Quæstio 2
DE divortio jam quærendum, hoc est, De libello repudii, seu inseparabilitate matrimonii.1
De qua tamen jam dictum est sæpe, quod scilicet vinculum matrimoniale non dissolvatur nisi per mortem. Quo præsupposito, remanet quæstio, quomodo in veteri Testamento licuit dare libellum repudii, seu repudiare contoralem; an etiam facto divortio, liceat separatis cum aliis contrahere. Et de istis leguntur in Evangelio Judæi Christum interrogasse, qui respondit non licere virum ab uxore discedere, causa fornicationis excepta.23 Quumque objecissent, Cur ergo Moyses præcepit nobis dare libellum repudii ? respondit : Ad duritiam cordis vestri locutus est vobis, etc.4
Itaque de his scribit Guillelmus in Sacramentali : De divortiis atque repudiis quam inique et immisericorditer Judæi et Sarraceni agant et sentiant, facile est manifestare. Lex quippe de repudiis, quæ in Deuteronomio legitur, permissio fuit, non præceptio, ob duritiam cordis Judæorum utcumque tolerata, id est, lege non vindicata, ne in uxores proprias grassarentur. Jam autem declaravimus matrimonium esse perpetuum et indissolubile vinculum. Causam vero fornicationis non solum prudenter, sed etiam juste Sapientia Dei Christus excepit : quæ enim fidem non servat tori maritalis, indignam se facit ut ei servetur, et jus tori quod polluit, juste amisit. Deinde ne viri hereditas, quæ jure successionis ad cognatos atque propinquos ipsius pertinet, ad adulteros transeat, hoc est, ad filios ex uxoris adulterio genitos. Tertia causa potuit esse zelus virorum, qui maxime excandescere solet in uxores propter adulterium. Ut ergo viris parceretur a morte spirituali quam incurrerent uxores occidendo, et uxoribus a morte corporali, permissum fuit divortium. Si ergo fornicata fuerit uxor viri alicujus, aut maneat innupta, aut viro suo reconciliari procuret. Verumtamen ex hac causa non solet divortium celebrari, propter fragilitatem temporum nostrorum, videlicet ne et viri cum mulieribus se polluant, et ne mulieres amplius fornicentur, et quoniam ista causa quæ ad fortius adstringenda matrimonia introducta est, ea intolerabiliter dissolveret.
Si autem divortium licitum esset, prout Sarraceni asserunt et Judæi, tamdiu durabit conjugium, quamdiu amor atque concordia inter conjugatos, et ita consensus eorum in invicem non conjugalis, firmus et absolutus, sed concubinarius et amatorius, imo turpis et fornicatorius est. Nempe ut ipsi affirmant, sufficientes causæ divortii sunt ira et odium, ex quibus timetur mors uxoris. Secunda est fœditas, qualis est lepra, vel jugis menstruositas, hoc est menstruorum irrestringibilis fluxus. Tertia, deformitas. Quarta, sterilitas. Quamlibet harum dicunt sufficere ad matrimonium dissolvendum, et licere viro ad alia vota transire. Quod si verum est, licebit et mulieribus hoc ipsum, quum non minus consulendum sit eis quam viris, et subsidiis longe magis indigeant. Sed quia probatum est, solum consensum in perpetuam ac indissolubilem societatem, matrimonium facere, constat propter nullam illarum causarum divortia licite fieri. Amorem quoque illum carnalem temporalem ad contoralem parit lascivia, non vera justitia. Amplius, si tam facilis potest esse uxorum desertio, viri iracundi et invidiosi innumerabiles feminas polluerent, repudiando unam post aliam : imo secundum hoc, non erit matrimonium nisi præsentatio et quasi probatio feminarum. Insuper,
Cf. dist. xxvii, q. 1. sine suo demerito mulier odio potest haberi, et ita quum fuerit deflorata et aliis contemptibilis facta, a viro suo abjici poterit et repelli. Iniquissime ergo agitur contra mulieres per divortia illa incredulorum. — Hæc Guillelmus, qui ista tam in Sacramentali quam in libro de Fide et legibus diffusius probat.
Præterea Antisiodorensis in Summa sua, libro quarto: Dicendum est (inquit) de libello repudii, quod fuit contrarium tertio bono matrimonii, utpote sacramento, quod inseparabilitatem requirit. Ille vero libellus separationem effecit: erat namque libellus repudii, charta in qua vir scripsit causas propter quas sponsam seu conjugem repudiare volebat. Quod autem libellum repudii dare, fuit peccatum mortale, probatur: quoniam fuit contra tertium matrimonii bonum, videlicet contra sacramentum. Item, quia contrarium est juri divino ac naturali: quia communis animi conceptio est, ut quos Deus conjunxit, homo non separet.5 Sed contra hoc rursus arguitur, quia (ut ait auctoritas) error cui non resistitur, approbatur: ergo quum Moyses non restiterit illi errori, sed potius eum permisit, videtur approbasse eumdem, et esse particeps culpæ, ac causa universorum malorum quæ inde sequuntur. Ad idem valet alia auctoritas, dicens: Qui culpam non redarguit, ei consentit. — Ad hoc respondemus, quod hæ duæ auctoritates intelliguntur, quando prælatus utiliter potest ac debet resistere ac redarguere. Moyses autem nequibat utiliter huic errori resistere, quoniam multitudo fuit in culpa: sicut Ecclesia non potest modo resistere militibus detinentibus decimas, quia si eis resisteret, majus malum in Ecclesia oriretur.
Sed iterum objici potest, quoniam Moyses a Spiritu Sancto accepit legem de repudianda uxore; et illa lex, quum fuerit a Spiritu Sancto, fuit utique bona et justa; nec mulier repudiabatur nisi sententia lata a judice, qui judicavit causas divortii in charta descriptas rationabiles esse: ergo vir sic faciendo non peccavit. — Dicendum, quod Magister distinguit permissionem: quoniam una est concessionis, quando permittitur fieri quod in casu melius est quam suum contrarium, sicut abbas dispensat cum monacho quod comedat carnes tempore ægritudinis. Alia est permissio indulgentiæ, quando permittitur aliquid licitum cujus contrarium melius est: sicut Apostolus permisit secundas nuptias. Est quoque permissio tolerantiæ, quando permittitur peccatum mortale, ne contingat peccatum enormius; et hæc vocatur permissio comparativa. Sic Moyses permisit divortium ac ducere aliam, ne fieret homicidium. Judæi namque erant luxuriosi, crudeles et ad tantum facinus proni. Lex ergo non præcepit divortium fieri absolute; sed sub conditione mandavit, ut si vellent omnino uxores repudiare, prius describerent causas divortii, ac judici præsentarent, etc.
Et si rursus objiciatur, quia (ut ait Apostolus) non sunt facienda mala ut eveniant bona:6 ergo nec toleranda sunt mala minora ne veniant majora. Imo in proposito ex divortii tolerantia videntur pejora oriri, quum dicat Salvator:7 Quicumque dimiserit uxorem et duxerit aliam, mœchatur; et qui dimissam duxerit, mœchatur. — Respondemus, quod non sequitur: Non sunt facienda mala ut veniant bona, ergo nec sunt toleranda mala, etc. Qui enim facit mala, peccat; qui autem tolerat mala, quia utiliter nequit resistere, in hoc non peccat. Uxoricidium quoque excedit mœchationem. Mulier vero repudiata, permittebatur cum alio contrahere, ita quod lex pro hoc eam corporaliter non punivit; prohibebatur vero redire ad primum maritum, præsertim si repudiata fuit a viro secundo. — Hæc Antisiodorensis.
Insuper Thomas circa hæc ait, primo respondendo ad istud, utrum per dispensationem potuit licitum esse uxorem dittere: Dispensatio in præceptis, præcipue in his quæ sunt aliquo modo de lege naturæ, est sicut mutatio cursus rei natubona: ergo nec toleranda sunt mala minora ne veniant majora. Imo in proposito ex divortii tolerantia videntur pejora oriri, quum dicat Salvator: Quicumque dimiserit uxorem et duxerit aliam, mœchatur; et qui dimissam duxerit, mœchatur. — Respondemus, quod non sequitur: Non sunt facienda mala ut veniant bona, ergo nec sunt toleranda mala, etc. Qui enim facit mala, peccat; qui autem tolerat mala, quia utiliter nequit resistere, in hoc non peccat. Uxoricidium quoque excedit mœchationem. Mulier vero repudiata, permittebatur cum alio contrahere, ita quod lex pro hoc eam corporaliter non punivit; prohibebatur vero redire ad primum maritum, præsertim si repudiata fuit a viro secundo. — Hæc Antisiodorensis.
Cf. p. 126 D', et tom. XX, p. 642 C' et s. ralis. Qui cursus mutari potest dupliciter. Primo, ex alia causa naturali, ut patet in his quæ in minori parte aut rarius accidunt: et sic non mutatur cursus rerum quæ semper sunt. Secundo, per causam penitus supernaturalem, ut in miraculis: et ista mutatio potest contingere in naturalibus quæ per naturam semper contingunt, ut in statione solis et lunæ tempore Josue. Ista ratio dispensationis in præceptis legis naturæ, quandoque est in inferioribus causis:8 sicque dispensatio cadere potest supra secunda præcepta legis naturæ, non super prima, quia invariabilia sunt, ut patuit. Quandoque autem totum est in causis superioribus: et tunc dispensatio potest esse divinitus etiam contra prima præcepta legis naturæ, ratione alicujus divini mysterii significandi aut ostendendi: quemadmodum Abrahæ jussum fuit occidere filium innocentem.9 Nec tales dispensationes communiter fiunt ad omnes, sed ad aliquas singulares personas. Si ergo inseparabilitas matrimonii inter prima præcepta legis contineatur, solum hoc secundo modo cadet sub dispensatione; si vero sit inter secunda præcepta legis naturæ, potuit etiam primo modo cadere sub dispensatione. Videtur autem potius inter secunda præcepta legis naturæ contineri. Inseparabilitas namque matrimonii non ordinatur ad bonum prolis, quod est matrimonii finis principalis, nisi quantum ad hoc quod parentes provident filiis pro tota vita per debitam præparationem necessarium in vita. Hujusmodi autem rerum appropriatio non est de prima intentione naturæ, secundum quam omnia essent communia. Idcirco uxoris dimissio non videtur esse contra primam naturæ intentionem: idcirco nec contra prima legis naturæ præcepta. Hinc primo modo sub dispensatione cadere videtur.
Præterea si quæratur, an sub lege Moysis licuit uxorem dimittere; dicendum, quod de hoc est duplex opinio. Una, quod qui dato libello repudii dimittebant uxorem, non excusabantur a peccato, quamvis excusarentur a pœna secundum legem infligenda: propter quod dicitur Moyses libellum repudii permisisse. Sicque ponunt quatuor modos permissionis. Unus, per privationem præceptionis: ut quando majus bonum non præcipitur, sed minus bonum permittitur, sicut Apostolus non præcipiendo virginitatem, permisit matrimonium.10 Secundus modus est per privationem prohibitionis: sicut venialia dicuntur permissa, quia non sunt prohibita. Tertius, per privationem coercitionis: sicque omnia peccata permittuntur a Deo, quia non impedit ea. Quartus, per privationem punitionis: et sic libellus repudii permissus fuit in lege, non propter majus bonum consequendum, sicut pluralitas uxorum, sed propter crimen uxoricidii evitandum, ad quod fuerunt proni Judæi ex corruptione sua in irascibili: quemadmodum etiam permissum eis fuit extraneis fœnerari, propter corruptionem eorum in concupiscibili, ne suis fratribus fœnerarentur; et sicut propter corruptionem suspicionis in rationali, permissum fuit sacrificium zelotypiæ, ne sola suspicio judicium in eis corrumperet. — Sed quia lex vetus, quamvis gratiam non conferret, tamen ad hoc data erat ut peccatum ostenderet, prout communiter Sancti testantur; ideo aliis apparet quod si repudiando uxorem peccassent, hoc saltem per legem aut Prophetas eis indicari debuisset. Alias neglecti viderentur, si de necessariis ad salutem non fuissent instructi, quum et observatio legis tunc mereretur vitam æternam. Hinc dicunt, quod quamvis repudiare uxorem sit per se malum, licita tamen fiebat ex permissione divina. Quod confirmant auctoritate Chrysostomi, asserentis: peccato abstulit legislator quando permisit repudium. Et quamvis hoc probabiliter sit prolatum, primum tamen communius sustinetur.
Porro si quæras, utrum repudiatæ licuit cum alio viro contrahere; respondendum quod non, secundum primam opinionem jam tactam, quoniam vinculum matrimo-
Num. v, 15 et seq. niale mansit inter eam et primum maritum, nec potuit simul duos habere maritos, sicut viro licebat duas simul habere uxores. Secundum aliam vero opinionem hoc licuit ex permissione divina, sicut et ipsum divortium. Et si objiciatur quod allegatum est, quia qui dimissam duxerit, mœchatur;11 exponit hoc pro tempore novi Testamenti, in quo revocata est illa permissio.
Quæritur demum, an licuit viro repudiatam ad se rursus assumere. Respondendum, quod in lege circa libellum repudii, duo erant permissa, puta uxorem dimittere, et dimissam alteri viro conjungi; duo quoque præcepta, ut libellum conscribere, et quod repudians non posset eam recipere. Quod secundum primam opinionem, factum fuit in pœnam uxoris quæ alteri nupsit, atque in hoc fuit polluta; sed juxta aliam opinionem, in pœnam mariti, ne viri faciliter repudiarent uxores.
Quæritur item de causis repudii. Respondetur, quod causa permissionis repudii, fuit vitare uxoricidium. Quumque crimen hoc immediate oriatur ex odio, ipsum odium fuit proxima causa repudii. Odium vero ex aliis oritur causis, quæ sunt fœditas in corpore, puta infirmitas seu alia notabilis macula; vel in anima, ut fornicatio, vel aliud tale quod in moribus inhonestatem inducit. Alii autem probabiliter magis coarctant has causas, dicentes quod non licebat uxorem repudiare nisi propter aliquam causam post matrimonium supervenientem, nec propter quamlibet talem, sed propter illas dumtaxat quæ bonum prolis impedire valebant, vel in corpore, ut sterilitas et lepra, aut aliquid tale; vel in anima, ut si esset morum malorum, quos filii possent sectari. Quædam etiam glossa super Deuteronomium adhuc magis arctat causas illas, scilicet ad peccatum, quoniam et per fœditatem intelligit culpam.12
Postremo causæ repudii in speciali non scribebantur in libello, sed in generali : non ut ostenderetur justum repudium, sed (secundum Josephum) quatenus mulier habens libellum conscriptum de repudio, alteri nubere posset; alias ei traditus non fuisset. Etenim juxta Josephum, talis fuit scriptura : Promitto tibi quod nunquam tecum conveniam. Sed secundum Augustinum, libellus scribebatur quatenus mora interveniente atque consilio Scribarum dissuadente, vir a proposito repudiandi desisteret. — Hæc Thomas in Scripto.
Præterea intuendum, quod in verbis præhabitis præsupponi videtur, quod nec in lege nec in Prophetis Deus ostenderit repudium uxoris esse vitiosum : quod non reor concedendum. Quum enim Malachias dicat, Quum odio habueris eam, id est uxorem, dimitte, dicit Dominus Deus Israel (dando videlicet ei libellum repudii); videtur quasi rem prorsus licitam non solum approbare, sed etiam jubere. Verumtamen quod his verbis, non imperative, nec pure, sed tantum propter vitandum aliquod deterius, puta uxoricidium, permiserit Dominus uxoris dimissionem libellumque repudii, intelligitur ex verbis sequentibus. Nam (ut dixi) quum dixisset, Quum odio habueris uxorem, dimitte eam, mox sequitur : Operiet autem iniquitas vestimentum ejus, dicit Dominus exercituum.13 Operiet (inquit) iniquitas vestimentum ejus, hoc est, iniquitas hujusmodi viri dimittentis uxorem ex odio vel causa non justa, operiet vestimentum ejus.
Præinductis ex Thoma concordant scripta Petri et Richardi. Sed et scripta Alberti continentur in eis; cui tamen plus placet opinio illa, quod libellus repudii licitus fuit ex permissione divina. Bonaventura vero directe tenet contrarium, quod juxta præhabita tutius est tenere, communiusque tenetur.14
Et addit Bonaventura : Post repudium uxoris, aliquid fuit licitum et concessum, videlicet virum et uxorem manere innuptos, seu etiam invicem reconciliari ante nuptias alias. Aliquid vero fuit licitum et permissum, ut scilicet vir uxore repudiata vivente, aliam duceret in uxorem: quod non fuit prohibitum, quia non fuit prohibitum plures simul uxores habere. Aliquid fuit illicitum atque prohibitum, ut quod uxor repudiata alium duceret virum priore vivente: quoniam nunquam licuit uni feminæ plures habere maritos, et viro priore vivente, mansit cum illo vinculum conjugale. Hoc tamen non fuit directe prohibitum, sed oblique in pœnam uxoris impositum, ut nunquam posset redire ad maritum priorem, quoniam sponte se polluit cum secundo. Sicque miro modo, quamvis occulte, lex judicavit matrimonium esse inseparabile: quod et magis expresse tangitur apud Jeremiam.15 Hæc Bonaventura.
Thomas quoque de Argentina tuetur, quod non licuit virum mulierem repudiare nisi propter causam seu defectum post matrimonium contingentem, nec ante apparentem. Idem dicit Albertus. Durandus vero præter præhabita nil conscribit. Scotus magis consentire videtur opinioni Alberti, de licentia seu peccato repudii.
Footnotes
Chapter 211 of 283