Distinctio 23
A. De sacramento Unctionis Extremæ.
PRÆTER præmissa est etiam aliud sacramentum, scilicet Unctio infirmorum, quæ fit in extremis, oleo per episcopum consecrato. Et sunt tria genera unctionis.1 Est enim unctio quæ fit chrismate, quæ dicitur principalis unctio, quia in ea principaliter Paracletus datur. Unde et propter abundantiam gratiæ duos liquores mixtos habet, oleum scilicet et balsamum : oleum conscientiæ, balsamum bonæ famæ. Chrisma vero Græce, unctio Latine dicitur. Nec tamen omne oleum ad unctionem sanctificatum chrisma vocatur, sed illud solum quod miscetur cum balsamo : quo capita regum et pontificum unguntur, quo etiam baptizatos sacerdos ungit in vertice, et pontifex per impositionem manus confirmandos ungit in fronte. Est et alia unctio, qua catechumeni et neophyti unguntur in pectore et inter scapulas in perceptione Baptismi. Tertia vero unctio est, quæ dicitur oleum infirmorum, de qua nunc agitur.
B. A quibus institutum sit hoc sacramentum.
Hoc sacramentum Unctionis infirmorum ab Apostolis institutum legitur. Ait enim Jacobus : Infirmatur quis in vobis ? Inducat presbyteros Ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini, et alleviabit eum Dominus; et si in peccatis fuerit, dimittentur ei. In quo ostenditur, duplici ex causa sacramentum hoc institutum, scilicet ad peccatorum remissionem, et ad corporalis infirmitatis alleviationem. Unde constat eum qui hanc unctionem fideliter devoteque percipit, et in corpore et in anima alleviari, si tamen expedit ut in utroque allevietur. Quod si forte corporis valetudinem illi habere non expedit, illam quæ est animæ sanitatem in hoc sacramento acquirit. Et sicut in aliis sacramentis, ita et in isto aliud est sacramentum, aliud res sacramenti. Sacramentum est ipsa unctio exterior, res sacramenti unctio interior, quæ peccatorum remissione et virtutum ampliatione perficitur. Et si ex contemptu vel negligentia sacramentum hoc prætermittitur, periculosum est et damnabile.
Hugo, de Sacram. lib. II, p. xv, c. 2. Jacob. v, 14, 15.
Hugo, Summa Sent. tract. VI, c. 15.
C. De iteratione hujus sacramenti.
Quærunt aliqui, si hoc sacramentum iterari possit, quum Baptismus et alia quædam sacramenta semel suscepta non iterentur. Augustinus dicit sacramentum non iterandum, et sacramento non faciendam esse injuriam. Sed hoc dicit ubi agit de sacramento Baptismi et Ordinationis. Unde non videtur illud generaliter accipiendum, sed de sacramento Baptismi, Confirmationis et Ordinationis, quæ nullatenus sunt repetenda : quia semel tantum et non sæpius datur Baptismus, Confirmatio et Ordinatio. Sacramentum vero altaris et Pœnitentiæ et Conjugii sæpe iterari videtur : quia sæpe Sacramentum corporis percipitur, frequenter pœnitentia agitur, conjugium sæpe contrahitur. Quare ergo Unctio similiter non potest iterari? Si morbus non revertitur, medicina non iteretur. Si vero morbus non potest cohiberi, quare medicina debet prohiberi? Sicut oratio iterari potest, ita et Unctio iterari posse videtur : utraque enim illic commemorat Jacobus, et utrumque alteri cooperatur ad conferendam alleviationem corporis et animæ. Cur ergo negetur unctionem super infirmum posse iterari, ad impetrandam sæpius sanitatem mentis et corporis,
Hugo, ibid. Aug. contra Parmenian. lib. II, c. 13, n. 28.
Hugo, de Sacram. lib. II, p. xv, c. 3. quum propter infirmitatem eadem sæpe iteranda sit oratio ? Quidam autem de omni sacramento intelligi volunt, quod non sit iterandum, scilicet secundum totum illud quod pertinet ad sacramentum, dicentes quædam sacramenta sæpius posse suscipi, quædam vero non;2 nec tamen quæ sæpius sumuntur, totaliter iterantur, ut Sacramentum altaris et Unctionis : quæ licet sumantur sæpius, tamen quia non iterum benedicitur eadem hostia vel idem oleum, non iteratur sacramentum cum injuria. Sed dicet quis : Sic et Baptismus non iteratur, etiam si aliquis frequenter baptizetur, dum eadem aqua non iterum benedicatur. Sed aliud est (inquiunt illi) de benedictione aquæ qua fit Baptismus, aliud de benedictione panis et olei. Potest enim Baptismus celebrari in aqua etiam non benedicta, quia illa benedictio de reverentia tantum fit et decore, non virtute sacramenti. Sed corpus Christi non potest confici nisi de pane consecrato, nec unctio illa fieri potest nisi de oleo ab episcopo consecrato : ideoque sanctificatio illa ad virtutem sacramenti pertinere videtur.3 In conjugio quoque semel tantum benedicitur quisque, non sæpius. Benedicitur enim (ut ait Ambrosius) cum prima et non secunda uxore. Si ergo, quum dicitur sacramentum non esse iterandum, nec injuriam ei esse faciendam, rationem dicti referas ad sanctificationem rei qua sacramentum expletur;4 de omni sacramento generaliter id verum est. Si vero ad susceptionem sacramenti, de quibusdam verum est quod non iterantur crebra susceptione, de aliis vero quibusdam non, quia frequenter sumuntur, ut hoc Unctionis sacramentum, quod in omni pene Ecclesia repetitur.
SUMMA
DISTINCTIONIS VICESIMÆ TERTIÆ
JAM supra tractavit Magister de quatuor sacramentis, utpote, de Baptismo, quod vocatur sacramentum intrantium; de Confirmatione quoque, Eucharistia et Pœnitentia, progicientium. Nunc tractat de quinto sacramento, hoc est de Extrema Unctione, quæ dicitur sacramentum egredientium : de quo primo declarat quid sit, et de triplici unctione; secundo, a quo sit institutum, et de duplici principali ejus effectu ac utilitate; tertio tractat de ejus iteratione.
Footnotes
Chapter 174 of 283