Quæstio 3
A Mplius quæritur, An virginitas sit virtus, et virtus eximia.
Videtur quod non sit virtus. Primo, quia secundum Philosophum, naturalissimum est simile sibi generare: ergo non generare videtur innaturale. Imo secundum Philosophum, quum unumquodque perfectum sit seu perfectæ virtutis dum potens est generare simile sibi, videtur ad perfectionem spectare, consimile generare. — Iterum, vis generativa est quædam potentia; potentia autem quæ non perducitur ad actum, imperfecta censetur, et imperfectior perhibetur quam ea quæ perducitur ad actum ad quem naturaliter dicitur ordinata.
Ad hæc respondet Guillelmus: Contra virginitatem et continentiam nequissime multi senserunt, dicentes: Sicut meretricium et sodomia de medio sunt tollenda tanquam belluæ inimicissimæ naturæ humanæ, et vastatrices sævissimæ fructus seminisque humani; idem videtur dicendum de virginitate et continentia, quoniam nobilissimam arborem naturæ humanæ non sinunt fructificare. — Ad quod respondemus, quod virginitas et continentia non impedimentum aut destructionem hujus fructus quærunt, sed immanissimam belluam, imo horrendissimam voraginem carnaclis voluptatis formidantes, semen retinent, et ab opere illo se continent. Quemadmodum si agricola sciret leonem aut lupum sibi insidiari, atque ob id hortum aut agrum ingredi non auderet nec seminare, non ob hoc inimicus esset seminationis fecunditatisque agri et horti: sic virgines et casti nequaquam inimici sunt fecunditatis et propagationis humanæ, sed potius sibi ipsis prospicientes ac cauti; et hoc propter efficacissimas rationes, ut purius vivant ac deiformius conversentur.
C Quumque femina sit sicut ager humanæ seminationis, et masculus sicut agricola, huicque agro insidietur fallacissima bestia voluptatis, et etiam ipsi agricolæ, utpote viro; constat quod continentia atque virginitas, quæ hujusmodi agricolam non ab agro aut ejus seminatione, sed a faucibus insidiantis belluæ avertunt, amicæ sunt ipsius agricolæ. Imo plerumque multo sublimior est virginitatis et castitatis intentio. Nempe qui amore et honore Sponsi cœlestis omnem despicit voluptatem ac fructum carnalem, ne impedimento sint ei vacandi sincerius atque liberius Sponso superno, offert se ipsum et omnia Deo: quemadmodum David rex aquam cisternæ quam concupivit, noluit bibere, sed Domino eam libavit.1 Sodomitæ autem et publicæ prostitutæ in ipsas fauces belluæ irruunt, et in volutabrum spurcissimæ voluptatis se demergunt. Denique, quum optimum hominis sit Deo vacare, et per supremas animæ suæ vires, summi et incomparabilis boni contemplationibus inhærere, ac in ejus purissimo divinissimoque amore quiescere, ad quod sancta virginitas summe disponit, et a quibus bonis conjugium per curas et onera, per occupationes, voluptates, imo et tribulationes sibi annexas, potissime impedit; sequitur, virginitatem conjugio excellenter omnino præferendam. Et maxime ab omni perfectione divina ac puritate interna impedit bestialis et irrefrenata illa conjunctio viri unius cum mulieribus plurimis, quam Sarraceni commendant et amplectuntur. Hæc Guillelmus in suo Sacramentali.
Insuper Thomas circa hæc loquitur, primo respondendo quid sit virginitas: Quemadmodum (inquiens) ex verbis patet Ambrosii, virginitas est quædam integritas. Ideo dicitur per privationem corruptionis quæ in actu commixtionis contingit: in quo triplex corruptio accidit. Una corporalis tantum, in hoc quod claustra pudoris franguntur. Alia spiritualis et corporalis, ex hoc quod per decisionem motumque seminis, delectatio generatur in sensu. Tertia spiritualis solum, ex hoc quod ratio huic delectationi se subjicit, in qua internam integritatem amittit: quoniam consideratio mentis necessario interrumpitur ibi, quum impossibile sit in ipsa delectatione aliquid intelligere actu: unde ipsa absorptio rationis nominatur corruptio. Quum ergo virtus et vitium in actu rationis consentientis aut dissentientis consistent, in omnibus prætactis corruptionibus non invenitur sufficiens ratio vitii aut virtutis, sed coexigitur consensus dissensusve rationis. Quumque virginitas sit in genere moris pertinens ad virtutem, recte dixit S. Lucia: Non inquinatur corpus nisi de consensu mentis, inquinatione videlicet opposita puritati virginitatis. Itaque prima corruptio, quæ est corporalis tantum, non est materia virtutis aut vitii, nisi per accidens, mediante aliqua passione animæ. Nam si per aliquam incisionem claustra pudoris frangerentur, non plus præjudicabit virginitati, quam si manus aut pes incidatur. Corruptio vero secunda et tertia sunt materia virginitatis et oppositi vitii, quemadmodum aliæ passiones sunt materia virtutum moralium oppositorumque vitiorum. In actu autem rationis eligentis vel repudiantis, finaliter completur inquinatio quam excludit ac privat virginitas. Hinc Augustinus in definitione virginitatis: Virginitas, inquit, est in carne corruptibili incorruptionis perpetua meditatio; ponens meditationem quæ ex parte est rationis, pro genere, et actum pro habitu sumens. Incorruptionem vero ponit quasi materiam seu objectum; sed addit subjectum determinatum, addendo, In carne corruptibili, quoniam habitus et privatio sunt circa idem.
Porro personæ quæ sine concubitu se corrumpunt, ut in vitiis contra naturam, virginitatem amittunt, etiam quantum ad id quod est materiale in ea: quia etsi non adsit concubitus, adest tamen delectatio quæ in concubitu facit virginitatis corruptionem. Si autem luxuria contra naturam tempus perfectæ ætatis præveniat, quum non adsit decisio seminis, et per consequens nec perfecta delectatio mentem suffocans, non amittitur virginitas quoad id quod est materiale in ea. — Denique, quum passiones partis sensitivæ non sint materia virtutum, nisi prout ordinabiles sunt a ratione medium in ipsis ponente: hinc delectatio quæ est in somnis cum seminis effusione, non est virtutis materia. Unde nec talis corruptio aufert incorruptionem, quæ materia virginitatis consistit: idcirco nec ratione talis pollutionis virginitas perditur. Idem dicendum de mulieribus quæ dormientes aut inebriatæ aut amentes cognoscuntur a viris, nisi forsan hac intentione irent dormitum, ut a viris cognoscerentur. Idem dicendum de his quæ per violentiam opprimuntur a dæmone incubo, si renitantur pro posse ut corpus suum conservent a corruptione immune, vel saltem animum a consensu. Verumtamen quum in significationibus sacramentorum potius attendatur quod exterius geritur, quam quod intus efficitur; idcirco irregularis fieret qui virginem violenter defloratam in conjugem sumeret, præsertim quum in illa delectatione difficillimum sit animum a consensu reprimere: propter quod præsumitur consensisse.
Insuper virginitas est virtus moralis, quia per ipsam homo a præcipuis delectationibus se propter Deum refrenat, quatenus spiritualibus ac divinis perfectius vacet, et dicit electionem conservandi incorruptionem. Una autem virtus, quantum ad actum, et etiam quantum ad habitum, potest dici major seu excellentior alia dupliciter, puta, per se et per accidens: per se, ratione objecti; per accidens, ex circumstantiis variis. Hinc virtutes quæ sunt circa bonum spirituale, potissime quæ sunt circa bonum et verum increatum, præstantiores sunt virtutibus moralibus quæ circa actus et passiones corporales aut corporalibus adjunctas versantur. Castitas vero præcipue commendatur, quoniam ad virtutum intellectualium ac divinarum adeptionem, profectum et perfectionem eminenter disponit, præsertim virginitas. Unde et Commentator septimo Physicorum fatetur, quod castitas maxime valet ad scientias speculativas. — Hæc Thomas, qui de his hic et in secunda secundæ scribit diffuse.
Sed non est intentionis meæ his immorari, de quibus in aliis diversis opusculis plenius scripsi; sed et de sancta virginitate specialem compilavi tractaculum: de qua gloriosi et sancti doctores Cyprianus, Ambrosius, et alii in suis de Virginitate tractatibus eleganter scripserunt. Bonaventura etiam, Petrus, Richardus et alii de ea hic bene scribunt.
Footnotes
-
II Reg. XXIII, 16. ↩
Chapter 212 of 283