Distinctio 38
A. De voto.
NUNC de voto inspiciamus. Votum est testificatio quædam promissionis spontaneæ, quæ Deo et de his quæ Dei sunt, proprie fieri debet.1 Sunt tamen et vota stultorum, quæ frangenda sunt.
B. De votorum differentiis.
Sciendum vero, quod votorum aliud est commune, aliud singulare : commune, ut illud quod in Baptismo omnes faciunt, quum spondent renuntiare diabolo et pompis ejus; singulare, ut quum aliquis sponte promittit servare virginitatem vel continentiam, vel aliquid hujusmodi. Item singulare votum aliud est privatum, aliud solenne. Privatum est in abscondito factum; solenne vero, in conspectu Ecclesiæ factum. Item privatum votum si violetur, peccatum est mortale;2 solenne vero violare, peccatum et scandalum est. Qui privatum faciunt votum continentiæ, matrimonium contrahere non debent, quia contrahendo mortaliter peccant; si tamen contraxerint, non separantur, quia probari non potest quod occulte factum est. Qui vero solenniter vovent, nullatenus conjugium inire queunt : quibus non solum nubere, sed et velle damnabile est. Unde Augustinus : In conjugali vinculo, si pudiitia servatur, damnatio non timetur;3 sed in viduali continentia et virginali excellentia, virtus muneris amplioris expetitur : qua expetita et electa et voto oblata, jam non solum capessere nuptias, sed etiam si non nubatur, nubere velle damnabile est.
Voventibus enim virginitatem vel viduitatem, non solum nubere, sed etiam velle damnabile est. Quod Apostolus ostendit, Timotheo scribens : Adolescentiores viduas devita;4 quum enim luxuriatæ fuerint, in Christo nubere volunt, id est, quum post votum continentiæ in deliciis egerint vitam, non dico, Nubunt, sed, Nubere volunt in Christo, quasi tunc non sit peccatum. Sed quod sit, ostendit subdens : Habentes damnationem. Quare? Subdit : Quia primam fidem irritam fecerunt; etsi non nubendo, tamen volendo : ut voluntatem quæ a proposito cecidit, appareat esse damnatam, sive sequantur nuptiæ sive non.Damnatur enim propositi fraus; damnantur tales, quia continentiæ fidem primam irritam fecerunt, id est votum, vel in voto violato fidem quam in Baptismo professæ sunt. Si autem pro voluntate nubendi damnantur, constat, si eam effectui mancipaverint, revocandum id esse in irritum, easque arcendas redire ad propositum. Unde Gregorius : Viduas a proposito recedentes viduitatis, super quibus nos consuluisti, credo te nosse, a S. Paulo (nisi convertantur) olim esse damnatas : quas et nos apostolica auctoritate damnandas, et a communione fidelium atque a liminibus Ecclesiæ arcendas fore censemus, usquequo obediant episcopis suis, et ad bonum quod cœperunt, invite aut voluntarie revertantur.
Decret. p. 11, caus. 27, q. 1, c. 2.
C. De virginibus non velatis.
Hugo, Summa Sent. tract. VII, c. 10. Decret. loc. cit. c. 2, 9.
Ibid. c. 2.
De virginibus autem non velatis, si deviaverint, a prædecessore nostro Innocentio Papa tale decretum habemus : Hæ quæ necdum sacro velamine tectæ, tamen in proposito virginali semper se simulaverunt permanere; licet velatæ non fuerint, tamen si nupserint, aliquo tempore his agenda pœnitentia est, quia sponsio earum a Domino tenebatur. Si enim inter homines solet bonæ fidei contractus nulla ratione dissolvi, quanto magis ista pollicitatio quam cum Deo pepigit, solvi sine vindicta non poterit? Item : Si virgines nondum velatæ taliter publica pœnitentia puniuntur, et a cœtu fidelium usque ad satisfactionem excluduntur; quanto magis viduæ quæ perfectioris ætatis et maturioris consilii exsistunt, et habitum religionis assumpserunt, et deinde apostataverunt, atque ad priorem vomitum sunt reversæ, a nobis et ab omnibus fidelibus, a liminibus Ecclesiæ et a cœtu fidelium usque ad satisfactionem sunt eliminandæ, et carceribus tradendæ? — Ex his apparet, virgines vel viduas voto continentiæ adstrictas, sive fuerint velatæ sive non, nullatenus conjugium sortiri posse. Quod itidem de omnibus intelligendum est qui continentiam vcverunt : quod enim ante erat licitum, post votum fit illicitum.
Ibid. c. 10. hominibus
Non est igitur prætermittendum quod Innocentius Papa de viduis et puellis decrevit : Quæ Christo spiritualiter nubunt, si postea publice nupserint, non eas admittendas esse ad pœnitentiam, nisi hi quibus se junxerant, de mundo recesserint. Si enim de omnibus hæc ratio custoditur, ut quæcumque vivente viro alteri nupserit, adultera habeatur, nec ei agendæ pœnitentiæ licentia concedatur, nisi unus de illis fuerit defunctus; quanto magis de illa tenenda est quæ ante se immortali Sponso conjunxerat, et post hoc ad humanas nuptias transmigravit? — Attende, quod non solum conjugium talibus negare videtur, sed etiam locum pœnitentiæ. Sed non ita intelligendum est, ut aliquando excludantur a pœnitentia, quæ digne pœnitentiam agere volunt; sed illæ non sunt admittendæ ad pœnitentiam, quæ ab incestus copula discedere noluerint : quia post religionis propositum non potest Deo reconciliari per pœnitentiam, quæ ad habitum suæ professionis redire neglexerit. Tunc ille cui se junxerat, ei defunctus erit, quum ab ejus illicitis amplexibus hæc penitus recesserit.
Quum ergo dicitur, eas non esse admittendas ad pœnitentiam, nisi hi quibus se junxerant, de mundo recesserint, subaudiendum est, eis. Tunc enim eis viri de mundo recedunt et defunguntur, quum ab eorum concupiscentia istæ se alienant : quem sensum similitudo subdita declarat et confirmat.
D. Quam grande malum sit adulterium.
Quum vir et mulier legitime conjuncti sunt, constat alterum altero vivente, ad aliam non posse transire copulam : alioqui adulterium committitur. De quo Clemens Papa ait : Quid in omnibus peccatis adulterio est gravius? Secundum namque in pœnis tenet locum, quem primum illi habent qui aberrant a Deo. Gravissime ergo peccant adulteri, graviter fornicarii, sed cunctis his gravius incestuosi, quos omnes transcendunt contra naturam delinquentes. Unde Augustinus : Adulterii malum vincit fornicationem, vincitur autem ab incestu. Pejus enim est cum matre quam cum aliena uxore dormire. Sed horum omnium pessimum est quod contra naturam fit, ut si vir membro mulieris non ad hoc concesso utatur. Hoc exsecrabiliter fit in meretrice, sed exsecrabilius fit in uxore.
Decret. p. II, caus. 32, q. 7, c. 16.
Ibid. c. 11.
E. De illis qui post longam captivitatem redeunt.
Hic quæritur de illis feminis quæ putantes viros suos interemptos, vel in captivitate, vel ab iniqua dominatione nunquam liberandos, in aliorum conjugia transierunt : si illi qui putabantur periisse remeaverint, utrum eis reddi debeant; et an secundi fornicarii sint, et ipsæ reæ adulterii. De hoc Leo Papa sic ait : Necesse est ut legitimarum fœdera nuptiarum redintegranda credamus, et remotis his quæ hostilitas intulit, cuique id legitime reformetur quod intulit; procurandumque est ut recipiat quisque quod proprium est. Nec tamen culpabilis judicetur, et quasi alieni juris pervasor habeatur, qui personam ejus mariti qui jam non esse æstimabatur, assumpsit. Sic enim multa quæ ad eos qui in captivitatem ducti sunt pertinebant, in jus alienum transire potuerunt; et tamen plenæ justitiæ est, ut eisdem reversis reformentur. Ideoque si viri post longam captivitatem reversi, ita in dilectione suarum conjugum perseverant, ut eas cupiant in suum redire consortium, dimittendum est et inculpabile judicandum quod necessitas intulit, et restituendum quod fides poscit. Sin autem aliquæ mulieres ita virorum posterorum amore sunt captæ, ut malint his cohærere quam ad legitimum transire consortium, merito sunt notandæ, ita ut ecclesiastica communione preventur, quæ de re excusabili contaminationem criminis elegerunt. Redeant ergo in suum statum conjugia : quia sicut mulieres quæ ad viros suos reverti noluerint, impiæ sunt habendæ; ita illæ quæ redeunt, merito sunt laudandæ. — Ex his ostenditur, illos qui taliter junguntur ut credant virum interemptum, per ignorantiam aliquam excusationem habere de peccato; et tantum primam copulam esse legitimam, non secundam; veniam tamen
Hugo, Summa Sent. tract. VII, c. 9.
Decret. p. II, caus. 34, q. 1, c. 1. habere, si careat opprobrio malæ voluntatis. — Sed si quis relicta in patria sua uxore, in longinquam abiens regionem, aliam ducat uxorem, deinde pœnitentia ductus, eam dimittere velit, asserens se aliam habuisse quæ vivit, nec Ecclesia permittat, quæ quod ille asserit ignorat; quæritur, an in hac secunda copula sit conjugium. Sane dici potest, non esse conjugium, et mulierem de crimine excusari per ignorantiam, virum autem adulterium admisisse. Sed ex quo ad primam redire volens nec valens, cogitur Ecclesiæ disciplina hanc tenere, incipit excusari per obedientiam et timorem de hoc quod poscenti mulieri debitum reddit, a qua ipse nunquam poscere debet. Et sic de aliis hujusmodi sentiendum est.
SUMMA
DISTINCTIONIS TRICESIMÆ OCTAVÆ
OSTENSO qualiter ordo sit matrimonii impedimentum, hic ostenditur idem de voto. Et hac occasione docet Magister quid sit votum, et qualiter votum sit multiplex, quomodo etiam diversa vota diversimode impeditiva sint matrimonii.
Footnotes
Chapter 223 of 283