Skip to the text

Distinctio 44

A. De ætate et statura resurgentium.

Hugo, de Sacram.lib. II, p. XVII, c. 18. Ephes. IV, 13.

Haymo in Ephes. IV, 13.

Aug. de Civit. Dei, lib. XXII, c. 15.

Ibidem.

SOLENT autem nonnulli percontari et quærere, an in eadem ætate et statura corporis omnes resurrecturi sint. Quidam putaverunt omnes resurrecturos secundum mensuram ætatis et staturæ Christi, ideo quia Apostolus ait : Donec occurramus omnes in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi. Sed in his verbis non eadem resurgentibus assignatur statura, sed ætas. Omnes enim in eadem ætate resurgent, in qua Christus mortuus est et resurrexit, cujuscumque ætatis mortui fuerint. Virum autem posuit, non ut distingueret sexum, sed ut significaret perfectionem virium quam tunc habebunt; sed non omnes eamdem staturam corporis obtinebunt. Unde Augustinus : Non (ait) in mensuram corporis vel staturæ, sed ætatis : quia unusquisque suam recipiet mensuram corporis, quam vel habuit in juventute, etiam si senex obiit, vel fuerat habiturus, si ante est defunctus. Ætas vero illa erit ad quam pervenit Christus, scilicet juvenilis, ut circa triginta annos. Triginta enim duorum annorum et trium mensium erat ætas Christi, in qua mortuus est et resurrexit. Non est autem fas dicere, quod in resurrectione accedat corpori magnitudo quam nec habuit hic, nec erat habiturum diu vivendo. Nec majora corpora redigenda sunt ad modum dominici corporis : periret enim multum de illis corporibus, quum nec periturus sit capillus, ut ait Dominus :1 Capillus de capite vestro non peribit.

B. Quod resurget quidquid fuit de substantia et natura corporis, et in eadem parte corporis.

Non enim perit Deo terrena materies de qua mortalium creatur caro; sed in quemlibet pulverem cineremve solvatur, in quoslibet halitus aurasque diffugiat, et in quamcumque aliorum corporum substantiam, vel in ipsa elementa vertatur, in quorumcumque etiam animalium vel hominum cibum carnemque mutetur, illi animæ in puncto temporis redibit, quæ illam carnem primitus ut homo fieret, cresceret, viveret, animavit. Ipsa ergo terrena materies, quæ discedente anima fit cadaver, non ita in resurrectione reparabitur, ut ea quæ dilabuntur et in alias atque alias rerum species vertuntur, quamvis ad corpus redeant unde dilapsa sunt, ad easdem quoque corporis partes ubi fuerunt, redire necesse sit. Alioqui si capillis redit quod tam crebra tonsura detraxit, si unguibus quod toties dempsit exsectio, immoderata et indecens cogitantibus resurrectionem carnis, et ideo non credentibus occurrit informitas. Sed quemadmodum si statua cujuslibet solubilis metalli igne liquesceret, vel contereretur in pulverem, vel confunderetur in massam, et eam vellet artifex rursum ex illius materia et quantitate reparare, nihil interesset ad ejus integritatem quæ particula materiæ cui membro statuæ redderetur, dum tamen totum ex quo constituta fuerat, restituta resumeret; ita Deus mirabiliter atque ineffabiliter artifex de toto quo caro nostra exstiterat, eam mirabili celeritate restituet. Nec aliquid attinebit ad ejus redintegrationem, utrum capilli ad capillos redeant, et ungues ad ungues; an quidquid eorum perierat, mutetur in carnem, et in partes alias corporis revocetur, curante artificis providentia, ne quid indecens fiat. Indecorum quippe aliquid ibi non erit; sed quidquid futurum est, hoc decebit, quia nec futurum est, si non decebit.

Hugo, de Sacram.lib. II, p. xvii, c. 15. Aug.Enchirid. c. 88.

Ibid. c. 89.

Ibid. c. 90.

C. Quod Sancti sine omni deformitate resurgent.

Hoc autem in corporibus Sanctorum intelligendum est, de quibus consequenter adjungit: Resurgent ergo Sanctorum corpora sine ullo vitio, sine ulla deformitate, sicut sine ulla corruptione, onere, difficultate; in quibus tanta facilitas, quanta felicitas erit: propter quod et spiritualia dicta sunt, quum procul dubio corpora sint futura, non spiritus. — Ex his apparet quod una erit ætas omnium resurgentium, scilicet juvenilis; statura vero diversa, scilicet quam quisque habuerat in juvenili ætate, vel erat habiturus, si ante est defunctus. Nec de substantia de qua hominis caro creatur, aliquid peribit, sed omnium particularum ante dispersarum collectione redintegrabitur naturalis substantia corporis. Sanctorum quoque corpora sine omni vitio, fulgida sicut sol resurgent, præcisis cunctis deformitatibus quas hic habuerunt.

Hugo, op. cit. c. 17. Aug.op.cit. c. 91.

D. Si mali tunc habeant quas hic habuerunt deformitates.

Hugo, de Sacram. lib. II, p. xvii, c. 20. Aug. Enchirid. c. 92.

De reprobis autem quæri solet, an cum deformitatibus hic habitis resurgent. Hoc Augustinus non asserit, sed dubium reliquit, ita inquiens: Quicumque ab illa perditionis massa quæ per Adam facta est, non liberantur per Christum, resurgent quidem etiam ipsi, unusquisque cum sua carne, sed ut cum diabolo ejusque angelis puniantur. Utrum vero ipsi cum vitiis et deformitatibus suorum corporum resurgant, quæcumque in eis gestarunt, inquirendo laborare quid opus est? Non enim fatigare nos debet incerta eorum habitudo vel pulchritudo, quorum erit certa et sempiterna damnatio. Ecce non definit, an tunc habeant deformitates quas hic habuerunt reproborum corpora.

E. Quod non consumentur corpora quæ tunc ardebunt.

Id. de Civit. Dei, lib. xxI, c. 4.

Si vero quæritur de corporibus malorum, quomodo in igne ardeant et non consumantur, Augustinus variis exemplis adstruit, et sempiternis ignibus ea ardere, et non consumi illa combustione: sicut animus (cujus præsentia corpus vivit) et dolorem pati potest, mori autem non potest. Hoc enim erit tunc in corporibus damnatorum, quod nunc esse scimus in animis omnium.

F. Si dæmones corporali igne cremantur.

Hugo, op. cit. p. xvi, c. 5. Aug. op. cit. c. 10, n. 1.

Ibid. n. 2. Apoc. xx, 9.

Aug. op. cit. lib. xx, c. 16.

Solet etiam quæri, an dæmones corporali igne ardeant. Ad quod Augustinus respondens ait: Cur non dicamus, quamvis miris, veris tamen modis, etiam spiritus incorporeos posse pœna corporalis ignis affligi, si spiritus hominum, etiam ipsi incorporei, et nunc potuerunt includi corporalibus membris, et tunc poterunt corporum suorum vinculis insolubiliter alligari? Gehenna illa, quæ stagnum ignis et sulfuris dicta est, corporeus ignis erit, et cruciabit damnatorum corpora hominum vel dæmonum, sed solida hominum, aeria dæmonum. Unus enim utrisque ignis erit, ut Veritas ait. De quo igne si quæritur, qualis vel ubi sit, Augustinus sic respondet: Ignis æternus cujusmodi sit, et in qua mundi vel rerum parte futurus sit, hominem scire arbitror neminem, nisi forte cui Spiritus divinus ostendit.

G. Si animæ sine corporibus sentiunt ignem corporalem.

Hugo, ubi supra.

Julian. Prognostic. lib. II, c. 17.

Quum autem constet animas igne materiali in corporibus cruciandas, quæri solet, an interim ante resurrectionem corporum animæ defunctorum reproborum materiali igne crementur. De hoc Julianus Toletanæ Ecclesiæ episcopus, Gregorii dicta secutus, ita scripsit: Si viventis hominis incorporeus spiritus tenetur in corpore, cur non post mortem etiam corporeo igne teneatur? Teneri autem per ignem spiritum dicimus, ut in tormento ignis sit videndo atque sentiendo. Quod autem non solum videndo, sed etiam experiendo anima ignis tormentum patiatur, ex Evangelio colligitur, ubi Veritatis voce dives mortuus dicitur in inferno sepultus; cujus anima quod in igne teneatur, insinuat, quum Abraham deprecatur dicens: Mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.2 Dum ergo peccatorem divitem damnatum in ignibus Veritas perhibet, quis sapiens reproborum animas teneri ignibus neget? Præcipue quum humanam animam corporis similitudinem habere doceat Augustinus, ita inquiens: Profiteri animam habere posse similitudinem corporis et corporalium omnino membrorum quisquis renuit, potest negare animam esse quæ in somnis videt vel ambulare se, vel sedere, vel huc atque illuc gressu vel etiam volatu ferri. Hoc sine quadam similitudine corporis non fit. Proinde si hanc similitudinem etiam apud inferos gerit, non corporalem, sed corpori similem; ita etiam in locis videtur esse non corporalibus, sed corporalium similibus, sive in requie, sive in doloribus. In Cassiani etiam voluminibus legitur, quod non sint otiosæ, neque nihil sentiant, quum dives ille in inferno se flamma cruciari clamet. Unde probatur, animas defunctorum non solum suis sensibus non privari, sed nec istis affectibus, scilicet spe, tristitia, gaudio ac metu carere; et ex his quæ sibi in illo generali examine reservantur, eas quædam jam incipere prægustare.

Aug. de Genesi ad litt. lib. XII, n. 62.

Cassian. Collat. I, c. 14.

H. De abortivis fetibus et monstris.

Illud etiam investigari oportet, si abortivi fetus et monstra resurgent, et qualia. De quo Augustinus ita ait: Occurrit de abortivis fetibus quæstio, qui jam nati sunt in uteris matrum, sed non ita ut jam possint renasci. Si enim resurrecturos eos dixerimus, de his qui jam formati sunt, tolerari potest utcumque quod dicitur. Informes vero quis non proclivius perire arbitretur, sicut semina quæ concepta non fuerunt? Scrupulose quidem inter doctores quæri ac disputari potest, quando incipit homo in utero vivere, an sit quædam vita occulta quæ nondum motibus viventis appareat. Negare enim vixisse puerperia quæ ideo membratim exsecantur ut ejiciantur ex uteris prægnantium, ne matres etiam, si mortua ibi relinquantur, occidant, impudentia nimia videtur. Ex quo autem incipit homo vivere, ex illo utique jam mori potest; mortuus vero, ubicumque illi potuit mors evenire, quomodo ad resurrectionem non pertineat, reperire nequeo. Neque enim et monstra quæ nascuntur et vivunt, quantumlibet cito moriantur, aut resurrectura negabuntur, aut ita resurrectura credenda sunt, sed potius correcta eorum emendataque natura. Absit enim ut illum bimembrem, quem nuper natum in oriente fratres fidelissimi, qui eum viderunt, retulerunt, et S. Hieronymus scriptum reliquit, ut unum hominem duplicem, ac non potius duos, quod futurum erat, si gemini nascerentur, resurrecturos æstimemus. Ita et cetera quæ nimia deformitate monstra dicuntur, ad humanæ naturæ figuram in resurrectione revocabuntur.

Hugo, de Sacram. lib. II, p. XVII, c. 14.

Aug. Enchirid. c. 85.

Ibid. c. 86.

Ibid. c. 87.

SUMMA

DISTINCTIONIS QUADRAGESIMÆ QUARTÆ

PRÆINDUCTA distinctione tractavit Magister de ipsa resurrectione et concernentibus eam, puta de loco et tempore ipsius. Hic tractat de ipsis resurrecturis et proprietatibus eorumdem. Primo, in qua ætate ac statura resurgent, et utrum quælibet pars pulverum redibit ad pristinum locum seu membrum. Consequenter ostendit, quod electorum corpora omni carebunt deformitate, et quid de hoc sentiendum sit circa iniquos. Discutit quoque deinceps, qualiter corpora damnatorum poterunt sine omni consumptione sine fine ardere. Quocirca scrutatur, quod difficilius est intelligere, qualiter spirituales et incorporales substantiæ, utpote dæmones et animæ rationales, queant corporeo igne affligi. Ultimo loquitur de monstruosis effectibus, scilicet abortivis, etc., quali in corpore surgent.

Circa hæc Thomas et alii quidam quærunt, an eadem numero corpora surgent, et item iidem numero homines : ad quæ jam in præcedenti distinctione responsum est.3

Footnotes

  1. Luc. XXI, 18. ↩

  2. Luc. XVI, 22-24. ↩

  3. quæst. 1, p. 244 B et s. ↩

Chapter 239 of 283