Quæstio 1
Hic quæritur primo, An habere plures uxores sit contra legem naturalem, et an licitum fuerit.
Videtur quod sit innaturale atque illicitum, quia per matrimonialem contractum maritus transfert corporis sui potestatem in conjugem, et econtra: ergo postquam transtulit sic in unam, non potest transferre in aliam; imo injuriam facit priori, cui aufert quod ejus est, et furtum ac rapinam committit in eam. — Insuper, unus vix sufficit uni solvere debitum conjugale. — Deus quoque, totius ordinis, juris ac potestatis fons, causa et finis, ab exordio instituit unam uni tantummodo sociari. — Imo uni viro plures uxores conjungi parit inter illas dissensiones, et minuit caritatem. — Lamech etiam qui primus bigamiam induxit, duas ducendo uxores, juste ac plurimum vituperatur.
Circa hæc scribit Guillelmus Parisiensis in suo Sacramentali: Quemadmodum natura unum et unam adunat, et binos tantum conjungit ad perficiendum opus generationis; sic lex binos et binas conjungere matrimoniis seu matrimonialiter debet. Amplius, si extrema consistunt in duobus, necessario et media. Quumque extrema in duobus consistant, videlicet vis generativa et proles (proles enim non est nisi duorum, vis quoque generativa duorum ramorum est): ergo et opus generationis, quod est unum mediorum, in duobus consistit, utpote uno mare et femina una: ergo et reliquum medium, scilicet matrimonium, quod est quasi generandi officium.
Amplius, quum vir et mulier matrimonialiter conjunguntur, aut dant sibi invicem in plenum alter alteri corporis sui dominium ad opus generationis; aut alter dat, alter non dat; aut in parte seu pro parte sibi invicem hoc concedunt. Si totaliter et integre, manifestum est quod non potest esse matrimonium nisi inter unum et unam: impossibile est quippe duos plene aliquid possidere divisim, ita quod uterque illud pleno jure possideat. Si enim vir pleno jure esset mulieris istius quantum ad usum sui corporis conjugalem, non nisi de licentia ejus posset alia mulier uti jure eodem: hoc autem falsum est, quum pleno jure esset alterius secundum hoc. Quod si dicatur, quod alter dat plenum jus corporis sui alteri, non econtra, manifestum est quod ex altera parte matrimonium non sit, sed (ut dici solet) ex altera parte claudicatio est propter imperfectionem consensus, et quoniam non dat alteri absolute jus utendi corpore suo, sed ad tempus, ut concubina seu meretrix, aut amator turpis, aut fornicator. Inter quos quamvis ad tempus sit vinculum societatis, nemo tamen vocat illud matrimonium: consentire namque ad tempus seu dare ad tempus usum corporis sui, nequaquam est matrimonialis contractus. — Hæc Guillelmus. Qui hanc disputationem prolixe ac pulchre prosequitur, non solum in suo Sacramentali, sed etiam libro de Fide et legibus. Ex quibus concludit, quod nec licitum est nunc, nec unquam licuit uni viro simul habere duas uxores aut plures, et quod omnes qui leguntur plures simul habuisse uxores, non nisi unam veram habuerunt uxorem, ita quod ceteræ omnes fuerunt concubinæ. Quod tamen prima facie horribiliter sonat: idcirco addendum est, quod sine dispensatione omnipotentis Dei nunquam licuerit, prout infra tangetur.
Hinc in Sacramentali idem doctor subjungit: Quæstionem nobis pariunt exempla patriarcharum et regum sanctorum, Abrahæ, Jacob, David, qui non solum plures uxores, sed et concubinas habuisse leguntur. Ad quod respondendum, viros illos Dei spiritu præditos, nihil sine Dei consilio ac revelatione in rebus tam discriminosis egisse aut attentasse; Deum quoque altissimum ex certa causa eis ultra communem legem aliquid indulsisse. Sciebat etenim eos velle portare onera multitudinis matrimoniorum (large utendo matrimonii nomine); sciebat eos velle servare fidem multis uxoribus magis quam unum ex hominibus nostri temporis uni soli uxori; sciebat eos velle uti speciositate ac multitudine conjugum ea temperantia qua propagandæ proli, non carnis voluptati inservirent, sicut et divitiarum copia quam contulit eis. Et utique omnium conditor Deus sine injuria cujuscumque potuit in lege matrimonii dispensare, potestatemque conjugum in alterutrum ad beneplacitum suum dilatare, restringere ac mutare, et privilegium dare viris eximiæ sanctitatis ad habendum plures uxores, quos noverat nequaquam causa lasciviæ, sed desiderio sobolis copiosæ ad Dei obsequium educandæ pluralitatem uxorum admittere: tunc præsertim, quando perpauci erant veri Dei cultores, cujus cultum per carnalem propaginem oportuit conservare, ut filii successionis essent et filii religionis; et hoc quasi solum in una plebe, ceteris gentibus ad idololatriam lapsis. Etenim quantus amor sanctæ posteritatis sanctis mulieribus inerat olim, ostendit quod Sara sanctum Patriarcham, suum maritum, suasit et quasi coegit ingredi ad suam ancillam; atque quod filiæ Lot patre suo dormienti commixtæ sunt, quatenus semen super terram reservarent.
Præterea circa hæc quæstio oritur, quæ sapientes Sarracenorum et aliquos Judæorum non mediocriter movet, quod scilicet unus vir sufficit plures fecundare; quumque tempus perbreve sit quo licitum est uxori misceri, quam post imprægnationem non decet accedere: toto ergo residuo otiosa erit vis generativa, atque incontinentiæ patebit periculis, nisi uxorum multitudine succurratur, qua et plures agri poterunt seminari, fecundari et fructificare. Ad quod respondemus, quod refrenanda est concupiscentia, et vitanda multa pericula quæ ex conjugum multitudine orientur; puritati quoque et continentiæ est studendum; nec summum principaleve bonum hominis est generationi carnali intendere, sed potius spiritualibus exercitiis summopere insudare, et cordis sui agrum virtutum seminibus, sanctis meditationibus, virtuosis ac fervidis decorare affectibus. — Hæc Guillelmus.
Hinc Thomas: Omnibus (inquit) rebus naturaliter insunt quædam principia per quæ proprias operationes non solum queant efficere, sed etiam fini suo faciant congruentes, sive sint actiones consequentes ex natura sui generis, sive ex natura speciei: sicut magneti ex natura generis sui convenit ferri deorsum, et ferrum attrahere ex suæ speciei natura. Quemadmodum autem in rebus agentibus ex necessitate naturæ, principia actionum sunt formæ, ex quibus prodeunt propriæ operationes fini convenientes; ita in his quæ cognitionem participant, principia agendi sunt cognitio et appetitus. Unde oportet quod in vi cognoscitiva sit naturalis conceptio, et in vi appetitiva naturalis inclinatio, quibus operatio conveniens generi aut speciei reddatur competens fini. Quumque homo præ ceteris animalibus rationem finis cognoscat, proportionemque operis ad finem: ideo naturalis conceptio indita ei, qua convenienter ad agendum dirigitur, lex naturalis seu jus naturale vocatur; in ceteris vero, æstimatio naturalis. Bruta namque ex vi naturæ impelluntur ad operandum, magis quam proprio judicio regulentur. Quidquid vero actionem reddit inconvenientem fini a natura intentum, est contra jus naturæ. Actio quoque inconveniens esse potest fini principali, aut etiam fini secundario; et sive sic, sive sic, hoc potest esse dupliciter. Primo, ex aliquo quod omnino impedit finem: sicut nimia comestio impedit sanitatem, quasi principalem finem comestionis; et bonam habitudinem corporis in negotiis exercendis, quæ est secundarius finis. Secundo, ex aliquo quod facit difficiliorem seu minus decentem perventionem ad finem principalem aut secundarium, sicut inordinata comestio quantum ad tempus. Si ergo actio sit inconveniens fini primo modo, prohibetur directe per legem naturæ, primis præceptis legis naturæ, quæ sunt in operabilibus sicut communes conceptiones in speculativis. Si autem sit inconveniens fini secundario quocumque modo, aut etiam principali, tanquam faciens ejus adeptionem magis difficilem et minus decentem; prohibetur non primis præceptis, sed secundis, quæ derivantur ex primis sicut conclusiones in speculativis ex principiis per se notis.
Matrimonium autem pro fine principali habet prolis procreationem et educationem: qui finis competit homini secundum naturam sui generis; unde et in aliis animalibus est communis, ut octavo Ethicorum dicitur: sicque proles ponitur matrimonii bonum. Pro fine autem secundario, secundum Philosophum, habet in solis hominibus communicationem operum quæ necessaria sunt in vita: et secundum hoc conjugati sibi invicem fidem debent, quæ est unum de matrimonii bonis. Habet demum et alium finem, in quantum est in ipsis fidelibus, in quibus est significatio Christi atque Ecclesiæ: sicque bonum matrimonii dicitur sacramentum. Itaque primus finis correspondet matrimonio hominis, in quantum est animal; secundus, in quantum est homo; tertius, in quantum fidelis. Pluralitas ergo uxorum neque totaliter tollit, nec aliqualiter impedit primum finem, quum unus vir sufficiat plures conjuges fecundare, pluresque proles educare. Secundum vero finem quamvis non totaliter tollit, attamen multum impedit uxorum pluralitas: quia difficile est esse pacem in domo ubi uni viro plures uxores junguntur, quoniam unus vix valet satisfacere illis ad votum; et quoniam communicatio plurium in uno officio causat litem, hinc sicut figuli corrixantur, sic plures uxores ejusdem mariti. Tertium autem finem totaliter tollit, eo quod sicut Christus est unus, sic et Ecclesia una est. Ex quibus patet quod pluralitas uxorum quodam modo est contra legem naturæ, et quodam modo non. Idcirco non sequitur, quod semper fuit peccatum, quia (ut Tullius ait) res a natura perfectas et consuetudine approbatas legum virtus et religio sanxit. Unde patet quod ea quæ naturalis lex dictat quasi ex primis principiis legis naturæ derivata, non habent vim coactivam per modum præcepti absolute, nisi postquam lege divina aut humana sancita sunt: propter quod asserit Augustinus, quod non fecerunt contra præceptum, quoniam nulla lege adhuc fuit prohibitum.
Sed objici potest, quia naturale jus appellatur quod natura omnia animalia docuit; sed in multis animalium speciebus, unum mas pluribus feminis commiscetur: ergo non est de jure naturali unum tantum uni conjungi. — Dicendum, quod jus naturale multipliciter dicitur. Primo, a principio intrinseco, quia a natura est inditum, sicque definit Tullius tertio Rhetoricæ, dicens: Jus naturæ est quod non opinio genuit, sed vis quædam innata inseruit. Et quia etiam in rebus naturalibus aliqui motus dicuntur naturales, non quia sunt ex principio intrinseco, sed quoniam sunt a principio superiori movente (ut motus qui sunt in elementis ex impressione cœlestium corporum, naturales vocantur, ut tertio Cœli Commentator testatur); ideo ea quæ sunt de jure divino, dicuntur esse de jure etiam naturali, quum sint ex impressione infusioneque Dei: sicque accipitur ab Isidoro, qui fatetur, quod jus naturale nominatur quod in lege et Evangelio continetur. Tertio dicitur jus naturale non solum a principio, sed a natura, quia de naturalibus est. Et quia natura contra rationem dividitur, idcirco strictissime sumendo jus naturale, illa quæ ad homines tantum spectant, quamvis sint de naturalis dictamine rationis, non sunt de jure naturali, sed ea tantum quæ naturalis ratio dictat de his quæ sunt homini aliisque communia: et sic datur prætacta definitio ista, Jus naturale est quod natura omnia animalia docuit. Pluralitas ergo uxorum, quamvis non sit contra jus naturale tertio modo sumptum, est tamen contra jus naturale secundo modo acceptum, quoniam jure prohibetur divino; et item contra jus naturale primo modo consideratum, quia natura instinctum parit cuilibet animali secundum modum suæ speciei convenientem. Nam et animalia quædam, in quibus ad educationem prolis requiritur sollicitudo utriusque parentis, naturali instinctu servant et continuant mutuam conjunctionem: ut patet in turture et columba.
Denique unam uxorem habere plures maritos, est contra prima principia juris naturalis: idcirco hoc nunquam licitum fuit. Imo per hoc quantum ad aliquid, totaliter tollitur bonum prolis; et quoad aliquid, impeditur. Quamvis enim procreatio prolis per hoc non totaliter impediretur, quia contingit post primam imprægnationem mulierem iterum imprægnari, ut dicitur septimo de Animalibus; tamen per hoc multum impeditur, quia vix potest accidere quin corruptio accidat circa utrumque fetum, vel quantum ad alterum. Sed educatio totaliter tollitur, quia ex hoc sequeretur prolis incertitudo respectu patris, cujus cura necessaria est in educando: ideo nulla lege aut consuetudine est permissum, unam mulierem plures habere maritos.
Insuper patet ex his, quod uxores plures habere, potuit aliquando licitum esse ex dispensatione divina, eo quod non sit contra prima, sed secunda præcepta legis naturæ. Actus quippe humanos variari oportet secundum diversas conditiones personarum, temporum, locorum, circumstantiarumque aliarum: ideo conclusiones ex primis præceptis juris naturalis deductæ, non semper efficaciam habent, sed ut in pluribus. Talis est enim materia in tota materia moralis
Cf. p. 124 C. moralibus*, ut ait Philosophus in Ethicis. Quumque difficile sit tales varietates determinare, idcirco earum determinatio legislatori reservatur, ut præstet licentiam prætermittendi legem in casibus ad quos se legis efficacia non extendit; et talis licentia dispensatio nuncupatur. Lex autem de unitate uxoris est divinitus, non humanitus instituta; nec unquam verbis aut litteris tradita, sed cordi impressa, sicut et alia ad legem naturæ qualitercumque spectantia. Ideo in hoc a solo Deo potuit dispensari per inspirationem internam, quæ principaliter patribus sanctis est facta, et per eorum exemplum ad alios derivata, tunc quando necessaria fuit major multiplicatio prolis ad Dei cultum, ut dictum est. — Hoc quoque pensandum, quod naturalis inclinatio in vi appetitiva sequitur naturalem conceptionem in cognitiva. Quumque non sit ita contra naturalem conceptionem intellectivæ, unum virum habere plures uxores, sicut quod una uxor habeat simul plures maritos; ideo uxor non tantum refugit consortium in viro, sicut econtra. Ideo tam in hominibus quam in brutis invenitur major zelus maris ad feminam, quam econtrario.*
Præterea quæritur, an habere concubinam sit contra legem naturæ. Videtur quod sic, quum hoc sit adulterium in persona ligata, vel fornicatio in soluta. In oppositum est quod sancti viri, Abraham, Jacob, David, concubinas habuisse leguntur. — Dicendum, quod quicumque concubitu utitur propter delectationem, non ordinando illum ad finem a natura intentum, excedit. Quumque res denominentur a fine tanquam ab optimo, ideo nomen concubinæ illam conjunctionem designat qua solus concubitus quæritur propter se ipsum. Et si quis quandoque ex tali concubitu problem quærat, non tamen actus ille conveniens est ad bonum prolis, in quo non solum significatur procreatio prolis, sed etiam educatio atque instructio ejus. Quæ quum longo tempore durent, exigit lex naturæ, ut parentes diu commaneant ad subveniendum communiter proli. Unde et aves quæ communiter nutriunt pullos, ante completam illorum nutritionem non separantur. Hæc autem obligatio tam diuturna, inter marem ac feminam matrimonium facit. Hinc accedere ad feminam matrimonialiter non conjunctam, quæ dicitur concubina, est contra legem naturæ. — Verumtamen quidam gentilium simplicem fornicationem et concubinatum non reputabant illicita, quia in ipsis lex naturæ fuit offuscata quantum ad multa. — Lex deum naturalis non solum prohibet injustitiam, sed etiam opposita omnium virtutum: sicut contra legem naturalem est gulose comedere, virginem violare.
Hinc concubinatus est mortale peccatum, quia per ipsum fœdus amicitiæ inter Deum et hominem et inter ipsos homines violatur, debita quoque ordinatio parentum ad problem (ut dictum est): quamvis quidam aliquando plus reputent quædam peccata minora ad quæ tantam inclinationem et incitationem non habent. Sicque Judas mendacium potius exhorruisse videtur, quam fornicationem cum Thamar.1 Tamen mendacium quod contra promissum esset, sicut et illud fuisset, esset enorme peccatum.
Quæritur quoque, an aliquando licuit concubinam habere. Et respondendum, quod secundum quosdam, ante legis Mosaicæ dationem fornicatio simplex non fuit peccatum, ut Rabbi Moyses dixit: quod probat ex hoc quod Judas cum Thamar concubuit.2 Quæ ratio inefficax est, estque falsa opinio illa; nec opus est Judam in hoc excusare, qui et ipsius justi Joseph venditionem consuluit, et ipsum Joseph odisse videtur;3 atque (ut fertur in Genesi) Joseph fratres suos, saltem aliquos, de crimine pessimo accusavit.4 Idcirco concubinam proprie dictam habere, nunquam secundum se licuit, nec etiam ex dispensatione, quum probatum sit concubitum illum in se esse illicitum et contra prolis bonum; et ita est contra prima juris naturalis præcepta, quæ dispensationem non admittunt. Ideo ubicumque aliqui in veteri Testamento leguntur concubinas habuisse, quos necesse est a mortali excusari peccato, intelligendum est quod legitimæ uxores fuerunt; attamen concubinæ vocantur, quoniam aliquid habuerunt de ratione uxoris, et aliquid de ratione concubinæ. Nempe secundum quod matrimonium ordinatur ad suum finem principalem, qui est prolis bonum, uxor conjungitur insolubili vinculo, aut saltem diuturno; nec contra hoc est dispensatio aliqua. Sed quantum ad finem matrimonii qui est dispensatio familiæ et communicatio operum, uxor jungitur viro ut socia, et hoc deerat concubinæ; et sic illæ uxores habebant aliquid simile concubinis. — Et si objiciatur, quod Abraham ejecit ipsam Agar, ergo non fuit vera ipsius uxor. Dicendum, quod ex divina dispensatione et commissione hoc egit, ad significandum mysterium:5 quod ad Galatas tangit Apostolus. Similiter, quod Ismael heres non fuit cum Isaac, ad mysterium pertinebat: quod tangit ibidem Apostolus. Conformiter mysterium fuit, quod Esau filius liberæ non fuit heres, ut ad Romanos habetur.6 Sic et mysterium fuit, quod filii Jacob tam ex liberis quam ex ancillis nati, indifferenter fuerunt heredes: quod tangit Augustinus, quoniam Christo nascuntur in Baptismo filii et heredes tam per bonos atque catholicos, qui significantur per liberas, quam per pravos et hæreticos, qui figurantur per ancillas. — Hæc Thomas in Scripto.7
Qui item in Summa contra gentiles, libro tertio, multa super his scribit, et primo ostendit, quod fornicatio simplex sit mortale peccatum. Quemadmodum enim totus homo ordinatur ad certum finem, ita et quælibet pars ipsius. Semen autem, quamvis sit quantum ad individui conservationem superfluum, est tamen necessarium ad speciei propagationem, et ad hoc ordinatur; nec per coitum emittendum est nisi ad generationem, nisi aliud virtus matrimonialis requirat. Ad prolificationem vero exigitur congrua educatio ac informatio ejus, ad quas (sicut ostensum est) necessaria est matrimonialis conjunctio. Unde et in Deuteronomio Dominus loquitur: Non erit meretrix de filiabus Israel, neque scortator de filiis Israel.8 Et Tobias ait ad filium suum: Attende tibi ab omni fornicatione, et præter uxorem tuam nunquam patiaris crimen scire.9 — Deinde probat ibi, quod matrimonium debet esse unius ad unam, et quod indivisibile debeat esse; et quæ ibi scribit, partim præhabita sunt, cetera paulo post quantum ad sententiam exprimentur.1011
Concordat Petrus per omnia: Jus (inquiens) naturale dicitur instinctus seu dictamen naturæ, regulans eam ac dirigens ad aliquid faciendum vel non faciendum, per quod assequatur finem intentum. Jus quoque quoddam est impressum in corde, quoddam foris scriptum in codice. Et juxta hoc est dispensatio duplex, videlicet, tacita et expressa. Bigamia autem erat contra jus naturale intus impressum, non scriptum. Idcirco ad illius relaxationem suffecit dispensatio tacita inspirata. Dispensatio etiam duo requirit, videlicet, auctoritatem ex parte dispensantis, et causam recompensantem ex parte ejus cum quo dispensatur. Quumque super jus naturale nullus habeat auctoritatem nisi auctor naturæ, ideo solus ipse in hoc jure potuit dispensare. Causa vero dispensandi fuit multiplicatio hominum et conservatio cultus divini in populo Dei, ut patuit. Denique malorum actuum quidam in se implicant deformitatem, et in illis non dispensat, quoniam nulla deformitas culpæ subest voluntati divinæ; alii non implicant, et in illis Deus dispensavit interdum. Concubinæ autem quas sancti habuisse leguntur, erant uxores quantum ad torum, quia matrimonialiter junctæ; non quantum ad dignitatem, quoniam non habebant auctoritatem matrumfamilias in regimine domus atque familiæ. Hæc Petrus.
Cf. p. 124 C'.
Richardus quoque consentit dictis ex Thoma, excepto quod ratio quam sanctus Doctor assignat, cur concubitus concubinarius nulla dispensatione possit fieri sine peccato, ei non placet, quia in aliquo casu talis concubitus bonum prolis non impediret, sicut etiam frequenter patre prolis defuncto, sola mater prolem convenienter enutrit ac instruit; et in tali casu posset conditor legum Deus dispensare. Hinc Richardus aliam indispensabilitatis causam assignat, dicendo, quod talis concubitus semper est cum non sua, idcirco illicitus. Nihilo minus Creator omnipotens, plenitudinem possidens potestatis super omnem virum et mulierem, facere posset quod viro ac mulieri liceret sibi invicem concedere corporum suorum potestatem ad tempus, seu ad totam vitam: quod eis non valet concedi nisi auctoritate divina. — Hæc Richardus. In ceteris consonat præinductis.
Præterea præinductis etiam Bonaventura concordat pro maxima parte. Sed respondendo ad istud, an Deus debuerit dispensare quod liceret uni viro habere simul plures uxores et concubinas, disseruit: Ad dispensationem, ut convenienter ac debite fiat, quatuor ista oportet concurrere, necessitatem, utilitatem, congruitatem et honestatem. Et hæc quatuor fuerunt in illa dispensatione. Primo fuit ibi congruitas, quantum ad tempus, quoniam tempus fuit figuræ: et quoniam Christus generaturus fuit spiritualiter proles per Baptismum, tam in Ecclesia catholica quam in hæreticorum conventiculis; ideo præcedere debuit matrimonium horum præfigurativum, sicut expositum est. Rursus, quia eorum qui ab hæreticis baptizantur, quidam hæresim sequuntur, quidam ad Ecclesiam convertuntur;12 ideo utriusque figura præcessit: primi in Ismaele, de quo in Genesi habetur, Ejice ancillam hanc et filium ejus; secundi in Jacob, cujus filii ex ancillis inter liberos computati sunt.13 Et istud docet Augustinus libro de Baptismo. Fuit item necessitas, quia tunc pauci erant verum Deum colentes, etc., ut supra. Fuit quoque utilitas, quoniam filii a parentibus erudiebantur,
Cf. p. 128 C.
Cf. p. 124 C'. et mores patrum servabant. Fuit demum honestas, quia non libidinoso affectu sed casto uxores cognoscebant et concubinas. Hinc dispensatio illa non extendebatur nisi ad eos qui maritali et temperato affectu mulieribus utebantur. Hæc Bonaventura.
Qui in hujus quæstionis distinctione sentit aperte, quod concubinæ illæ non fuerunt sanctorum virorum uxores legitimæ: unde expresse affirmat, quod Agar non fuit legitima Abrahæ uxor. Cujus contrarium communiter dicitur veriusque censetur, præsertim quoniam in Genesi legitur, quod Sara dedit Agar in uxorem Abrahæ.14 Ancillæ quoque quas Jacob duxit, interdum in Genesi vocantur uxores, aliquando concubinæ; similiter in libro Judicum uxor Levitæ nunc uxor nunc concubina vocatur. Et ita ex canonica probatur Scriptura, quod nomen concubinæ ibi accipitur pro minus principali uxore. Istud etiam modestius et exemplarius sonat, et prætactæ consonant rationes.
At vero Albertus hic scribit multa pulchra, quæ sententialiter ex Thoma et aliis sunt inducta. Et asserit nunquam licuisse viro cuicumque ancillam vel alienam cognoscere, sed ancillam in matrimonium ductam ex instinctu Spiritus Sancti; et ita fecerunt Patriarchæ. Concedit quoque quod Patriarchæ hujusmodi fuerunt bigami; et ait ipsum Lamech non reprehendi de bigamia, quoniam inde reprehensibilis non fuit, sed aliunde. Cujus contrarium communiter dicunt expositores atque docores: imo in textu asseritur, quod desiderio voluptatis duxerat duas, nec dispensatio Dei se extendebat ad tales. — Et addit: Nunquam licuit unam mulierem habere plures viros. Primo, quoniam nimia concussio matricis facit excidere fetum: ideo etiam cum uno multum coire, est periculosum partui; cum diversis vero coire, omnino contrariatur. Secundo, quia ex nimio fluxu seminis injecti et ejecti lubricatur matrix, ita quod nihil tenet: ideo non concipiunt meretrices. Unde et
Cf. p. 120 in littera. feminæ quæ cum uno solo nimis frequentis sunt coitus, minus rariusque concipiunt. Tertio, quia in semine nimis fluente esse nequit debita maturitas ad conceptum et partum requisita.
Footnotes
Chapter 210 of 283