Distinctio 27
A. Quæ sint consideranda in conjugio.
POST hæc advertendum est, quid sit conjugium, et quæ sit efficiens causa conjugii, et causa propter quam contrahi debeat, et quæ sint bona conjugii, et quomodo per ea excusetur coitus carnalis, et quæ sint legitimæ personæ ad matrimonium. Sunt et alia plura in matrimonio consideranda, quæ sub compendio perstringemus.
B. Quid sit conjugium.
Sunt ergo nuptiæ vel matrimonium, viri mulierisque conjunctio maritalis inter legitimas personas, individuam vitæ consuetudinem retinens.1 Ad individuam consuetudinem vitæ pertinet, quod absque consensu alterius neuter continentiam profiteri potest, vel orationi vacare; et quod inter eos dum vivunt, vinculum conjugale permanet, ut alii se copulare non liceat; et ut invicem alter alteri exhibeat quod quisque sibi. Hac autem descriptione, legitimorum et fidelium tantum matrimonium includitur.
C. De consensu qui efficit conjugium.
Efficiens autem causa matrimonii est consensus, non quilibet, sed per verba expressus; nec de futuro, sed de præsenti. Si enim consentiunt in futurum, dicentes, Accipiam te in virum, et ego te in uxorem; non est iste consensus efficax matrimonii. Item si consentiant mente, et non exprimant verbis vel aliis certis signis; nec talis consensus efficit matrimonium. Si autem verbis explicant quod tamen corde non volunt; si non sit coactio ibi vel dolus, obligatio illa verborum quibus consentiunt, dicentes, Accipio te in virum, et ego te in uxorem, matrimonium facit.
D. Auctoritatibus probat, quod solus consensus facit matrimonium.
Hugo, Summa Sent. tract. VII, c. 6.
Decret. p. II, caus. 27, q. 2, proœm.
Ibid. c. 2.
Ibid. c. 5.
Quod autem consensus matrimonium faciat, subditis probatur testimoniis. Ait enim Isidorus: Consensus facit matrimonium. Item Nicolaus Papa: Sufficiat solus secundum leges eorum consensus de quorum conjunctionibus agitur: qui solus si forte nuptiis defuerit, cetera etiam cum ipso coitu celebrata frustrantur. Item Joannes Chrysostomus: Matrimonium quidem non facit coitus, sed voluntas; et ideo non solvit illud separatio corporis. Item Ambrosius: Non defloratio virginitatis facit conjugium, sed pactio conjugalis. — Ex his apparet quod consensus, id est pactio conjugalis, matrimonium facit; et ex tunc conjugium est, etiam si non præcessit vel secuta est copula carnalis.
E. Quando incipiat esse conjugium.
Ibidem.
Ibid. c. 6.
Ibid. c. 9. perierat conjugii
Quod enim ab ipsa desponsatione, in qua pactio conjugalis exprimitur, conjuges sint, Sanctorum testimonia probant. Ait enim Ambrosius: Quum initiatur conjugium, conjugii nomen adsciscitur; quum conjungitur viro, conjugium est, non quum viri admixtione cognoscitur. Item Isidorus: Conjuges verius appellantur a prima desponsationis fide, quamvis adhuc inter eos ignoretur conjugalis concubitus. Item Augustinus: Conjux vocatur ex prima desponsationis fide, quam concubitu non cognoverat nec fuerat agniturus; nec pejerat nec mendax manserat conjugis appellatio, ubi non fuerat nec futura erat carnis ulla commixtio. Propter quod fidele conjugium, ambo parentes Christi vocari meruerunt, non solum illa mater, sed etiam ille pater ejus, sicut conjux matris ejus; utrumque tamen mente, non carne. — Ex his evidenter insinuatur, quod ex tempore quo intercedit consensus voluntarius ac maritalis, qui solus conjugium facit, veri conjuges sunt sponsus et sponsa.
F. Secundum quosdam non est conjugium ante carnalem copulam, sed sponsi et sponsæ sunt.
Quidam tamen asserunt, verum conjugium non contrahi ante traductionem et carnalem copulam, nec vere conjuges esse aliquos antequam intercedat commixtio sexus; sed a prima fide desponsationis vir sponsus, et mulier sponsa est, non conjux. Sponsos autem et sponsas conjuges frequenter appellari dicunt, non quia sint, sed quia futuri sunt, cujus rei sponsionem invicem fecerunt; et secundum hoc verba præmissarum auctoritatum intelligenda fore tradunt.
G. Qua ratione utuntur.
Quod vero inter sponsam et conjugem plurimum intersit, ex eo adstruunt : quia licet sponsæ ante carnalem copulam inconsulto vel nolente sponso monasterium eligere; quo facto, sponso etiam licet aliam ducere. Conjugatus vero vel conjugata, nec continentiam nisi ex communi consensu servare valet, nec monasterium petere, nisi uterque continentiam pariter profiteatur. Quod vero liceat sponsæ monasterium eligere, auctoritatibus Sanctorum probatur. Ait enim Eusebius Papa : Desponsatam puellam non licet parentibus alii viro tradere, tamen licet sibi monasterium eligere. Item Gregorius : Decreta legalia desponsatam, si converti voluerit, nullo penitus censuerunt damno mulctari. Refert etiam Hieronymus, quod Macarius, inter Christi eremitas præcipuus, celebrato nuptiali convivio, quum vespere thalamum esset ingressurus, ex urbe egrediens, transmarina petiit, et eremi solitudinem sibi elegit.2 Beatus etiam Alexius similiter ex nuptiis divina gratia vocatus, sponsam deseruit, et nudus Christo famulari cœpit. — His auctoritatibus et exemplis liquet, licere sponsis sine consensu suarum sponsarum, et econverso, continentiam profiteri.
H. Quod conjugatus vel conjugata nequeat continentiam profiteri sine alterius consensu.
Hoc autem conjugatis nullatenus licet. Non enim potest vir, melioris vitæ propositum sumere sine uxoris consensu, et econverso. Unde Gregorius scribens Theotistæ patriciæ : Sunt qui dicunt, religionis gratia conjugia debere solvi. Verum sciendum est, quia etsi hoc lex humana concessit, tamen lex divina prohibuit. Si vero utrisque conveniat continentem vitam ducere, hoc quis audeat accusare? Sic enim multos Sanctorum novimus cum suis conjugibus et prius continentem vitam duxisse, et post ad sanctæ Ecclesiæ regimina migrasse. Si vero continentiam, quam vir appetit, mulier non sequitur, aut quam uxor appetit, vir recusat; conjugium dividi non potest, quia scriptum est : Mulier potestatem sui corporis non habet, sed vir; similiter et vir potestatem sui corporis non habet, sed mulier.3 Idem : Agathosa, latrix præsentium, questa est virum suum contra voluntatem suam in monasterium esse conversum. Quapropter experientiæ tuæ præcipimus, ut diligenti inquisitione discutias, ne forte ejus voluntate conversus sit, vel ipsa mutare se promiserit. Et si hoc repereris, et illum in monasterio permanere provideas, et hanc, sicut promisit, mutare vitam compellas. Si vero nihil horum est, nec quoddam fornicationis crimen (propter quod licet uxorem dimittere) prædictam mulierem commisisse cognoveris; ne illius conversio, uxoris relictæ in sæculo fieri possit perditionis occasio, volumus ut maritum suum illi, etiam si jam tonsuratus sit, reddere debeas, omni prorsus excusatione cessante: quia nisi fornicationis causa, virum uxorem dimittere nulla ratio concedit. Postquam enim copulatione conjugii, viri et mulieris unum corpus efficitur, non potest ex parte converti, et ex parte remanere in sæculo.
Item ex octava synodo: Si quis conjugatus converti ad monasterium velit, non est recipiendus, nisi prius a conjuge castimoniam profitente fuerit absolutus.4 Tales ergo conjuges tunc sine culpa sequuntur Christum, relicto sæculo, si habent ex pari voluntate castitatis consensum. Item: Si vir et uxor divertere pro sola religiosa inter se consenserint vita, nullatenus sine consensu episcopi fiat, ut ab eo singulariter proviso constituantur loco.5 Nam uxore nolente, vel altero illorum, etiam pro tali re matrimonium non solvitur. Item Augustinus:6 Si abstines sine uxoris voluntate, tribuis ei fornicandi licentiam, et peccatum illius tuæ imputabitur abstinentiæ. Item Nicolaus Papa: Scripsit nobis Thaberga regina, regia se velle dignitate vel maritali copula exui, et sola vita privata esse contentam desiderare.7 Cui rescripsimus, non hoc aliter fieri posse, nisi eamdem vitam vir ejus Lotharius elegerit. — Ex his patet, quod conjugati sine communi consensu monasterium eligere, continentiam profiteri, vel habitum religionis sumere non valent; et si fecerint, revocari debent. Sponsi vero possunt sine communi consensu monasterium eligere: unde videtur inter sponsum et sponsam conjugium non esse. Ideoque asserunt, a prima fide desponsationis conjuges appellari, non re præsentium, sed spe futurorum: quia ex fide quam ex desponsatione sibi invicem debent, postea efficiuntur conjuges. Præmissas autem auctoritates, quibus asseritur quod consensus matrimonium facit, ita intelligi volunt, ut consensus vel pactio conjugalis non ante coitum faciat matrimonium, sed in coitu. Sicut enim defloratio virginitatis non facit matrimonium, nisi præcedat pactio conjugalis; ita nec pactio conjugalis, antequam adsit copula carnalis. Ex pactione ergo conjugali sponsi et sponsæ fiunt ante coitum, in coitu vero efficiuntur conjuges. Facit enim pactio conjugalis, ut quæ prius erat sponsa, in coitu fiat conjux.
I. Responsio ad prædicta cum determinatione superiorum.
His autem ita respondemus. Fit aliquando desponsatio ubi est compromissio viri et mulieris de contrahendo matrimonio; non est autem ibi consensus de præsenti. Est et desponsatio habens consensum de præsenti, id est pactionem conjugalem, quæ sola facit conjugium. In illa ergo desponsatione ubi est pollicitatio contrahendi matrimonium, sponsi tantum et sponsæ fiunt, non conjuges; et talibus sponsis licet sine communi consensu continentiam profiteri, et monasterium eligere. In ea vero desponsatione ubi est consensus de præsenti, conjugium contrahitur, et ab illius desponsationis prima fide veri conjuges appellantur. Secundum hanc distinctionem desponsationis, de sponsis varie loquuntur doctores.
K. Quomodo accipiatur sponsa in subditis capitulis.
Aliquando enim sponsas vocant, quæ talem habuerunt desponsationem ubi fuit pactio conjugalis de præsenti; et illæ veræ conjuges sunt. Unde Gregorius: Si quis uxorem desponsaverit vel subarrhaverit, quanquam postmodum præveniente die mortis ejus, nequiverit eam ducere in uxorem; tamen nulli de consanguinitate ejus licet accipere eam in conjugio; et si inventum fuerit factum, separetur omnino. Item Julius Papa: Si quis desponsaverit uxorem vel subarrhaverit, et vel præveniente die mortis, vel irruentibus quibusdam causis, eam non cognoverit; nec frater ejus nec ullus de consanguinitate ejus eamdem sibi tollat in uxorem ullo unquam tempore. Item Gregorius: Qui desponsatam proximi sui puellam ceperit in conjugium, anathema sit ipse et omnes consentientes ei, quia secundum legem Dei mori decernitur. Nam divinæ legis mos est, sponsas appellare conjuges, ut in Evangelio, Accipe Mariam conjugem tuam; et in Deuteronomio, Si quis alterius sponsam in agro vel quolibet loco oppresserit, vel adduxerit in domum suam, moriatur, quia uxorem proximi sui violavit, non quæ jam uxor erat, sed quæ a parentibus uxor fieri debebat. — Ex his colligitur, quod sponsæ quædam conjuges sunt ante commixtionem sexuum. Sed forte illud movet, quod in fine capituli dicitur, Non quæ jam uxor erat, sed quæ uxor fieri debebat. Quod non ita intelligi debet, quasi uxor vere non fuerit, ex quo pactio conjugalis intercessit; sed quia nondum traducta fuerat, nec res uxoria intercesserat, scilicet concubitus conjugalis. Decret. p. II, caus. 27, q. 2, c. 14. Ibid. c. 15. Ibid. c. 12. Maith. I, 20. Deut. XXII, 23, 24.
L. Quod aliter accipitur in his et aliis capitulis sponsa.
Hæc etiam sponsa est, quæ sic viro desponsata est, ut non intercesserit consensus de præsenti, sed sponsio futuri. Secundum quem modum illud decretum intelligitur: Si quis sponsam filii oppresserit, et post filius ejus eam duxerit, pater postea non habeat uxorem, nec mulier virum; filius qui patris facinus ignoravit, aliam ducat. Si conjux illa fuisset (quod utique foret, si in sponsalibus pactio conjugalis intercessisset), non permitteretur sponso aliam ducere. Mœchis autem pœna non nubendi ex rigore infligitur, ut alii terreantur. Idem ex eodem: Quidam desponsavit uxorem et dotavit eam et cum ea coire non potuit, quam clanculo frater ejus corruptit, et gravidam reddidit; decretum est, ut quamvis nupta non potuerit esse legitimo viro, desponsatam tamen fratri frater habere non possit; sed mœchus et mœcha fornicationis quidem vindictam sustineant, licita vero eis conjugia non negentur. De illa desponsatione hoc intelligi debet ubi non fuit consensus conjugalis de præsenti: alioqui non liceret eis alia sortiri conjugia. Secundum hoc etiam illud intelligi debet: Statutum est a sacro conventu, ut si quis sponsam alterius rapuerit, publica pœnitentia mulctetur, et sine spe conjugii maneat; et si ipsa eidem crimini consentiens non fuerit, licentia nubendi alteri non negetur. Apparet hanc fuisse desponsatam sine pactione conjugali de præsenti, et ideo non fuisse conjugem, cui vivente sponso, alteri nubendi licentia non negatur. Sunt enim quædam nuptialia pacta de futuro, ex quibus sponsi et sponsæ vocantur, nec exinde conjuges sunt; et est pactio conjugalis quædam de præsenti, quæ sponsum et sponsam etiam conjuges facit. Et utraque pactio desponsatio vel sponsalia interdum dicuntur; proprie tamen sponsalia dicuntur quædam solennia pacta nuptialia.
M. Quare non statim tradantur sponsæ.
De nuptialibus pactis ubi est tantum sponsio futuri, ait Augustinus:8 Institutum est, ut jam pactæ sponsæ non statim tradantur, ne vilem habeat maritus datam, quam [non] suspiravit sponsus dilatam.
N. Quæ sponsa sit vidua mortuo sponso, et quæ non.
Et est sciendum, quod illa sponsa quæ tantum in futuro est pacta, mortuo sponso non remanet vidua, quia non fuerat vir ejus:9 unde si quis eam duxerit, ad sacros ordines conscendere non prohibetur, quia non duxit viduam. Viduæ enim maritus æque sicut bigamus, sacerdos fieri prohibetur. Ex tali autem copula nullus arcetur a sacris ordinibus.
O. Qui alterius sponsam eo mortuo ducit, ad sacros ordines accedere potest.
Secundum hoc intelligendum est quod ait Pelagius Papa, de illo qui mortuo sponso, ejus sponsam ducit in uxorem: Nihil est, inquit, quantum ad hunc articulum attinet, quod ei obviet de canonicis institutis, quin ad sacros ordines promoveri valeat.10 Si vero talis sponsa fuisset, inter quam et sponsum ejus consensus de præsenti intercessisset, eo mortuo vidua remansisset: cui copulatus in conjugio ulterius ad sacros ordines non accederet, quum viduam duxerit. Non est ergo ambigendum, quin solus de præsenti consensus conjugium efficiat, et exinde veri conjuges appellentur. Ideo post talem consensum si quis alii se copulaverit, etiam si carnis commixtio illic sequatur, ad priorem copulam revocandus est.
SUMMA
DISTINCTIONIS VICESIMÆ SEPTIMÆ
PRÆCEDENTI distinctione tractavit Magister de matrimonii institutione, et de contentis in eo; hic tractat de causis ejus, et de bonis honestantibus ipsum, et quando incipiat verum conjugium, de duplici quoque acceptione desponsationis ac nuptiarum; deinde circa hoc, quando et qualiter matrimonialiter juncti religionem valeant ingredi aut continentiam vovere.
Footnotes
-
Decret. p. 11, caus. 27, q. 2, proœm. Ibid. c. 3. ↩
-
Decret. p. II, caus. 27, q. 2, c. 27. Ibid. c. 28. Ibid. c. 26. ↩
-
I Cor. VII, 4. Decret. loc. cit. c. 21. ↩
-
Decret. p. 11, caus. 27, q. 2, c. 22. ↩
-
I Cor. c. 23. ↩
-
I Cor. c. 24. ↩
-
I Cor. c. 26. *Thietber- ga ↩
-
Decret. p. 11, caus. 27, q. 2, c. 39. ↩
-
Gratian. in c. 29. ↩
-
Decret. p. 1, dist. 34, c. 20. ↩
Chapter 193 of 283