Quæstio 2
Nunc quæritur De voti divisione et solennizatione.
Videtur quod in Baptismo non fiat aliquod votum, quia infantuli nec per se nec per alios possunt voto constringi, quum necdum discretione utantur : et sicut prætactum est, sequeretur quod Christianus adultus in omni peccato mortali ageret contra votum.1
Ad hoc Thomas respondet : Divisio voti in votum singulare et commune, est divisio analogi, quod per prius et posterius prædicatur de membris dividentibus ipsum. Quum enim votum sit obligatio facta ex voluntate, et necessitas voluntarium excludat;2 votum quod nihil habet necessitatis, per prius dicitur votum, tanquam rationem voti habens complete : et hoc est votum singulare, quod est de illis ad quæ non tenemur. Votum vero quod aliquid habet necessitatis, habet incomplete rationem voti, et per posterius votum vocatur : utpote votum commune, quod est de his ad quæ omnes tenentur, quæ necessaria sunt necessitate conditionata, non absoluta. Quamvis etiam votum commune sit determinatus actus a singulari persona egrediens, dicitur tamen commune ratione eorum de quibus est, ad quæ omnes tenentur, videlicet votum quod fit in Baptismo. Nec hujus voti transgressio facit speciale peccatum, sed addit peccato specialem deformitatem : magis namque peccat baptizatus eodem genere peccati quam non baptizatus. Hinc non frustra emittitur, quum obligationem aliquam addat, sicut lex scripta supra legem naturæ; nec tamen aliud facit peccatum, sed novam addit deformitatem. Ad tale quoque commune votum potest puer per suum obligari patrinum, nec aliquid inde deperit puero, sed maximum beneficium impetratur; nec obstat quod ex voto tali puer baptizatus plus obligatur ad bona, quia hoc aliunde ei copiose recompensatur per charismata gratiæ quæ in Baptismo conferuntur.
Insuper votum dividitur in votum solenne et privatum seu simplex: quæ est divisio totius potestativi in partes suas, cujus perfecta virtus est in una suarum partium, et in aliis quædam participatio ejus, quemadmodum anima dividitur in rationalem, sensitivam et vegetativam. Virtus autem voti est obligatio, quæ complete est in voto solenni, cujus obligatio nullo casu poterit irritari; incomplete vero in voto privato, cujus obligatio in casu aliquo irritatur, sicut dicetur. — Votum autem publicum appellatur dupliciter. Primo per se, quoniam aliquid habet annexum unde venire in publicum debeat, ut dum quis recipit ordinem sacrum, per quem minister Ecclesiæ constituitur ad serviendum publice Deo. Secundo per accidens, ut dum ad plurimorum venit notitiam. Quumque judicium rei non varietur per ea quæ sunt per accidens, sed secundum id quod est per se, ideo votum publicum secundo modo in idem computatur cum privato; sed publicum primo modo distinguitur a privato, et hoc est solenne.
Quæritur quoque, per quid votum solennizetur. Dicendum, quod votum vocatur solenne, ex hoc quod habet rationem obligandi completam. Ea namque ad solennitatem rei pertinere dicuntur, quæ tribuunt ei esse completum. Quumque votum essentialiter sit promissio, complementum suæ virtutis sortitur sicut ipsa promissio: cujus obligatio tunc completur, dum quis præsentialiter dat quod promittit, ponens eum cui promisit quasi in corporali possessione rei promissæ: ut si quis alicui fructum agri promitteret, et promittendo daret ei agrum; seu si servitium promitteret alteri, et hoc promittendo daret se illi in servum. Hinc votum solennizari tunc dicitur, dum homo se ipsum præsentialiter offert et dat Deo, divinis servitiis se mancipando: quod fit per sacri ordinis susceptionem, et per regularis ac religiosæ conversationis legitimam professionem, puta, in manu ejus ad quem recipere pertinet, et aliis circumstantiis quæ secundum jura determinantur, servatis. Aliter non esset votum solenne, quantumcumque quis profiteretur, quia ex tali professione non fieret sub potestate eorum qui præsunt religioni.
Verumtamen quidam affirmant, quod votum solennizatur per susceptionem habitus religionis. Quocirca sciendum, quod duplex est habitus religionis: unus qui datur novitiis, alius qui professis. Et si in aliquibus religionibus detur habitus idem utrisque, tamen in professione solet benedici, et quasi alter habitus reputatur. Et primus habitus non sufficit ad votum solennizandum, etiam prius emissum; sed secundi habitus susceptio votum solennizat, quum sit quædam præsumpta professio: contra quam non admittitur probatio, si debitæ circumstantiæ observentur, ut quod detur ab eo qui de jure possit dare, et coram multitudine Fratrum. Nempe si quis in domo sua talem habitum suscepisset, non ob hoc præsumeretur votum solennizasse. Ideo susceptio habitus non debet poni alia causa solennitatis quam professio, quoniam non solennizat votum nisi in quantum est præsumpta professio. — Denique, antequam essent regulæ quæ nunc sunt, erat aliquis modus vivendi ab Ecclesia approbatus, quo ea quæ supererogationis sunt servabantur; tuncque obligatio certi temporis ad illum modum vivendi, idem fecit quod nunc obligatio ad regulam certam.3 — Constat item ex præinductis, quod votum non dicitur ideo privatum, quoniam ad notitiam venit paucorum, sed quia non habet in se unde oporteat ipsum ad aliorum venire notitiam. Qui autem professionem facit in occulto in manu ejus qui rite potest suscipere, habet unde deduci in publicum debeat: quia oportet eum sæcularem vitam deserere, atque in claustro cum aliis sui ordinis conversari.
Quæritur item, an votum simpliciter obliget. Respondendum, quod votum est quidam promissionis contractus inter Deum et hominem. Quumque contractus bonæ fidei inter homines factus, sit firmus et ad observationem necessario obliget, multo magis votum Deo factum in his quæ vere cadunt sub voto. Ideo fractio voti est mortale peccatum, quoniam fidem cum Deo initam violat. — Et si objiciatur, quia interdum impossibile est votum implere, ut si virgo virginitatem professa corrumpatur; dicendum, quod illud quod votum fiendum impediret ne fieret, si præsens esset, etiam voto facto obligationem aufert. Quumque de impossibili non sit votum, si quid fiat impossibile post voti emissionem, quod ante fuit possibile, obligatio voti quantum ad illud aufertur: ut si dives ædificare voverit ecclesiam, et postea depauperatus nequeat adimplere. Verumtamen circa hoc est duplex distinctio. Prima, quod vel omnino impotens factus est ad hoc, vel in parte: si omnino, penitus non tenetur; si in parte, tenetur implere pro parte. Secunda, quia vel ex culpa sua impotens factus est, et tunc per pœnitentiam recompensare tenetur; vel absque culpa, et sic ad nullam recompensam obligatur. Illa ergo quæ virginitatem vovit, si corrupta est, quamvis virginitatem reddere non possit, attamen continentiam reddere potest, et ad eam tenetur, et ultra ad pœnitentiæ lamenta quod virginitatem amisit: et ita satisfacit pro posse.
Insuper nec votum, nec juramentum servandum est, si vergat in exitum deteriorem, quum dicat Isidorus: In turpi voto muta decretum; quoniam nec ad illicita, nec ad minus bona extendit se votum. — Votum etiam interpretativum obligat, quemadmodum votum ore tenus factum. Idcirco si quis post tempus probationis in claustro manserit, obligatur manere in ordine ex voto interpretativo, nisi forte ob aliquam causam fuerit sibi terminus protelatus, vel consueverit aliis protelari, quia tunc non facit votum interpretativum, ultra annum stans. Talis quoque qui facit interpretativum votum, in omni casu tenetur ad tria principalia vota religionis; ad alias vero observantias, quarum transgressio ex dissimulatione prælatorum inducitur, non videtur obligari, præsertim si simplex sit, et talia satis discernere nequeat.
Sed quæri potest de illo qui vovit religionem intrare, et religiosi nolunt eum recipere. Respondendum, quod obligatio voti ex propria voluntate causatur. Unde si in vovendo prius cogitavit de religionis ingressu, et postea elegit talem religionem, aut talem locum, tenetur simpliciter ad religionem: ideo si recipi nequit in illa quam elegit, tenetur aliam quærere. Si autem primo et principaliter cogitavit de tali religione et tali loco, tunc in voto suo datur intelligi ista conditio, si illi velint eum recipere; si vero dubitet quomodo se in vovendo habuerit, debet tutiorem viam eligere, ne discrimini se committat. — Præterea, dum quis vovet se intraturum religionem, si intendebat se ad statim obligare, vel ad arbitrium alienum, non potest ultra differre, etiam propter debita persolvenda; sed qui recipit eum, illa solvere obligatur. Si autem in vovendo cogitavit de debitis, probabiliter potest præsumi quod non intendebat se obligare antequam de rebus suis disposuisset. Sed dum rationabiliter timet perpetuum impedimentum, tenetur ulterius non differre.
Amplius quæritur, an votum simplex dirimat matrimonium jam contractum, et utrum votum solenne hoc faciat. Respondendum ad primam hujus quæsiti partem, quod per hoc res desinit esse in potestate alicujus, per quod transfertur in dominium alterius. Promissio autem rei non transfert eam in dominium ejus cui promittitur: idcirco ex hoc quod quis promittit alteri rem aliquam, non desinit res illa esse in potestate promittentis. Quumque in voto simplici non sit nisi simplex promissio proprii corporis ad continentiam Deo servandam, adhuc remanet homo dominus corporis sui: ideo potest ipsum dare alteri, puta uxori, in qua datione consistit Matrimonii sacramentum, quod indissolubile est. Hinc votum simplex, quamvis impediat matrimonium contrahendum, ita quod peccat contrahens post votum simplex; tamen quum verus contractus sit, non potest per hoc matrimonium factum dirimi.
Et si objiciatur, quia fortius est vinculum voti quam matrimonii, ergo plus obligat; respondendum, quod votum est fortius vinculum quantum ad id cui et ad quod obligat: quia per matrimonium ligatur homo uxori ad debiti redditionem, per votum vero Deo ad continentiam. Tamen quantum ad modum ligandi, matrimonium est fortius vinculum, quia per ipsum actualiter traditur vir in potestatem uxoris. — Rursus objici potest, quia præceptum Dei non est minus efficax quam Ecclesiæ præceptum; sed si contra præceptum Ecclesiæ matrimonium contrahatur, dirimitur, ut patet in contrahentibus in gradu propinquitatis prohibito: ergo potius si contra votum contrahatur, quia præceptum Dei est votum servare. Dicendum, quod præceptum prohibens matrimonium inter consanguineos, non in quantum est præceptum Dei vel Ecclesiæ habet quod dirimat matrimonium contrahendum, sed in quantum facit quod consanguinei corpus non possit transire in potestatem consanguinei. Hoc autem non facit præceptum prohibens matrimonium post votum simplex, ut patuit. — Denique qui post votum simplex, per verba de præsenti contrahit matrimonium, non potest sine peccato mortali cognoscere uxorem, quia adhuc facultatem habet implendi votum ante matrimonium consummatum, quo consummato tenetur reddere exigenti. Imo quantum potest, debet votum servare: propter quod, defuncta uxore, tenetur totaliter continere; nec petere potest debitum ab uxore, quia ex matrimonio non tenetur ad petendum, sed ad reddendum, etiam si solum interpretative mulier petat.
Ad aliam partem quæsiti dicendum, quod omnes fatentur votum solenne non solum impedire matrimonium contrahendum, sed et dirimere contractum. Cujus causam aliqui dicunt esse scandalum. Quod nihil est, quum et voti simplicis fractio quandoque sit scandalosa, dum votum est notum seu publicum; et iterum, indissolubilitas matrimonii ad veritatem pertinet vitæ, quæ non est propter scandalum dimittenda. Ideo alii dicunt hoc esse propter statutum Ecclesiæ. Sed hoc quoque non sufficit, quia secundum hoc Ecclesia posset contrarium statuere, quod non videtur. Idcirco dicendum cum aliis, quod votum solenne ex sui natura habet quod dirimat matrimonium contractum, in quantum per ipsum amisit homo sui corporis potestatem, tradendo illud Deo ad perpetuam castitatem: ideo non potest illud in potestatem dare uxori.
Et si objiciatur, quia (ut loquitur Decretalis) apud Deum ligat votum simplex sicut solenne;4 dicendum, quod verum est in his quæ spectant ad Deum, videlicet quantum ad separationem a Deo per mortale peccatum: quia sic peccat mortaliter frangens votum simplex, sicut frangens votum solenne, attamen gravius peccat qui frangit solenne; sed quantum ad matrimonium, per quod homo homini obligatur, non est æqualis obligatio utriusque. — Hæc Thomas.
Insuper Scotus circa hæc reprobat rationem assignatam ex Thoma, cur votum solenne potius dirimit matrimonium contractum quam votum simplex:5 quam tamen rationem assignant et alii doctores communiter, Albertus, Bonaventura, Richardus, et alii multi. Contra quam objicit, quoniam vovens privato seu simplici voto corpus suum dat Deo, quantum ad actum voti, sicut vovens voto solenni. Et patet ex dictis quod istud sit falsum. Nam vovens simplici voto se daturum, promittit potius quam jam dat: quemadmodum et qui promittit vel jurat aliquam capere in suam per verba de futuro, non accipit eam in suam, sed accepturum jam spondet.
Footnotes
Chapter 225 of 283