prodesse et non obesse. Sed quamvis istud probabiliter dici videatur, tamen quoniam institutio et mandatum Ecclesiæ loquitur generaliter de omni culpa, et pœnitens suum peccatum non quasi homini, sed quasi Deo revelet, nesciatque sacerdos an confitens dicat sibi verum, an non, nisi aliunde cognoscat; nullo modo debet culpam illam manifestare: quia sigillum confessionis est diligentissime custodiendum, ut omne scandalum evitetur, atque ab omni specie mali abstineatur. Unde ut ait Gregorius in littera, nullo modo est confessio revelanda. Hinc narratur miraculum, quod dum quidam in navi timore mortis publice sua peccata coram omnibus esset confessus, dum paulo post venissent ad portum, nullus recordabatur quid dixerat, nisi sacerdos qui pœnitentiam injunxit. Nam et sacerdos debet ea scire quasi non noverit ea; et si exigeretur testari, dicere posset ac jurare se illa nescire: quia non potest obligari nisi ad dicendum quod novit ut homo. Quod si noscat aliquem esse hæreticum et velle subvertere alios, non debet confessionem nudare, sed potest superiorem hortari, dicendo: Vigila super oves, quoniam lupus est in grege.

Si autem sacerdos sciat inter duos contractam esse affinitatem per fornicarium coitum, et postea velle contrahere, non debet confessionem propalare, sed sibi confesso suadere ne contrahat ita; et debet differre quousque per superiorem cogatur, vel propter scandalum populi compellatur: et tunc non ipse facit, sed Ecclesia, quæ judicat secundum exteriora. — Idem dicendum, si decanus ex confessione sciat clericos suos esse irregulares, et tamen velle ad ordines sacros procedere : quia non debet eos præsentare, nisi (ut tactum est) compellatur. Tunc quoque consilium est, ut nec pastor nec decanus per se faciat aliquod horum : ut illi amplius confundantur interius. — Potest item inquiri, quid agendum sit abbati qui ex confessione sui prioris aut alterius officiati scit ipsum suum officiatum esse in gravi peccato, a quo verisimiliter putat illum non cessaturum quamdiu in officio manserit. Dicendum, quod abbas debet talibus consulere voluntariam cessionem. Quod si noluerint, non debet eos deponere, nisi aliunde appareat super hoc justa causa : imo debet eos sustinere, nisi talis exsistat religio, in qua subditi possint sine nota diffamiæ ad alia loca mitti.

Quæritur quoque, an confitens possit confessori dare licentiam revelandi peccata quæ sibi confessus est. Videtur quod non, quoniam quod a summo Pontifice et ab universali Ecclesia tam districte prohibitum est, non potest inferior relaxare aut licitum facere; et tale est manifestare confessionem. Dicendum, quod sacerdos non debet confessionem revelare, quia non scit confessa nisi ut Deus, seu quasi vicarius Dei; secundo, ne populum scandalizet et etiam confitentem. Quumque confitens agere possit quod sacerdos illa sciat ut homo, faciendo eum nuntium talium, potest eum licentiare ad revelandum, quando non timetur ex hoc periculum scandali : quod si timeatur, non potest confitens illam licentiam dare, nec confessor debet assumere. Tunc vero timendum est de periculo scandali, quando verisimiliter conjici posset, quod confessor revelasset confessionem confessi. Nec debet dari licentia revelandi nisi ei qui possit prodesse nec velit obesse, et de peccatis propriis tantum. Nam aliena peccata propalare non debet.

Sed circa hoc occurrit hæc quæstio, utrum sacerdos sciens culpam confessi alio modo quam per confessionem, teneatur celare eam. Videtur quod imo, quoniam Innocentius Papa in quadam Decretali de Pœnitentiis et remissionibus, ait : Qui peccatum sibi in confessione detectum præsumpserit revelare, non solum a sacerdotali officio deponendum decernimus, verum etiam ad agendum perpetuam pœnitentiam in arctum monasterium detrudendum.

Et respondendum, quod circa hoc est triplex opinio. Una, quod tenetur omnino celare, alias fieret sigillo confessionis præjudicium. Ex qua opinione sequuntur absurda, ut modo probabitur. — Hinc secunda opinio dicit, quod confessio claudit os confessoris quoad ea quæ ante confessionem aliunde cognovit, non quantum ad ea quæ postea. Etenim confessor recipiendo confessionem, sibi ipsi os claudit quoad cognita ante, obligando se ad celationem eorum quæ audit in confessione. Verum ista opinio quamvis videatur sobria magis quam prima, tamen est magis absurda. Nam eadem inconvenientia sequuntur ex ea, quæ ex prima, quantum ad hoc quod asserit per confessionem os claudi præcedenti cognitioni; et ultra hoc irrationabilis est, dicendo quod confessio potius cludit os respectu notitiæ præcedentis quam subsequentis : cujus differentiæ non potest causa rationabilis assignari, quia sigillum confessionis non magis præjudicat uni cognitioni et revelationi quam alteri. — Hinc est tertia positio, rationi et veritati plus consona, quod id quod duplici scitur via, duplici cognitione cognoscitur. Potestque homo unum modum notitiæ oblivisci, et alterius reminisci : quemadmodum qui aliquid scit visu et auditu, potest oblivisci se illud audivisse, et recordari se idem vidisse. Et sicut est duplex modus scendi, ita et revelandi; nec unus præjudicat alteri. Idcirco, quod scitum est aliter quam in confessione, potest sine derogatione sigilli confessionis manifestari, ita tamen quod modus sciendi ex confessione maneat semper occultus, et scandalum pro posse vitetur, potissime apud confitentem. Propter quod et in confessione potest pœnitenti insinuare se hoc aut illud aliunde cognoscere, nec ad celandum penitus obligari. Attamen manifestare non debet nisi cogatur, id est, magna ratione ad hoc inducatur, puta si alias fieret præjudicium veritati, vel si præcepto superioris requiratur referre quod novit, aut testimonium perhibere. In hanc positionem etiam jurisperiti magis consentiunt.

Ad cujus probationem aliarumque reprobationem, sic arguo, et suppono quinque, quæ per se nota sunt. Primum est, nihil est statuendum in quo fiat præjudicium veritati. Secundum, dolus et fraus nulli debent patrocinari. Tertium, nullus pro alio tenetur mentiri. Quartum, nullus sine peccato mortali reddit se impotentem scienter ad id ad quod tenetur. Quintum, nihil est statuendum aut servandum unde innocens posset rationabiliter accusari et condemnari, et alii scandalizari. Ex primo sic arguo : Contingit interdum ut sacerdotis testificatio necessaria sit in judicio, ita quod nisi protestetur quod novit, cedet in præjudicium veritatis atque justitiæ. Si ergo tunc aliunde scit illud, potest inde testari. Ex secundo sic arguo : Reus aliquis sciens sacerdoti constare suum excessum, metuens quoque per sacerdotis attestationem seu judicium dijudicari, ibit et confitebitur hujusmodi sacerdoti suum excessum : sicque dolus et fraus patrocinabuntur ad veritatis et æquitatis jacturam, si non liceat sacerdoti crimen quod aliunde scit, propalare. Ex tertio arguo : Si sacerdos a suo superiori requiritur mandato dicere veritatem in rationabili causa, non potest sine mendacio dicere, Nescio hoc, si etiam extra confessionem hoc noscat : ergo in tali casu potest et debet hoc aperire. Ex quarto sic arguo : Sacerdos interdum confessum accusare tenetur apud prælatum suum de crimine periculoso quod vidit et ex confessione cognoscit : ergo si tunc illum accusare non posset, redderet se impotentem ad id ad quod tenetur confessionem audiendo. Ex quinto sic arguo : Pono casum, quod quatuor viri vadunt per unum iter; unus committit grande crimen merito insinuandum prælato; duo manifestant prælato hoc scelus; reus interim confitetur tertio illi; duo advocant tertium ad testandum, et prælatus jubet ut testetur, alioqui pœnam inferet ei. Si tunc revelare non poterit quod conspexit, innocenter punietur. — Hæc Bonaventura.

Concordat Thomas in omnibus, qui et ista pene omnia tangit, et addit : In sacramentis, ea quæ geruntur exterius, signa sunt rerum quæ intus contingunt. Confessio autem qua quis sacerdoti se subjicit, signum est interioris subjectionis seu confessionis qua se subjicit Deo. Ideo, sicut Deus peccata confitentis tegit, ita et confessor ea tegere debet. Et hoc oportet in sacramento Pœnitentiæ significari. Ideo de necessitate sacramenti est, quod confessor confessionem celet; et tanquam violator sacramenti excedit qui revelat. Et ista occultatio est de jure divino, sicut et ipsa confessio, quamvis etiam Papa divina auctoritate idem præcipiat.

Si autem quæratur, an sigillum confessionis ad alia se extendat quam ad ea quæ cadunt sub confessione : dicendum quod non, loquendo directe; attamen indirecte extendit se ad alia quædam per quæ peccatum seu peccator posset aperte aut probabiliter deprehendi. Nihilo minus, etiam alia summo sunt studio occultanda propter pronitatem quæ ex consuetudine posset oriri, et propter alias causas.

Quæritur quoque, an solus sacerdos habeat confessionis sigillum. Videtur quod non, quia interdum quis per interpretem confitetur. Laico etiam in casu necessitatis licet confessionem audire, juxta modum præhabitum. — Et dicendum, quod sigillum confessionis convenit sacerdoti tanquam ministro istius sacramenti : quod sigillum est debitum celandi confessionem, sicut clavis est potestas solvendi. Ve-

Cf. dist. xvii, q. 7. rumtamen, sicut non sacerdos in casu participat aliquid de actu clavis, dum audit confessionem propter necessitatem; ita participat de actu sigilli confessionis atque celare tenetur, quamvis proprie sigillum confessionis non habeat. Ideo tam interpres quam laicus tenetur omnino celare; similiter qui se fingit sacerdotem, ut confessiones audiendo exploret hac fraude secreta conscientiarum confitentium sibi. — Hæc Thomas. Concordant in omnibus Albertus, Petrus, Richardus, Argentinensis, Durandus, aliique concorditer.

Et addit Richardus, quod sigillum confessionis sit etiam de jure naturali, quoniam eo ipso quod quis se exhibet ad audiendum confessiones, tacite promittit se quæ audierit celaturum. Falsus quoque est ille versiculus :

Hæresis est crimen quod nec confessio celat.

Et quamvis utile esset interdum confitenti aut singulari personæ quod confessio panderetur, non tamen expedit pro utilitate communitatis, cui magis est providendum quam particularibus quibusque personis. Unde et quod pro caritate institutum est, oportet aliquando militare pro communi bono, non obstante quod aliter expediret bono particulari, cui nihilo minus alio modo consuli potest.

Insuper alius a confessore, audiens peccata confitentis ignorantis hoc ipsum, tenetur illa celare jure naturali, divino ac positivo : quia tenetur alteri facere sicut rationabiliter vellet fieri sibi. Et rursus, obligatur ea vitare quæ cedere possunt in præjudicium et derogationem sacramenti Confessionis. Sed et improbe agit sic auscultando; ideo Sapiens ait : Stultitia hominis est auscultare per ostium. Peccat igitur qui sic revelat, quemadmodum servus auscultans a casu vel proposito secreta quæ tractantur in curia domini sui, et postmodum forinsecus ea revelans, graviter peccat in dominum suum, et secundum jus civile dire punitur. Præterea, si sacerdos revelet alicui peccata sibi confessi, tenetur et alius ille ea celare, si sciat quod confessor prodiderit confessionnem, illa sibi dicendo. — Pœnitens etiam peccat, pœnitentiam sibi injunctam manifestando, si ex hoc immineat præjudicium alicui personæ aut confessori, ut si sibi injunctum esset vitare familiaritatem illius vel illius personæ. — Hæc Richardus. Quibus Scotus in aliquibus contradicit : quæ, prolixitatem devitans, dimitto, quia nec magni sunt ponderis.

At vero Antisiodorensis in Summa sua, libro quarto, multa conscribit de his, quæ jam satis præhabita sunt. Tenet quoque, quod quamvis sacerdos sciat aliunde peccata confitentis, sive ante confessionem, sive post, tamen quum recipit ea in confessione, non potest ea ullatenus propalare : quoniam per confessionis sigillum totum signatum est. Cujus opinionis contrarium modo ostensum est.1

Circa hæc quæritur, utrum clericus non sacerdos, assumens habitum confessoris, confessionesque audiens, et hoc facto gaudens se percepisse secreta confitentium, possit ad sacros ordines promoveri.

Ad hoc Henricus Quodlibeto undecimo respondet, quod si sit de tam nefando facto convictus, aut graviter probabiliterque suspectus, sic tanquam criminosus ab accessu ad sacros ordines est repellendus, præsertim propter subsequentem diffamiam;2 si vero occultum sit, poterit promoveri.

Insuper Quodlibeto octavo sciscitatur Henricus, utrum confessor ex confessione sciens aliquem sibi confessum velle occidere alium, possit illum alium avisare, ut caveat sibi ne occidatur.3 Rursus interrogat ibi, an abbas ex confessione tantum agnoscens monachum suum esse corruptorem parochianarum suarum, debeat illum a cura removere et revocare ad claustrum.4 — Ad quæ duo respondet sicut ex Bonaventura responsum est, utpote quod si talis avisatio et depositio ab officio fieri nequeant sine manifestatione confessionis, non licebit sic avisare neque deponere, sed oportebit Deo committere, et orare ut commissionem sibi factam et ultra potestatem sibi concessam, ac postea petens a suo superiore ratihabitionem, sufficiat illa obtenta. Respondet quod non. Quum enim non habuerit potestatem absolvendi illum, nihil fecit illum absolvendo. Hinc remittere debet talem ad superiorem a quo possit absolvi, qui debet illum absolvere aut ali cui dare auctoritatem absolvendi ipsum. — Hæc Henricus. Qui in Quodlibetis suis hinc inde alia multa quærit de his, quæ infra tangentur.

Quærit quoque idem doctor, utrum sacerdos habens potestatem absolvendi limitatam, et tamen absolvens ab aliis ultra sed commissionem sibi factam et ultra potestatem sibi concessam, ac postea petens a suo superiore ratihabitionem, sufficiat illa obtenta. Respondet quod non. Quum enim non habuerit potestatem absolvendi illum, nihil fecit illum absolvendo. Hinc remittere debet talem ad superiorem a quo possit absolvi, qui debet illum absolvere aut ali cui dare auctoritatem absolvendi ipsum. — Hæc Henricus. Qui in Quodlibetis suis hinc inde alia multa quærit de his, quæ infra tangentur.

Footnotes

  1. p. 573 B'ets. ↩

  2. q. 25. ↩

  3. q. 31. ↩

  4. q. 29. ↩

Chapter 170 of 283