Skip to the text

Quæstio 4

D E impedimentis Ordinis quæritur, An ea quæ tanguntur in littera, et quæ communiter assignantur, impediant hominem ab Ordinis susceptione : quorum primum est sexus femineus, secundum minor ætas, tertium servitus, quartum homicidium, quintum illegitima nativitas, sextum defectus membrorum.

Videtur quod primum non impediat. Nam aliquæ feminæ tam ex naturali dispositione quam ex donis gratiæ, sunt plurimis viris sapientiores, virtuosiores, et ad omnem devotionem ac elevationem in Deum magis dispositæ: ergo præ plurimis viris sunt ad ordines etiam sacros magis aptæ ac dignæ. Et si dicatur, quod sexus femineus est sexus subjectionis; objicitur, quod multæ sunt feminæ præsidentes, et una earum constituta est totius mundi domina ac regina, Mater Dei incarnati, sacratissima et supermundissima virgo Maria. — Insuper pueri sunt magis innocentes et minus inquinati: ergo si in pueritia promoverentur, eorum oblatio et oratio essent Deo magis acceptæ. — Insuper servis consuluit Apostolus, ut in servitute persistant:1 ergo hoc potius expedit eis, præsertim quum servitus sit incitamentum humilitatis, et ita magis dignificat ad ordinum susceptionem. — Amplius S. Johannes apostolus quemdam ex latrone ordinavit sacerdotem ac præsulem: ergo nec homicidium impedit. — Præterea illegitime nati, frequenter abundant in naturalium bonitate præ aliis; similiter mutilati seu quibusdam membris curtati. Et quod illegitime nati non promoveantur, videtur ad personarum acceptionem pertinere.

Ad hæc S. Thomas respondet, et primo ad primum: Ad receptionem sacramenti aliqua requiruntur quasi de necessitate sacramenti, quædam de necessitate præcepti. Si prima desint, non est homo capax sacramenti, nec rei seu gratiæ vel characteris sacramentalis; sine aliis vero potest homo recipere sacramentum, non rem sacramenti seu gratiam. Sexus autem virilis est de necessitate sacramenti primo modo. Ideo quidquid circa mulierem agatur, non recipit Ordinis sacramentum: sicut nec Extremam Unctionem quis suscipit, nisi sit vere infirmus. Nempe quum sacramentum sit signum eorum quæ in sacramento aguntur, requiritur non solum res, sed et significatio rei. Quumque in sexu femineo non possit significari aliqua eminentia gradus, quoniam mulier habet statum subjectionis, non est capax ordinis sacramentalis. — Verumtamen quidam dixerunt, quod sexus virilis est de necessitate præcepti, non sacramenti, quum et in Decretis mentio fiat de diaconissa atque presbytera. Sed opinio illorum est falsa. Diaconissa enim vocatur ibidem, quæ aliquem diaconi actum participat, videlicet quæ legit in ecclesia homiliam; presbytera dicitur vidua, quoniam presbyter est idem quod senior. Abbatissæ quoque quamvis præsint, non tamen habent ordinariam prælationem, sed quasi ex commissione, propter periculum habitationis virorum ac feminarum.2 In libro etiam Judicum legitur Debora prophetissa præfuisse: quod fuit in temporalibus, non in sacerdotalibus, sicut et nunc aliquæ mulieres temporaliter præsunt.

Ad secundum respondet: Per pueritiam aliosque defectus per quos tollitur usus rationis, ponitur impedimentum actui Ordinis; ideo sacramenta quæ actum requirunt suscipientis sacramentum, non competunt non utentibus ratione, ut Pœnitentia et Matrimonium. Sed quoniam potestates infusæ priores sunt actibus, sicut et naturales, quamvis acquisitæ sint posteriores; et quia remoto posteriore, non tollitur prius: ideo omnia sacramenta in quibus non requiritur actus suscipientis de necessitate sacramenti, sed potestas aliqua spiritualis divinitus datur, possunt pueri et alii ratione carentes suscipere; hac tamen habita distinctione, quod in minoribus ordinibus requiritur tempus discretionis de honestate, propter dignitatem sacramenti, non de necessitate præcepti. Hinc aliqui, si adsit necessitas et spes profectus, ad minores ordines ante tempus discretionis possunt promoveri sine peccato, et suscipere ordinem, quamvis nondum idonei ad officia eis commissa, quia per assuefactionem reddentur idonei. Sed ad majores ordines requiritur usus rationis, tam de honestate quam de præcepti necessitate, propter votum continentiæ quod habent annexum, et quoniam etiam sacra committuntur eis tractanda. Verum ad episcopatum, in quo potestas ad mysticum corpus accipitur, requiritur actus suscipientis curam pastoralem: ideo de necessitate consecrationis episcopalis est, quod usum habeat rationis. Aliqui etiam dicunt, quod ad omnes ordines suscipiendos usus rationis requiritur, sed dictum eorum nec ratione nec auctoritate firmatur.

Ad tertium demum respondens: In consecratione (inquit) Ordinis mancipatur homo divinis obsequiis. Quumque homo non valeat alteri dare quod suum non est, ideo servus, qui sui potestatem non habet, non potest ad ordines promoveri. Si tamen promovetur, Ordinem suscipit, quia libertas non est de necessitate sacramenti, quamvis sit de necessitate præcepti: quæ non impedit potestatem, sed actum tantum. Similis ratio est de omnibus qui sunt aliis obligati, ut ratiociniis detenti, et personæ consimiles. — Si autem objiciatur, quod S. Paulinus episcopus se ipsum vendidit in servum pro redemptione filii viduæ sibi subjectæ; dicendum, quod hoc fecit ex speciali instinctu Spiritus Sancti, nec est ad consequentiam trahendum: quoniam ubi Spiritus Domini, ibi libertas.3 Et quamvis servitus utilis sit ad exercitium humilitatis, tamen ex alia parte præbet exsecutioni ordinis impedimentum. Alia quoque sufficientia humilitatis incitamenta habet, qui ad ordines intendit accedere. Porro si servus domino suo sciente nec reclamante promotus sit, ex hoc ipso efficitur ingenuus. Si vero domino suo nesciente, tunc episcopus ordinans et qui servum præsentaverunt, tenentur domino servi in duplum quam sit pretium servi, si sciverunt eum servum consistere; alias servus si habet peculium, debet se ipsum redimere: alioqui non obstante sua ordinatione, redigeretur in servitutem domini sui, quamvis sic exsequi ordinem nequeat, et hoc, nisi dominus sponte liberaverit ipsum.

Ad quartum respondet, quod omnes ordines referuntur ac ordinantur ad Eucharistiæ sacramentum, quod est sacramentum pacis nobis factæ per effusionem sanguinis Christi. Quumque homicidium paci contrarietur, et homicida ut sic, magis conformetur occisoribus Christi quam Christo occiso, cui omnes ministri sacramenti hujus debent conformari; ideo de necessitate præcepti est, quod qui promovetur ad ordines, non sit homicida. Quod tamen non est de necessitate sacramenti. Ideo fuit interdum permissum. — Irregularitas quoque non solum incurritur propter peccatum, sed principaliter propter ineptitudinem personæ ad sacramentum Eucharistiæ ministrandum. Hinc judex et omnes qui sibi ministrant seu participant in causa sanguinis, irregulares redduntur, eo quod sanguinis effusio non deceat tanti sacramenti ministros. — Qui autem ignorans hominem occidit, non reputatur homicida, nec irregularis efficitur, quia voluntarie hoc non facit: nisi dederit operam rei illicitæ, aut debitam cavendi diligentiam omiserit. Nec hoc est quia caret culpa, quum et sine culpa irregularitas incurratur: unde et ille qui se defendendo in aliquo casu, non peccat occidendo, nihilo minus irregularis efficitur.

Ad quintum respondens: Ordinati, ait, in quadam dignitate præ ceteris constituuntur. Idcirco in eis requiritur claritas quædam de necessitate præcepti, non sacramenti, ut scilicet sint bonæ famæ, bonis moribus decorati. Quumque claritas hominis ex vitiosa origine offuscetur, ideo illegitime nati a susceptione ordinum repelluntur, nisi cum ipsis dispensetur; et tanto difficilius dispensatur, quanto eorum origo est turpior. Nec in hoc præjudicatur eisdem, quoniam irregularitas non est pœna iniquitati debita.

Ad sextum respondet: Aliquis efficitur minis suis castratus. Sed qui sponte se ineptus ad susceptionem Ordinis, vel propter impedimentum actus, vel propter defectum claritatis personæ: ideo patientes defectum in membris, impediuntur a susceptione Ordinis, si sit defectus notabilem maculam inferens, qua personæ claritas obscuretur, ut abscissio nasi, aut qui periculum in exsecutione facere possit: alias non impediuntur. Hæc quoque integritas exigitur de necessitate præcepti, non sacramenti. — Hæc Thomas.

Concordat Petrus, et addit: Ab infantia completa usque ad duodecimum annum suscipi possunt duo primi ordines minores; a duodecimo anno usque ad vicesimum primum, duo ultimi minores ordines; a vicesimo primo anno potest subdiaconatus suscipi; a vicesimo quinto diaconatus, a tricesimo presbyteratus. Similiter a tricesimo primo completo potest quis in episcopatum eligi. Attamen ex idoneitate personæ et necessitate Ecclesiæ tempus ordinum potest aliqualiter anticipari auctoritate episcopi; tempus vero electionis episcopalis non nisi dispensatione summi Pontificis. Hæc Petrus.

Circa hæc, multa addit Richardus: In Levitici (inquiens) libro habetur, Homo qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo.4 Per quod figuratum fuit, quod non tantum in hominibus promovendis ad sacerdotium novæ legis attendendum est quod careant macula animæ, sed etiam quod careant notabili macula corporis, quæ derogaret reverentiæ Ordini debitæ. Hinc habens oculum erutum, sive per culpam suam, sive non, prohibetur ordinari. Defectus vero membrorum notabilem deformitatem in vultu aut manibus non generantes, non introducti ex propria culpa, nullam irregularitatem inducunt: ut si quis per insidias sit factus eunuchus, aut in persecutione amputata sint ei virilia, vel taliter natus sit, et sit dignus, poterit promoveri ad sacerdotium, imo ad præsulatum; similiter, si propter medicinam sit sectus, aut a barbaris sive a do-

Præterea, de impedimento ex homicidio proveniente sciendum, quod quoddam est homicidium simpliciter voluntarium, quoddam simpliciter non voluntarium, quoddam simpliciter involuntarium, et quoddam partim voluntarium, partim involuntarium. Homicidium simpliciter voluntarium impedit cujuslibet ordinis susceptionem de jure, imo et ministrationem in ordine suscepto. Homicidium non voluntarium est, dum quis carens usu rationis occidit hominem: et si non per culpam suam incidit in illam carentiam, non incurrit irregularitatem, secundum quoddam; alii tamen dicunt contrarium. Homicidium involuntarium est, quum quis volens non occidere, occidit: ut si quis vertat gladium contra volentem invadere ipsum, et ille ex impetu iræ irruat in gladium: et tale homicidium irregularitatem non inducit. Homicidium partim voluntarium, partimque involuntarium est, dum quis non volens occidere, occidit invadentem se ne occidatur ab illo: et talis fit irregularis. Similiter qui casu occidit, si non adhibuit diligentiam debitam ad cavendum. Cum talibus tamen poterit dispensari. — Hæc Richardus.

At vero Bonaventura addit de impedimento bigamiæ: Sacramentum (inquiens) Ordinis super alia sacramenta abundat in ratione significandi, quia non solum id quod exterius adhibetur suscipienti, significat aliquid, imo et ipse suscipiens signum est. Episcopus etenim ordinans, sacerdos quoque ordinatus, significat Christum. Quæ duplex significatio etiam Matrimonio competit, quoniam vir significat Christum, uxor Ecclesiam. Quum ergo de significatione primaria Ordinis est, quod ordinatus significet Christum ut sponsum Ecclesiæ, quod bigamus significare non valet, qui habuit uxorem viduam, aut duas uxores, quoniam Ecclesia unicum habet mittit. — Divisio vero carnis per fornicationem non impedit: non enim significat divisionem Christi atque Ecclesiæ. Insuper, qui desponsat et cognoscit corruptam ab alio, bigamus judicatur, quoniam non est unicus unicæ: nam illa non est unica. Majorem quoque oportet significari unitatem ex parte uxoris quam viri: quia Ecclesia non fuit copulata nisi Christo, nec matrimonialiter, nec alio modo; Christus autem copulatus fuit etiam Synagogæ, quamvis non indissolubiliter. Hæc Bonaventura. uxores, quoniam Ecclesia unicum habet mittit. — Divisio vero carnis per fornicationem non impedit: non enim significat divisionem Christi atque Ecclesiæ. Insuper, qui desponsat et cognoscit corruptam ab alio, bigamus judicatur, quoniam non est unicus unicæ: nam illa non est unica. Majorem quoque oportet significari unitatem ex parte uxoris quam viri: quia Ecclesia non fuit copulata nisi Christo, nec matrimonialiter, nec alio modo; Christus autem copulatus fuit etiam Synagogæ, quamvis non indissolubiliter. Hæc Bonaventura.

Footnotes

  1. 1 Cor. VII, 21, 24. ↩

  2. Judic. IV, 4. ↩

  3. II Cor. III, 17. ↩

  4. Lev. xxi, 17. ↩

Chapter 189 of 283