Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur, Quid sit votum, qualiter dividatur, ac qualiter sit impeditivum conjugii; de obligatione quoque dispensationeque voti.

Et primo arguitur, quod non licet vovere. Videtur namque incautum, quum tanta sit fragilitas et instabilitas mentis humanæ; multi quoque vota sua transgrediantur, et facto voto, magis tententur quam ante. — Rursus, quum valde arcta sit via salutis, id est præceptorum impletio, Deum toto corde diligere, omne peccatum mortale vitare, de peccato omni mortali magis quam de quocumque damno temporali, malo pœnali, incommodo temporali dolere, cum metu, timore, tremore propriam salutem operari, carnem cum vitiis et concupiscentiis crucifigere; videtur omnino incautum, ultra hæc se voto adstringere. — Insuper, si in Baptismo promisimus Satanæ et ejus operibus renuntiare, videtur quod omnis Christianus in quocumque peccato mortali violator sit voti, imo et voti solennis, quod arduum esset.

Circa hæc scribit Thomas: Votum obligationem designat factam ex voluntate. Et quoniam sola voluntate non potest aliquis obligari nisi ei qui voluntatis est cognitor, utpote Deo: hinc votum ex consequenti importat obligationem Deo factam, atque in his quæ Dei sunt: quia obligatio alicui facta de his quæ ad Deum non spectant, non est votum. Obligatio autem fit homini verbo expresso exterius: hinc Deo fit obligatio voluntarie verbo intus expresso. Unde illius potentiæ actus est votum, ad quam pertinet verbum interius enuntiare, videlicet rationis: nam et promittens, rem promissam ad alterum ordinat; omnis vero ordinatio est rationis. Promissio autem exterius facta, quandoque vocatur nuda, quando non habet quid additum quod promissionem confirmet; et tunc non habet plenam vim obligandi. Sic et promissio intus facta Deo, ad hoc quod plenam obligandi vim habeat, oportet quod non sit nuda, sed habeat aliquid quo confirmetur. Quæ confirmatio per tria gradatim fieri habet: primo, per simplicem deliberationem; secundo, per intentionem obligandi se ad aliquam pœnam; tertio, per hoc quod interiori promissioni adhibetur testimonium hominum. Sicque de voto dantur variæ definitiones, secundum diversa quæ requiruntur ad ipsum. Definitio tamen quam ponit Magister, perfectissima esse videtur. Nam ponit promissionem, quæ est essentialiter ipsum votum; et tangit voluntatem, addendo, Spontaneæ, quæ obligationis est causa; ultimam quoque promissionis confirmationem, dicendo, Testificatio; ac terminum voti, adjungens, Quæ Deo fieri debet; et item materiam, dicens, De his quæ Dei sunt.

Itaque aliquid velle, non est promittere, nec ipsum propositum est votum; sed enuntiatio propositi per modum promissionis. Et quia interior enuntiatio nominatur cordis conceptio, ideo in alia definitione votum dicitur esse conceptio propositi, quum sic definitur: Votum est conceptio boni propositi cum deliberatione firmata, qua quis ad aliquid faciendum vel non faciendum se obligat Deo. Si tamen votum dicatur propositum, erit prædicatio per causam (quemadmodum desiderium dicitur oratio), quia propositum est voti principium. Denique promissio interdum fit ore, non corde; et talis, quoad Deum, non est votum: ideo additum est, Spontaneæ. Et quamvis ad interiorem promissionem homo non possit cogi, sicut neque ad fidem, tamen ad exteriorem potest alqualiter cogi. Magister vero definit hic votum exterius prolatum, quod potest matrimonium impedire, quia de illo intendit. Et hoc votum est testificatio interioris promissionis, non ipsa interior promissio. Sic etenim ait: Votum est testificatio quædam promissionis spontaneæ, quæ Deo et de his quæ Dei sunt, proprie fieri debet. Nam etsi Sanctis aliqua voveantur, tamen principaliter Deo voventur, quoniam Sanctis voventur tanquam mediatoribus apud Deum. Juristæ quoque votum ita definiunt: Votum est alicujus boni cum deliberatione facta promissio. Et Hugo: Votum, inquit, est voluntaria sponsio.

Insuper quæritur, an votum sit tantum de bono meliori. Videtur quod non, quoniam Jephthe vovit Deo offerre quidquid ei triumphum sortito ac redeunti, primum occurreret:1 quod poterat esse illicitum, quia prohibitum fuit in lege canem offerre.2 Item aliqui promittunt servare præcepta: quod est necessitatis, non supererogationis. Et quidam promittunt castitatem, ad quam tenentur. — In oppositum est magistralis illa definitio voti: Votum est promissio melioris boni deliberatione firmata.

Dicendum, quod votum (sicut jam patuit) proprie non potest esse nisi de aliquo bono ad Dei cultum pertinente:3 hinc malum non cadit sub voto; et ex parte ejus cujus votum est actus, videlicet voluntatis, obviat voto necessitas. Est autem duplex necessitas. Una absoluta, et illa omnino votum excludit: ut si quis voveret se non moriturum, aut ea quæ in sua nequaquam sunt potestate, nullum est votum. Alia est necessitas conditionata ex suppositione finis, sicut necesse est homini servare præcepta si debet salvari: et talis necessitas non excludit simpliciter votum, quia interdum accipitur votum respectu taliter necessariorum. Attamen talis necessitas excludit votum proprie sumptum, quod non est nisi de his quæ sunt supererogationis, ad quæ non omnes tenentur.

Unde quod Jacob legitur in Genesi visse, quod Dominus esset sibi in Deum, intelligitur de voto extense accepto, vel de aliquo speciali modo colendi honorandique Deum per decimas et sacrificia quædam.4 — Quod autem quædam mulieres vovent non pectinare capillos certis diebus, sunt sortilegia quædam magis quam vota, et reliquiæ superstitionum ac idololatriæ qua dies observabantur et menses. — Porro circa votum Jephthe sciendum, quod de simpliciter malo seu vitioso non est votum nisi æquivoce: idcirco non obligat. Si autem sit indeterminate de aliquo in communi, quod in quodam eventu potest consistere bonum, et in aliquo casu malum: si emittatur in omnem eventum, est indiscretum; et si per intentionem voventis emittatur in bonum, discretum est, nec aliter obligat, sed peccat indiscrete promittens. Votum autem Jephthe exstitit tale, quod in aliquo casu potuit esse bonum, ut si ei occurreret animal immolaticium; et in aliquo malum, ut si occurreret ei animal offerri prohibitum. Et quia videtur vovisse in omnem eventum, indiscrete vovisse dieitur. Fuit tamen in voto ejus aliquid boni, puta devotio ad Deum, et quia speravit ab eo victoriam; et quoad hoc, fertur motus a spiritu Domini ad vovendum. Exsecutio vero voti apparet fuisse crudelis, sed fuit ibi figura laudabilis. Quamvis ergo votum ejus fuit aliquo modo laudabile, non tamen excusatur a culpa: quia (ut ait Hieronymus) fuit in promittendo non sapiens, et in implendo impius. Ponitur tamen in Sanctorum catalogo propter victoriam quam a Deo obtinuit. — Præterea vota quæ vergunt in voventis periculum, ut tribus aut quatuor diebus continue abstinere, sunt indiscreta, nec observanda. Idcirco tutum est in talibus dispensationem quærere a prælato: quam si negaret, posset promittens nihilo minus frangere tale votum; et si nihil haberet ad comedendum nisi id a quo abstinere promisit, posset illud comedere sine peccato.

Quæritur etiam, an is qui non est sui juris, possit vovere. Videtur quod sic, quia nullus ita est subditus homini, quin maneat libere agens, alioqui non mereretur; et potest opera supererogationis peragere: ergo ad talia potest se voto adstringere. Ex quibus probatur, quod monachus, uxor, servus, filiusfamilias similesque personæ possint vovere, quoniam in quibusdam manent propriæ voluntatis, nec tenentur absolute in omnibus obedire, sed in his solum ad quæ se extendit superioris auctoritas.

Et respondendum, quod sicut præhabitum est, votum non potest emitti ab aliquo nisi de his quæ suæ subjacent voluntati:5 ideo qui sub alterius potestate est constitutus, non potest vovere quantum ad illa in quibus subjectus est illi, imo quo ad illa subest voluntati illius. — Denique ex quo homo venit ad annos pubertatis, non est sub potestate alterius, si sit liberæ conditionis, quantum ad ea quæ ad suam spectant personam: ideo sicut invitis parentibus matrimonium potest contrahere, ita et religionem intrare ac profiteri; sed quantum ad res domesticas, non potest quidquam vovere sine consensu patris. — Religiosus quoque, quamvis non teneatur in omnibus obedire quæ sibi a suo superiore possent juberi, tamen tenetur ad obediendum quantum ad omne tempus, de his quæ sibi imperari possunt ab illo, sicut et servus non est exemptus aliquo tempore a servitio domini sui: ideo nullum tempus est eis vacans quo possint quodlibet facere. Quumque omne votum aliquo tempore sit complendum, ideo sicut nec servus, ita nec religiosus aliquod votum emittere potest sine superioris sui consensu. — Conformiter, in his in quibus uxor viro suo tenetur, et econtrario, neuter potest sine mutuo consensu vovere, ut patet de voto continentiæ.6 Verum quum in dispensatione domus et regimine vitæ mulier subjecta sit viro, non vice versa; ideo in talibus potest vir vovere sine consensu uxoris, non econtra. — Hæc Thomas in Scripto. Quibus scripta Alberti, Petri, Richardi, sed et Bonaventuræ concordant, nisi quod Richardus nititur improbare rationem illam quam Thomas inducit ad probandum quod religiosus non potest sine superioris sui consensu promittere. Verumtamen ratio illa efficacior esse videtur quam ea quam Richardus allegat: consensit quippe conclusioni cui et Thomas.

Bonaventura demum circa hæc ait: Duo sunt de essentia voti, puta, promissio et obligandi intentio, quum votum sit obligatio nova et voluntaria.

Præterea quæritur, an dolose vovens, tenetur. Dicendum, quod duplex est forum, videlicet, judiciale et pœnitentiale. In foro judiciali judicatur secundum exteriora, in foro pœnitentiali secundum conscientiam. In foro judiciali, quia fraus sua non debet alicui suffragari, accipiuntur verba secundum intellectum communem et sanum : ideo taliter vovens, judicatur teneri ac si ex corde vovisset. Sed in foro pœnitentiali, in quo judicatur secundum veritatem, judicatur talem peccasse in dolo; non tamen ex illa promissione coram Deo tenetur, sicut nec qui contraxit sine mentis intentione, vere contraxit.

Quæritur item, qualiter differunt juramentum ac votum. Dicendum, quod in tribus, utpote, in objecto, in medio et in fine. In objecto, quoniam votum fit Deo, juramentum hominibus. In medio, quia juratur per Deum, sed vovetur per promissionem. In fine, quia juramentum est ad adstruendam veritatem, votum ad augendam bonitatem ac honestatem. Quumque votum procedat a libera voluntate simpliciter, ideo omnis qui libere potest facere quod vult, nullo impedimento in se exsistente, nullo homine de facto præpediente, nullo jure prohibente, potest simpliciter vovere. — Hæc Bonaventura.

Circa hæc quæritur, utrum religiosus potest facere votum intrandi aliam ac altiorem religionem. Ad quod respondetur quod imo; nec hoc est contra prædicta, quia (ut patet ex verbis S. Thomæ et aliorum) nihil aliud dicere volunt, nisi quod religiosus non potest vovere aliquid in præjudicium et derogationem suæ professionis ac voti obedientiæ quod emisit.7 Quumque non obstante sua professione et obedientiæ suæ voto, licite ingredi possit religionem perfectiorem; et potest hoc ipsum promittere se facturum, nec professio sua impedit eum a fruge vitæ melioris. Ideo dicit Albertus, quod non potest promittere aliquid se facturum quamdiu manet in ordine suo, ita ut manendo in ordine suo teneatur ad ea ex voto; sed tenetur votum illud implere, quantum in se est, quod et prohibente suo superiore potest implere, imo et debet. Nec in hoc derogat obedientiæ voto, quum dicat Apostolus: Æmulamini charismata meliora. Verumtamen tale votum non est sine ingenti deliberatione emittendum.8

Footnotes

  1. Judic. xi, 30 et seq. ↩

  2. Deut. xxiii, 18. ↩

  3. Cf. p. 164 A'. ↩

  4. Gen. xxviii, 20, 21. ↩

  5. Cf. p. 165 B'. ↩

  6. Cf. p. 118 D, 119 C, 120 A, A'. ↩

  7. p. 166 A' et s. ↩

  8. I Cor. xii, 31. ↩

Chapter 224 of 283